
3ia ETYMOLOGIARVM
iudicio reus si ante moriatur, in bona eius iudicium redditur.
2 5. Incest! iudicium in virgines sacratas, vel propinquas sanguine
constitutum est: qui enim talibus miscentur, incesti, id est, in-
casti habentur.
2 6. Maiestatis reatu tenentur i i , qui regiam maiestatem.laese-
runt 3 vel violauerunt, vel qui rempublicam prodiderunt, vel cum
hostibus consenserunt.
27. Piaculum dictum, quod expiari potest •, commissa sunt enim,
quae erant quoquo ordine expianda.
C A P V T XXVII.
Be poenis in legibus constitutis.
t I 3 np1irirer malum appellatur, vnum , quod homo facitjalte-
rum,quod patitur. Quodfacit, peccatumest; quod patitur, poena.
Malum autem tunc plenum est, quum et praeteritum est, et impendet
, vt sit et dolor, et metus .
2. Poena dicta, quod puniat. Est autem epithetum necessarium,
et sine adiectione non habet plenum sensum •, adiicis poena carce-
ris, poena e x ilii, poena mortis, et imples sensum .
3. Supplicium proprie dicitur, non quo quis quoquo modo pu-
nitur, sed quum ita damnatur,vt bona eius consecrentur, et in
publico redigantur : nam supplicia dicebantursupplicamenta. Et supplicium
dicitur, de cuius damnatione delibatur aliquid Deo,vnde
et supplicare.
4. Octo genera poenarum in legibus contineri, Tulliusscribit,
27. Commissa etc. Fortasse respexit
ad Virgilium lib.6. v. 568. Quae quis apud
superos^furto laetatus inani, - Detulit ad
seram commissa piacula mortem • Seruius,
PIACVLA COMMISSA, propter quae ex-
piatio debetur. AREV.
Cap. xxvii. n. 1. Malum autem tunc
plenum . . . et impendet. Planum . . . et
impedit legit interpres Hispanus, qui ita
reddidit: El mal entonces es llano , quan-
do es passado , e embarga al que sea dolor
e miedo . GRIAL .
2. Est autem epithetum necessarium
Pro necess. nomen est in plerisq. libris ,
error natus ex scripturae compendio nem,
quod est in libro Salmant. GRIAL .
4. Octo genera poenar. e x A u g u s t.
21. de ciuit. c. 11. Cic. lib. 1. de Or at.
Vitia hominum, atque fraudes, damnis,
vinculis , ignominiis, verberibus, exiliis,
morte multantur . Talionis tafnen ( quod
sciam ) non meminit Cicero, meminit Aug.
GRIAL.
Ib. Talionis meminit Augustinus ex
Cicerone : adeoque inter fragmenta Ci-
ceronis non immerito id reponitur. De
poenis autem, et suppliciis, ac variis tor-
mentorum generibus quinam scripserint,
Fabricius c.15. Bibliogr. exponit. AREV.