
Pro
cap. 7.
208 E T Y M O L O G I A R V M
duci debeat, quod repetitur :sicut nec vllum spatîum est momen-
t i, cuius tam breuis est temporis punctus, yt in aliquam moram
nullo modo producatur.
26. Instrumentant est, vnde aliquid construimus: vt culter ,
calamus, ascia.
27. Instructum, quod per instruinentum efficitur : vt baculus,
codex, tabula.
28. Vsus, quo in re instructa vtimur: vt in baculo inniti, in
codice legere, in tabula ludere : sed et ipse fructus agrorum , quia
eo vtimur, vsus vocatur. Haec sunt ilia tria. *
29. Vsusfructus autem vocatus, quia solo vsu habetur eius
fructus, manente apud alium iure.
30. Vsucapio est adeptio dominii per continuationem iustae*-
possessionis, vel biennii, vel alicuius temporis.
31. Mancipatio dicta est, quia res manu capitiir. Vnde opor-
te t , eum, qui mancipio accipit, comprehendere id ipsum, quod ei
mancipio datur.
3 2. Cessio est propriae rei concessio , sicut est illud: Ce do lure
propinquitatis. Cedere enim dicimus quasi concedere, id e st, quae
propria sunt : nam aliéna restituimus, non cedimus. Nam cedere
proprie dicitur, qui contra veritatem alteri consentit: vt Cicero,
Ligario Cessit, inquit, amplissimi virl auctoritati , -vel potius paruit.
33. Interdictum est, quod a iudice non in perpetuum, sed pro
reformando momento ad tempus interim dicitur, salua propositione
actionis eius.
34. Pretium vocatum,eo quod prius illud damus,vt pro eius
vice rem , quam appetimus , possidere debeamus .
35. Commercium dictum a mercibus,quo nomine res venales
appellamus. Vnde et mercatus dicitur coetus multorum hominum,
qui res vendere, vel emere soient.
3 6. Integri restitutio est causae , vel rei reparatio .
30. Vel biennii . A n n i,v e l biennii
Vlpiarms plenius . GRIAL .
32. Vt Cicero . In Ligariana . GR.
Ib. An legendum contra voluntatem
alteri consentit ? A REV AL VS .
33. Iustinianus lib.4. Institut, tit. 15.
J. 1. inter dicta appellari ait, quia inter
37. Causa
duos dicuntur . Magis arridet etymologia
Isidoriana , quae rei substantiam attin-
g i t . AREVALVS .
3 4. Pretium a peritus nonnulli inepte
deducunt, alii a proco, posco, alii aliunde
. Videndus Vossius in Etymol., Vt alios
omittam. AREVALVS .
L I B E R V . 209
3 7. C a u s a redïntegratur , q u a e v i p o te s ta tis e x p le ta n o n e s t .
R e s redïntegratur, q u a e v i p o te s ta tis a b la t a , a tq u e e x o r ta e s t .
C A P V T XXV I .
t.rC ,nn
De criminibus in lege conscriptls.
1. V-r rimen a carendo nominatur, vt furtum , falsitas, e tc ., quae
non occidunt, sed infamant.
2. Facinus dictum a faciendo malum, quod noceat alteri.
3. Flagitium a flagitando corruptelam libidinis, qua noceat si-
b i . Haec duo sunt genera omnium peccatorum.
4. Vis est virtus potestatis, per quam causa, siue res vel au-
fertur, vel extorquetur.
5. Vis priuata est, si quisquam ante iudicium armatis homini-
bus quemquam a suo deiecerit, vel expugnauerit.
6. Vis publica est, siquis ciuem ante populum, vel iudicem,
vel regem appellaiTtem necauerit, aut torserit, siue verberauerit,
vel vinxerit.
7. Dolus est mentis calliditas, ab eo quod deludat: aliud enim
agit, et aliud- simulat. Petronius aliter existimat, dicens : Quid est,
indices , dolus ? nimirum vbi aliquid factum est, quod legt dolet:
habetis dolum : accipite nunc malum.
8. Calumnia est iurgium alienae litis, a caluendo, id est, de-
cipiendo dicta.
Cap.xxvi.n.i. Crimen melius deriua-
tur a Kfiiva iudico, vel uatiux, iudicium.
AREVALVS.
3. ■ Flagitium . Non. Flagitium veteres
vitium,quod virgini inferatur, dici vo-
luerunt. GRIAL .
Ib. Flagitii origo ab aliis dicitur esse
a Hngrum, vel a flagrare, vt flagitare sit
ardeiiter postulare . Ac fortasse Isidorus
scripsit, Flagitium a flagrando corruptela
libidinis etc. Sententia petita est ex Au-
gustino lib. 3. de doctr. christ. cap. 10.
Çuod agit indomita cupiditas ad corrum-
pendum animum, et corpus suum, f l agi ~
tiurn vocatur ; quod autem agit, v t al-
tsri noceat, facinus dicitur . Etymologiam
flagitii innuere videtur Plautus Rud. 9.
4« 28. Etiam vim opprobras 9 flagitii fiagrant!
a ? AREVALVS.
J. Vis priuata . . . Vis publica . E x
Paul. lib. 5. sentent, tit. 16 . e x quo legendum
videbatur Chaeoni antea populum,
nunc iudicem, vel regem appellantem :
quod nobis quoque vide tu r , nisi ante po-
pulum Gothicismum esse mauis. GRIAL.
7. Dolus est mentis calliditas. De do.
lo malo haec Labeo , et Aquilius . Nam
est etiam dolus bonus, v t videatur deesse
vo x malus. GRIAL .
Ib. Dolus graecum est «fo'Xoc, Aliae
etymologise adductae in rei natura, slue
proprîetatibus expiicandis versantur.
Quisnam autem Petronius iste s it, cuius
verba nobis Isidorus conseruauit, incertum
. AREVALVS.
î . Calumnia a caluendo, id est, de-
BBgjjBJi