
20 E T Y M 0 L 0 G I A R VM
7. Genera verborum ideo dicta , qüia gignunt. Nam actiuo
adiicis r\ et gignit passiuum . Rursum passiuo adimis r , et park
actiuum. Ipsa autem actiua dicuntur, quia agunt : vt verbero . Et
passiua, quia patiuntur,vt verberor . Neutralia, quia nec agunt,
nec patiuntur,vt iaceof sedeo. His si r literam adiicis, non sonant
latine . Communia autem dicuntur, quia et agunt, et patiuntur,
vt amplector. Haec similiter, deposita r litera, latina non sunt. De-
ponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium
a significatione passiua, quod exit in dus, vt gloriandus .
C A P V T X.
De Aduerbio.
x, duerbium dictum est, eo quod verbis accedat, vt puta bene
legi.Bene aduerbium est, legt verbum . Inde ergo dictum ad-
uerbium , quod semper verbo iunctum adimpleatur. Verbum enim
solum sensum implet, vt scribo . Aduerbium autem sine verbo non
habet plenam significationem, v t , hodie , adiicis ilk verbum, hodie
scribo, et iuncto verbo implesti sensum .
7. Non sonant latine . Latina mss.9
non sunt latina,paulo post ex Donat.
GRIAL .
lb . Quia deponunt futuri temporis
participium a passiua significatione . Deponens
(a i t Charisius ) per antiphrasim
dicitur , id est, e contrario , quod ver-
bum r litera finitum deponere earn non
potest. Idem totidem verbis Diomedes .
Ergo eodem modo haec Isidori verba
sunt accipienda, v t cum verbum depo-
nens reliquas voces a passiua significa-
none deposuerit, hoc e s t, deiecerit, fu turum
in dus a patiendi significatione
depellere nunquam queat . Nam sequen-
dus, vtendus, et si qua huiusmodi re-
periuntur jpassiuam significationem reti-
n e n t .A u t9 deponunt, abiiciunt, neque
recipiunt futurum in dus propter passi-
uam significationem , Vt gloriandus . Nam
gloriandus in vsu plane non est . Com-
minianus apud eund. Charisium . Trahun-
tur participia a Communi ( inquit ) quatuor
, praesens, et praeteritum , et duo
futura vadans, vadaturus , vadatus, va-
dandus . A deponenti tria ; praesens ,
praeteritum, et futurum , vt luctans ,
luctatus, luctaturus . GRIAL .
Cap.x. n .i. Totum caput e Sergio.
GRIAL .
Ibidem . Grialius cum aliis impres-
sis edidit accidat : et in mss. quidem
saepe i pro e , vt contra e pro i repe-
ritur . Hoc loco malo cum Semlero accedat
: nam verbo aduerbium verius ac-
cedit, quam accidit. AREVALVS .
L I B E R I.
C A P V T XI.
De Participio .
T. articipium dictum, quod nominis , et verbi capiat partes:
quasi particapium. A nomine enim vendicat sibi genera, et casus,
a verbo tempora, et significationes : ab vtroque numerum,et figurant
.
& C A P V T XII.
De Coniunctione.
1. V^/oniunctio dicta, quod sensus, sententiasqueCOniungat .Haec
enim per se nihil valet :sed in copulatione sermonum quasi quod-
dam exhibet glutinum . Aut enim nomina sociat, vt Augustinus,
et Hieronymus : aut verba, vt scribit, et legit. Vna autem vis o-
mnium,siue copulent,siue disiungant.
2. Copulatiuae autem coniunctiones dictae,eo quod sensum,
vel personas coniungant : v t , ego, et tu eamus ad forum ; ipsum,
et sensum coniunxit. Disiunctiuae dictae , quia disiungunt res,aut
personas : v t , ego, aut tu factamus • Subtunctiuae dicuntui , quia sub-
iunguntur : v t , que : Dicimus enim regique, hominique, Deoque : non
dicimus , que régi, que homini .
3. Expletiuae dictae , quia expient propositam rent, vt puta ,
si hoc non vis ^saltern illud fac . Communes nominantur, quia vbiuis
ponuntur , et subiunguntur : vt , Igitur hoc faciam : hoc igitur
faciam .
4. Causales dicuntur a causa, eo quod aliquid cogunt facere,
vt puta , Occido ilium, quia habet aurum : causa est. Rationales di-
Cap.xn. n.2. Subiunctiuae . Ita appel-
lat eas Donatus . GRIAL .
lb . Regiq., hominique, Deo . Hemi-
stichium Iuuenci de Magis • GRIAL .
3. Expletiuae . Edam Donatus , et
Diomedes saltern in expletiuis numerant.
GRIAL.
4. Causales eo quod aliquid cogunt
fac . Recte emendauit Chacon, cum libri
partim Cogitem , partim cogitent habe*
r en t. Sergius. Inter causales , et rationales
hoc interest, quod tunc vtimur
causalibus, quando de causa loquimur ,
tunc rationalibus, quando de ratione :
Causa e s t, quae nos compellit ( al. im-
pingit ) ad aliquid faciendum ; ratio, qua
vtimur in faciendo . GRIAL .