
I. Cor. I.
jo4 e t y m o l o g i a r v m
quia custos. M agister, quia ostensor. Nazaraeus vero a loco -Na-
zoraeus a merito, id est, sanctus, siue mundus, quia peccatum non
fecit.
37. Siquidem et de aliis inferioribus rebus nominum species
ad se trahit Christus, vt facilius intelligatur. ^ . . .
38. Dicitur enim Pattis , quia caro . Vitis , quia sanguine ipsius
redempti sumus . Flos, quia electus . Via ,quia per ipsum ad Deum
imus . Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur . Mons , quia
fortis. Petra., quia firmitas est credentium .
39. Laps angularis , vel quia duos parietes e diuerso,id est,
de circumcisione , et praeputio venientes in vnam fabricam eccle-
siae iungit : vel quod pacem in se angelis, et hominibus facit .
40. Lapis ojfensionis , quia , veniens humilis, offenderunt in eum
increduli homines:« factus est petra scandali, sicut dicit Aposto-
23. Jus : Iudaeis quidem scandalum . _
41. Tundamentum autem ideo vocatur,quia fides in eo nrmis-
sima est, vel quia super eum catholica ecclesia constructa est.
42. Nam et Christus agnus pro innocentia. Ouis propter pa-
tientiam . Aries propter principatum. Hoedus propter similitudinem
earnis peccati.
43. Vitulus, pro eo quod pro nobis est immolatus. Leo pro
regno, et fortitudine . Serpens pro morte , et sapientia. Idem et Vermis
, quia resurrexit.
44. Aquila , propter quod post resurrectionem ad astra remeau
it. Nec mirum , si vilibus siguificationibus figuretur, qui vsque ad
nostra-
40. Quia veniens humilis,. Nomina-
tiuus absolutus , quern ( liquid id ad nostra
haec) etiam apud Ciceronem rcpcri-
r i , notauit Budaeus in comment, ling.
Graecae . GRIAL.
Ibid. Huiusmodi nominatiui ahsoluti
pro ablatiuis absolutis non infrequentes
sunt apud scriptores medii aeui, etiam
apud Isidorum , praesertim in membra-
nis veteribus : nam in excusis plerum-
que contra fidem codicum mss. corre-
ctio adhibita est.AREVALVS .
43. Serpens . Vid. Greg. Nyss. in vita
Moys. GRIAL .
Ib. Idem et vermis. Propter vermem,
qui e cineribus Phoenicis e x is tit, de quo
Clem. Rom. in constit. lib. 5. c. 6. , et
carmen , quod Phoenicis titulo cum La-
ctantii operibus circunfertur , et Epiph. in
Anchoratu . Nam quod bombycem intel-
. U x e r it, quamuis eo verme et notior , et
fortasse verior resurrectionis species con-
s te t, tarnen non fit verisimile . GRIAL-
44. Praetermissa sunt ab Isidoro quae-
dam Christi nomina , quae ab aliis com-
memorantur. Vide, quae notaui ad V. 104-
Elegiae Sedulii. ARLVAL.
L I B E R VI L 30J
nostrarum passionmn, seu earnis contumelias descendisse cogno-
scitur.
43. Qui quum sit coaeternus Dei Patris ante secula Filius,
postquam venit plenitudo temporis, propter salutem nostram for-
mam serui accepit, et factus est hominis filius .
46. Inde quaedam de illo in scripturis secundum formam Dei,
quaedam secundum formam serui dicuntur . Quorum exempli gratia
duo quaedam commemorantur, vt singula ad singula referantur
. Secundum formam enim Dei de seipso dixit : Ego , et Pater r0. 10.30.
vnum sumus : secundum formam serui : Quoniam Pater maior me est. Io- *4-18■
47. Homines autem minus inteliigentes , quid pro quo dica-
tur, ea, quae propter formam serui dicta sunt , volunt transferre
ad formam Dei: et rursus ea, quae dicta sunt, vt ad se inuicem
personae referantur , volunt nomina esse naturae , atque substantiae*
et faciunt errorem in fide.
48. Sic autem Dei filio coninncta est humana natura , vt ex
duabus substantiis fieret vna persona . Solus igitur homo pertulit
crucem,sed propter vnitatem personae et Deus dicitur pertulisse.
49. Hinc est,quod scribitur : Si enim cognouissent , nunquam 1. Cor.2. 8.
Dominum gloriae crucifixissent . Filium ergo Dei crucifixum faremur,
non ex virtute diuinitatis, sed ex infirmitate humanitatis: non
ex suae naturae permansiöne, sed ex nostrae susceptione -
C A P V T IIL
De Spiritu saneto ■
I. pintus sanctus Ideo praedicatur Deus, quia ex Patre , FI-
46. In Vulgata : Quia Pater maior
me e s t . AREVALVS.
48. In Synodica concilil Francofor-
diensis anni 794. apud Labbeuna tom.7.
col. 1039. Isidorus quoque in iibro Ety-
mologiarum , Sic autem, inquit, dei filio
iuncta est humana natura etc. In nostris
exemplaribus est coniuncta . AREVAL.
49- Haec est communicatio idioma-
turn, quam vocant, et fuse explicant theo-
lo g i. AREVALVS,
Tom. I l l.
Cap,ul. n .i. Totum hoc caputaS.il-
defonso insertum fuit in suum librum de
cognitioue baptismi, et in plura diuisum
capita a capite S7- ad caput 71. Ildefon-
sus quidem Isidorum nominatim non appelât
, vel quia hie erat tunc excerpendt
mos jv el quia, vt coniicere possumus,
margini Isidori nomen appinxit, quod li-
brariorum incuria praetermissum fuit .
Multa etiam ex hoc Isidori capite sumunt
Theodulfus Aurelianensis in libro de Spi-
Q q