
6. Chordas autem dictas a corde : quia sicut pulsus est cordis
in pectore, ita pulsus chordae in cithara. Has primus Mercurius ex-
cogitauit : idem que prior neruos in sonum strinxit.
7. Psalterium, quod vulgo eanticum dicitur, a psallendo nomi-
natum : quod ad eius vocem chorus consonando respondeat. Est
autem similitude» citharae barbaricae in modum A literae . Sed ÿsaltern
, et Citharae haec est differentia : quod psalterium lignum illud
concauum, vnde sonus redditur, superius habet, et deorsum feriun-
tur chordae, et desuper sonant. Cithara veto concauitatem ligni in-
ferius habet. Psalterio autem hebraei decachordo vsi sunt propter
numerum decalogum legis.
8. Lyra dicta dirts rm Xvoiiv, a varietate vocum , quod diuersos
sonos efficiat. Lyram primum a Mercurio dicunt inuentam fuisse,
hoc modo . Quum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis
reliquisset animalia , relicta etiam testudo est, quae cum esset putre-
facta, et nerui eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio
sonitum dedit, ad cuius speciem Mercurius lyram fecit s et
Orpheo tradidit, qui erat huius rei maxime Studiosus.
9. Vnde et aestimatur eadem arte non feras tantum , sed et sa-
x a , atque siluas cantus modulatione allicuisse. Hanc musici propter
studii amorem, et carminis laudem, etiam inter sidera suarum fabu-
larum commends collocatam esse finxerunt.
io.. ‘tympanum est pellis, vel corium ligno ex vna parte externcensentur
iambyce,scindapsus etc. AREV.
6. Neruos in sonum strinxit . Men-
dose libri 0. in neruos sonum strinxit.
Tertull. lib. de coron. mil. c. 8. Sed et si
neruos idem ( Mercurius ) in sonum
strinxit, non negabo, et hoc ingenium
cum sanctis fecisse . GRIAL .
lb . Vera originatio chordae est a
quod est intestinum . AREV.
7. In modum A. Cassiod. in prolog.
in ps. Psalterium est ( v t Hieronymus a i t )
3n modum A literae formati ligni sono-
ra concauitas . GRIAL .
lb. Sed psalter., et cithar. E x August,
in ps. 80. GRIAL .
lb. Psalterio autem hebraei decachord.
Ham apud alios nouem tantum chordas
habuisse, ait Athenaeus. GRIAL .
Ibid. Superius habet etc.*Hoc ipsutn
tradunt Eusebius prooemio in psalm. >
Basilius in psalm. i f , Ambrosius prae-
fat. in psalm. 1. , et Augustinus enarrat.
in psalm. 56. AREV.
8. Quum regrediens Nilus - - reliquisset.
E x comment. Arat. in l y r e t Hy-
gin. lib. 2. GRIAL .
Ibid. Becmanus lyram dictam putat
ab asperiuscula ilia soni exilitate lir9 l i r ,
et annuere Isidorum hoc loco a it. Cer-
te hvpetv nihil aliud significat, nisi si forte
exprimit sonum ly r , lyr : ac coniici
potest, ita Isidorum scripsisse a l i r , aut
a lyr. Iterum de lyra lib. 8. cap. 7. n.4.
Varia lyrarum genera recensent Blan-
chinus De musica veterum , et Botta-
rius tom. 2. Rom. subterr. pag. 42. et
seq. AREV.
10. Pars media symphoniae. Sic suturn.
Est enim pars media symphoniae in similitudinem crtbri. Tympanum
autem dictum, quod medium est. Vnde et margaritum medium
tympanum dicitur, et ipsum, vt symphoma, ad virgulam per-
CU i ? 1 ' Cymbala acetabula quaedam sunt, quae percussa inuicem
se tangunt, et sonum faciunt. Dicta autem cymbala, quia cum ballematia
simul percutiuntur. Ita enim graeci dicunt cymbala ballematica.
„ . .
12. Sistrum ab inuentrice vocatum .Isis enim aegyptiorum re*
oina id genus inuenisse probatur . Iuuenalis, Isis et irato fenat mea
lumina sistro. Inde et hoc mulieres percutiunt, quia muenmx huius
generis mulier. Vnde et apud Amazonas sistro ad bellum le-
minarum exercitus vocabatur .
p ra c . 21. Sambuca species est sympho-
niarum . GRIAL.
Ibid. Margaritum medium tympan.
Tympanium vocat Plin. lib. 9. c. 35» GR.
1 1. Cymbala, et acitabula . Aug. in
Ps. 150. Cymbala inuicem se tangunt,
vt bene sonent, ideo a quibusdam labiis
nostris comparantur . GRIAL .
lb. Dicta autem cymbala, quia cum
ballematia . Inter dicitur ballematiorum
tusus in natalitiis sanctorum Concil. To-
letan. ill . can. vltim. Ballematium vero
d7rè tov , opinor, ductum . Est
autem @«,\iÇeiv, v t ait Suidas , rd wp -
jZctXct x.rv7reiv9£j wpoç to'v gnetvav *X0V °P”
X&c&q . Vnde nostrum quoque bailar. GR.
Ibid. Grialius in textu exhibuit Cymbala
acitabula quaedam sunt : sed in nota
retinet cum editis aliis Cymbala, et acitabula
quaedam sunt . Praefero lectio-
ncm textus, et pro acitabula substitue
acetabula » mutato i in e , vt in mss. sae-
pe accidit.. Acetabulum proprie est vas
aceti, et per catachresin de quocumque
vase vsurpatur . Eius figura rotunda est,
nulla marginis iatitudine paulatim se vn-
dique contrahens calicis instar vsque ad
imum . Sonus tympanorum proprius mu-
gitus dicebatur, vt contra cymbalorum
tinnitus, et crepitus \ quod discrimen no-
tauit Seneca lib. 2. Natur. quaest. cap.27.
De ballematiis vide Ducangium verbo
b a I are, quo vsus quoque fuit S. Augustinus
pro saltare . Salmasius in not. ad
Fl. Vopiscum pag.211. v. 6. Isidorum more
suo falli a it, quia ballematia sunt sal-
tationes , et ballematica cymbala , non
quia percutiantur, sic dicta , sed quia ad
eorum sonitum saltetur . Verum saepe
critici Isidorum decipi pronunciant, quia
eius verba in ' alienum sensum detor-
quent • Isidorus cymbala dicta asserit,
non quia percutiuntur, sed quia percutiuntur
cum ballematia , hoc e s t , inter
ballandum, aut saltandum . Neque igno-
rare Isidorus poterat, quid sit ballematia
, aut ballematium, quum titulus ca-
nonis 23. concilii ill. Toletani sit : Quod^
ballematiae , et turpes cantici prohibendi
sunt a Sanctorum solemniis . Alii scri-
bunt balemanthiae, aut ballimanthiae •
An autem etymon cymbali sit a ballematia
, alia est quaestio : quam parum interest
decidere. AREV.
12. Vnde apud Amazonas . Quas ad
calamos arma tractasse ait Capella lib. 9.,
sed Isidorus magis videtur respexisse ad
Virgilii carmen : Regina in mediis patrio
vocat agmina sistro, Aen. 8. GRIAL .
lb . Alii sistrum dictum putant a treieiv,
hoc e s t, a concutiendo : sed multi Isido-
ri etymon retinent. Hieronymus Bossius
De sistro refellendum Isidorum ait, quod
dixerit, mulieres sistrum percutere: quasi
vero , addit, feminae , non homines, si-
strum pulsarent. At non negat Isidorus %