
25. Azarias , auxilium Domini. Idem et Abdenago , quod in
latinum vertitur seruiem taceo .
2 6. Misqel, quae palus Domini : ipse et Misac, quod interpre-
tatur risus, vel gaudium .
27. Ahia frater eius . Semeia audiens Dominum .Asaph congre-
gans . Ethan , robustus , siue ascensus.
28. Idithum transiliens eos,siue salieiis eos. Quosdam enim
inhaerentes humo, curuatos in terram, et ea, quae in imo sunt cogitantes
, ét in rebus transeuntibus spem ponentes transiliuit canen-
do iste,qui vocatur transiliens .
29. Eman accipiens, vel formido eorum . Barachia benedictus
Dominus , vel benedictus Domini. Olda districtio , siue diuerticu-
lum . ludith laudans , vel confitens. Hester absconsa .
Luc. 1.72. 30. Zacharias memoria Domini, ob hoc, quia canit : Memo*
rari testamenti sui sancti .
3 1 . Ioannes Baptista Domini gratia: eo quod sit limes pro-
phetiae, praenuncius gratiae, siue initium baptismatis, per quod gratia
ministratur.
32. Hi sunt prophetae veteris, nouique testamenti rquorum
1er. 1.5. finis Christus , cui dicitur a Pâtre : et Prophetam in gentibus po*
sui te .
33. Prophetiae autem genera septem sunt.Primum genus ecsta-
sis , quod est mentis excessus, sicut vidit Petrus vas illud subrnis-
sum de caelo in stupore mentis cum variis animalibus. .
34. Secundum genus visit), sicut apud Isaiam dicentem : Vidi
e. 6. V. 1. Dominum sedentem super solium excelsum . Tertium genus somnium,
sicut Iacob subnixam in caelo scalam dormiens vidit . Quartum
genus per nubem , sicut ad Moysen , et ad lob post plagam loquitur
Deus.
26. Misael, quae palas Domini • E x
nom. ex Dcmiele . Mendose ergo cc. 0-
wnes qui populus Domini . . . In nomin.
t x Exod. Misael, tactus Dei , siue quis
interrogauit .-GRIAL .
lb. Misac . Ibid. GRIAL .
27. Ethan rob. 9 siue ascensus . Ita
ttiam apud Hieronym. > accensus maiebat
A* August. GRIAL .
lb. Grialius in textu exhibet accensus
; sed in nota praeferre videtur ascensus
. AREVALVS.
28. Quosd. e. inhaerentes . E x Aug.
in ps. 38. GRIAL .
2p. Olda . E x nom. 3. Reg. GRIAL.
32. Vulgata dedi te pro posui t e .
AREVALVS.
35. Quintum genus vox de caelo, sicut ad Abraham sonuit,
dicens : Ne iniicias manum tuam in puerurn . Et ad Saulum in via : Gen. 2 2 .1 2 .
Saule, Saule, quid me persequeris. I I Act' 9' 4*
3 6. Sextum genus accepta parabola , sicut apud Salomonem in
Prouerbiis, et apud Balaam, quum euocaretur a Balac . Septimum
genus repletio Sancti Spiritus, sicut pene apud omnes prophetas.
37. Alii trio, genera visionum esse dixerunt. Vnum secundum
oculos corporis , sicut vidit Abraham tres viros sub iliee Mambre:
et Moyses ignem in rubo: et discipuli transfiguratum Dominum
in monte inter Moysen, et Eliam, et cetera huiusmodi.
38. Alterum secundum spiritum, quo imaginamur ea,quae per
corpus sentimus, sicut vidit Petrus , discum ilium submitti de caelo
cum variis animalibus , et sicut Isaias Dominum in sede altissima
non corporaliter , sed spiritualiter vidit.
39. Non enim Deum forma corporea circumterminat : sect
quemadmodum figurate, non proprie multa dicuntur,ita etiam fi-
gurate multa monstrantur.
40. Tertium autem genus visionis est , quod neque corporeis
sensibus , neque ilia parte animae , qua corporalium rerum imagines
capiuntur , sed per intuitum mentis, quo intellect a conspicitur veri-
tas : sicut Daniel hoc praeditus mente vidit, quod Balthasar vide-
rat corpore,sine quo genere ilia duo vel infructuosa sunt, vel
etiam in errorem mittunt. Omnia tarnen haec genera Spiritus san-
ctus moderatur .
4 1 . Habere autem prophetiam non solum bonus, sed etiam
malus potest: nam inuenimus , Saulem regem prophetasse. Perse-
quebatur enim sanctum Dauid , èt impletus Spiritu prophetare
coepit.
35. Vulgata : Non extendas manum
tuam super puerurn . AREVALVS .
37. Alii tria g e n . . . . moderatur.
Omnia ex Aug. contra Adimant. c. vltim.
g r ia L .
lb. De prophetia , eiusque generibus
multa congerit Benedictus XIV. lib. 3.
cap.45. ^ et seqq. De beatific, post muitos
alios ibi indicatos . AREVALVS .
41. Haec est theologorum sententîa
cum S. Thoma 2. 2. quaest. 172. art. 4^
et ex S. Augustino traditur in iure ca-
nonico in can. Multae autem , et can.
Prophetauit 1. quaest. 1 . , allegato eodem
exemplo : Prophetauit et Saul malus rex *
AREVALVS.