
c. I. v. 8.
Luc. xi. 23.
Prou. 9 . 1.
I. Tim. 3. 15.
346 E T Y M O L O G I A R V M
gratiam Christi, inde et a petendo Competentes vocati.
9. Laîius popularis : Aaos euim graece populus dicitur .
i o. Proselytus, id est, aduena, et circumcisus, qui miscebatur
populo De i, graecum est.
LIBER O CTA V VS
DE ECC LE SIA , ET SECTIS DIVERSIS ,
C A P V T I.
De Ecclesia, et Synagoga.
1. f i c c l e s i a graecum est, quod in latinum vertitur conuocatio
propter quod omnes ad se vocet. Catholica vniuersalis awo tov
oAovjid est, secundum totum : non enim, sicut conuenticula haere-
ticorum 3 in aliquibus regionum partibus coarctatur,sed per totum
orbem terrarum dilatata diffunditur.
2 . Quod etiam apostolus approbat ad Rom. dicens : Gratias ago
Deo meo pro omnibus vobis , quia fides vestra annunciatur in vni-
uerso mundo :hinc et vniuersitas ab vno cognominata est, propter
quod in vnitatem colligitur . Vnde Dominus in euangelio : Qui me-
cum non colligit, spar g i t .
3. Cur autem ecclesia quum vna sit, a Ioanne septem scri-
buntur , nisi vt vna catholica septiformi plena spiritu designetur?
sicut et de Domino nouimus dixisse Salomonem : Sapientia aedifi-
eauit sibi domum , et excidit columnar septem , quae tarnen septem
vna esse non ambigitur, dicente Apostolo : Ecclesia Dei v iu i, quae
est columna 3 et firmamentum *v er itat i s .
Cap. I. n. i. De Synagoga . E x Aug. in
ps. 5.8 1 . GRIAL .
lb. Agit de ecclesia Isidorus lib. 1.
Sentent, cap. i6 .,v b i Loaisa multa no-
tis illustrât, quae hue quoque pertinent.
Vide etiam cap. 1. lib. 1. de offic. eccle-
siasf. Rabanus Maurus de institut, cleric,
cap. 1. lib. 1. quaedana ex hoc cap. 1.
lib. 8. Etymol. stiroir, vt pleraque alia ex
libjris de offic. ecclesiast. eiusdem Isidori,
tacito hui us nomine . AREVALVS .
2. - Vulgata addit, Deo meo per lesum
Christum pro omnibus etc. In Èuangelio
Lucae eadem Vulgata : Qui non colligit
mecum, dispergit . Et apud Matthaeum
cap. 12. v. 30. Qui non congregat mecum ,
spargit. AREVALVS . ^
3. In Vulgata omittitur comunctio
et ante excidit in verbis Prouerbiorum.
AREVALVS.
4. Inchoauis autem Ecclesia a loco, vbi venit de caelo Spiritus
sanctus, et impleuit vno loco sedentes.
5. Pro peregrinatione autem praesenti ecclesia Sion dicitur 3
eo quod ab huius peregrinationis longitudine promissionem rerum
caelestium speculetur : et iccirco Sion , id est, speculatio nomen
accepit.
6. Pro futura vero patriae pace Hierusalem vocatur, nam Hie*
rusalem visio pacis interpretatur. Ibi enirn absorpta omni aduersi-
tate, pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu .
7. Synagoga, graece congregatio dicitur, quod proprium nomen
iudaeorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie synagoga dici
solet, quamuis et ecclesia dicta sit.
8. Nostram vero apostoli nunquam synagogam dixerunt, sed
semper ecclesiam, siue discernendi causa,siue quod inter congre-
gationem, vnde synagoga, et conuocationem, vnde ecclesia nomen
accepit, distet aliquid:quod scilicet congregari et pecora solent,
quorum et greges proprie dicimus: conuocari autem magis est vten-
tium ratione, sicut sunt homines.
C A P V T II.
De Reltgione, et Fide.
I. D ugma a putando philosophi nominauerunt, id est,hocpu-
to esse bonum,hoc puto esse verum.
2. Religio appellata, quod per earn vni Deo religamus animas
Cap. il. n. 1. Dogma a putando . New-
pe ecno tov S’ortHv . GRIAL .
2. Religio.4‘J#gtfJ7. lib. 1.Re tract, c. 13.
Ad vnurn Deum tendentes , et ei vni
religantes animas nostras 9 vnde religio
dicta creditur . In his verbis meis ratio ,
quae reddita est, vnde sit dicta religio ,
plus mihi placuit.Nam non me fugit,
aliam huius nominis originem exposuisse
latini sermonis auctores, quod inde sit
appellata religio, quod religatur, quod
verbum compositum est a legendo, id
est, eligendo , vt ita latinum videatur
religo, sicut eligo . Sed postrema August
ini verba reiicienda putamus, v t male
cohaerentia , et adiecta ab aliquo , qui
integrum locum descripserit, non animad-
uertens, id etymon secutum fuisse lsido-
rum, quod maxime probaretur Augusti-
n o , et Lactantio lib. 4. c. 28., qui etiam
aduersus Ciceronis notationem pluribus
verbis disputât: quamuis hoc altero etiam
vtatur Augustinus lib. 10. de ciu. c. 4.
Ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse
omnis appetitionis est finis , hunc eli-
gentes, vel potius religentes ( amisera-
mus enim négligentes ) hunc ergo religentes
, vnde religio dicta perhibetur,
ad eum dilectione tendamus . Restât ter
tia notatio ex Cic. 2. de nut. deor. Qui
X X 2