
spiritus credatur, vel intelligatur esse , non corpus .Nam dum dici-
tur spiritus, eius significatur substantia.
30. Immtnsus , quia cuncta concludit, ipse a nullo concludi*
tur . sed omnia intra eius omnipotentiam coarctantur.
3 1 . Perfectus dicitur, quia nihil ei possit adiici . Attamen de
consummatione alicuius facti perfectio dicitur. Deus autern, qui non
est factus , quomodo est perfectus ?
32. Sed hoc vocabulum de vsu nostro sumpsit hurnana ino-
pia, sicut et reliqua verba, quatenus id,quod ineffabile est, vtcum-
que dici possit: quoniam de Deo nihil digne humanus sermo di-
e it , sicut sunt et alia.
33. Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis:
nihil enim est, quod non originem a Deo traxerit. Ipse et vnus,■
quia diuidi non potest, vel quia nihil esse aliud potest, quod tan-*
tumdem capiat potestatis.
34. Haec igitur,quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent
Trinitatem propter vnam, etcoaetemam substantiam , siue in Patre,
siue in Filio eius vnigenito in forma D e i, siue in Spiritu sancto,
qui vnus est spiritus Dei Patris,et Filii eius vnigeniti.
35. Sunt et quaedam vocabula ex vsu nostro ad Deum sumpta,
de membris nostris,siue de inferioribus, et quia in propria natu-
ra inuisibilis, et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum
in ipso rerum species ascribuntur: vt more locutionis nostrae fa»
cilius seipsum insinnet: vt quia omnia videt, dicatur oculus : propter
quod audit omnia, dicatur auris: pro eo autem quod auertitur,
ambulat: pro eo quod spectat, stat.
36. Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus
trahitur similitudo ad Deum, sicut et obliuiscens, et memorans .
ler. 5 1 .1 4 . Hinc est, quod et Propheta d icit: lurauit Dominus exercituum per
animam suam-. non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro
narrat aifectu .
3 7• Nam et facies Dei in scripturis sanctis non caro,sed di-
uina cognitio intelligitur eadem ratione, qua per faciem conspectam
3J. Haec ipsa doctrina traditu? lib .i. 32. cap. al. 6. GRIAL.
Sentent. cap. 1. , cui vberiores Loaisae 37. Nam et facies D e i. E x cod. in
notationes subuciuntur . AREVALVS . lib. 1. Reg. c. 10. GRIAL .
36. Ab humanis mentibus. E x Greg.
L I B E R V I I . 2 99
quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur D e o : Ostende Ex ps.79. v.4.
nobis faciem tuam :ac si dicatur, Da nobis cognitionem tuam .
38. Sic et vestigia Dei dicuntur : quia nunc Deus per speculum
agnoscirur: ad perfectum vero Omnipotens reperietur , dum
in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, vt i-
psam speciem conteraplentur, cuius nunc vestigia comprehendere
conantur,hoc est, quern videre per speculum dicuntur.
39. Nam et situs, et habitus, et locus, et tempus in Deum
non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur, quippe se- 4.Re„ VI_.
dere super Cherubim dicitur , quod est ad situm-: e t , abyss us tam- Psalm. 103.6.
quam vestimentum amictus eius, quod est ad habitum . E t, anni tui Psalm.101.28.
non deficient, quod ad tempuspertinet. E t , Si ascendero in caelum, Psalm. 138.8.
tu ibi es, quod ad locum .
40. Nam et in Propheta plaustri portantis foenum species ad
Deum dicitur. Et haec omnia per figuram Deus, quia nihil est horum
ad proprietatem substantiae e ius.
C A P V T II.
De Filio Dei.
,.M ultis etiam modis Christus appellari in scripturis inuenitur
diuinis . Nam ipse Dei Patris Vnigenitus Filius , dum esset aequa-
lis Patri, propter salutem nostram formam serui accepit. Proinde
quaedam nomina in illo ex diuinitatis substantia, quaedam ex dis-
pens’atione susceptae humanitatis assumpta sunt.
2. Christus namque a chrismate est appellatus , hoc est, vn-
3 9- Psalm. 103. Abyss u s , sicut 'vestimentum
, amictus eius : ita Vulgata . Et in
psalm. 138. Si ascendero in caelum y tu
tllic es . AREVALVS . 4°* Nam et in j^roph. Amos.2l GR,
Cap.iLn.i.et 2.Versus veteres de cogno-
mentis Saluatoris partim indicaui, partim
descripsi in not. ad elegiam Sedulii v.104.
Versus Siluii, quos turn dixi extare in
Manuali biblico Goldasti , reperiuntur
eiusdem Siluii nomine inscripti in cod.
vatic. 553. Isidorus in libro Differentiarum
rerum , 7. different, quaedam etiam
nomina explicat , quae Filio Dei attri-
buuntur. In breuiario Isidoriano pag.cx.
secundae editionis extat hymnus In or-
dinatione regis , vbi chrismatis mentio :
Christe vero chrismate . . . Prouehe re-
gnum fidelis - Principis ad gloriam - Vn-
guine sacro nitescat etc. AREVALVS »
2. Praeceptum enim fuerat iud. Ex
Lact. lih.i\. cap.'j. Gothorum quoque Re*
ges a Pontificibus Toletanis inungi soli-
tos tra dunt historiae. GRIAL •
P p 2