
Historiae Gothorum , qui Theodoricum Seueriani patrem fuisse af-
firmauit, vxorem quoque Theodorici dixit fuisse quamdam nobi-
lissimam feminam Toletanam. Alii antiqui de matre Seueriani ta-
c en t. Pseudo-historici huic feminae nomen imposuerunt Santinae >
aut Sanctinae , aut Sanctiuae, aut Sanciae : quam etiam Benedictinis
Caradio-nense S. Petri monasterium construxisse commend sunt.
Eiusmodi figmenta explodit Nie. Antonius I.4. cap.4. biblioth. vet.,
qui irridet pseudo -Hauberti affectationem in Chronico ad ann.534.
Leander Princeps fiiius Seueriani ducis etc.
coniecturac 5. At fortasse , tametsi Seuerianus fiiius Theodorici régis non
aiiomm. fllei.jt ä tarnen eius liberi ex regia stirpe Theodorici procread sunt :
nimirum si vxor Seueriani fuerit filia Theodorici. Id asseruit Quin-1
tanaduenas in vita S. Fulgentii, S. Isidori fratris , laudatus a Bob
landianis in not. ad vitam S. Isidori cap. 1. Ita certe occurritur
difficultati, quod Seuerianus fiiius Theodorici non videtur fuisse,
quandoquidem Theodorico in regno non Seuerianus, sed Amalad
ricus ex Amalasuntha Theodorici nepos successit. Alioquin quum
monumenta,ex quibus regia Isidori, fratrumque origo arguitur ,
seculo XU. antiquiora esse non constet, eiuscemodi opinio sustineri
aliquo modo poterit tamquam ex traditione : pro certa autem vend
ditari non debet, siue matrem Isidori filiam Theodorici esse coniicia-
mus, siue Seuerianum Thsodorici filium,siue eundem Seuerianum
Teodorici fratrem : de quo nonnullam quaestionem esse,innuunt
Bollandiani loc. cit.
Smenanns hi- 6. Ex tnonumentis antiquis id vnum affirmare possumus, Lean-j
donpater. dr i, Isidori, Fulgentii, et Florentinae patrem fuisse Seuerianum. prod
uinciae Carthaginiensis . Isidorus de vir. illustr. cap. 4 1 . Leandetl
genitus patre Seueriano Carthaginiensis prouinciae , professione nio-\
nachus etc. De Seueriani nomine omnes consentiunt : quod enim
in hvinnis Officii proprii Hispalensis supra cap. xx. Seuerus dicitur,
id ratione metri factum liquet. Sermonem autem esse de proumd
cia Cirthaginiensi in Hi.pania, non in Africa , quid opus est am-
maduertere ? Atqui his verbis alieno sensu acceptis,Ioannes Trithe'
mius de vir. illustr. Ord. Benedict. 1. 2. cap. 9 . , et Xystus Senem
sis in biblioth. 1. 4 . Leandrum Afrum esse pronunciarunt.
an dux premia. 7. Quaerendum potius e s t , an Seuerianus dux fuerit Cartna-
dae Canhagi- pqnjensis prouinciae, vt more illius aetatis,et gentis Claudius dux
niensis. ® 1
BLusitaniae fuit, Paulus prouinciae Narbonensis : ita enim vocaban-
jtur) qui prouincias administrabant. Io. Baptista Perezius in not. ad
Bsidorum obseruat, falso verbis Isidori Lucam Tudensem,et alios
■ iddere duce. Rodericus quoque Toletanus eiusdem aetatis, ac Lula
s Tudensis , et auctor continuationis Chronici Isidoriani sub II-
Hefonsi nomine aperte Seuerianum prouinciae Carthaginiensis du-
Utem vocant. In Breuiariis antiquis hispanicis vel hoc ipsum tradi-
Itur, vel asseritur, Seuerianum tunc Carthagini nouae dominari. Bre-
luiarium Romanum recognitum pariter prouinciae ducem Seueria-
Inum vocat in lectionibus S. Isidori . Nihilominus in Officiis pro-
Kriis ecclesiae Toletanae supra cap. xx. verba Isidori retenta su n t,
■ juin addatur, ducem fuisse Seuerianum . Breulius in epistola dedi-
fcatoria ad Isidori opera , otiosorum commentis fidem praestans,
pffirmat, Seuerianum, Isidori patrem, fuisse régis Theodorici filium :
Hxiatremque Isidori , quam Theodoram vocat , regio gothorum
•prognatam sanguine.
I 8. Theodorae nomine vxorem Seueriani appellatam fuisse,Ro- v xor Seueriani•
ilericus Sanctius de Areualo, Palentinus episcopus , scriptum reli-
B u it Part. 2. Hist. Hisp. cap. 9. Id vndehauserit, Nie. Antonio non
Occurrebat. At Bollandiani in not. ad cap. 1. vitae S. Isidori iam
obseruauerant, ita vxorem Seueriani appellatam fuisse a Luca Tu-
densi in praefatione ad Chronica . Immo hoc ipsum idem Nie. Antonius
aduerterat in epistola ad Bollandianos, cuius hi meminerunt
in comment, praeuio ad vitam S. Isidori. Pseudo-historici, nomen
auide arripientes, alia de penu sua addiderunt : Flauiant ‘theodoram
Ceruellam, seu Ceruiliam, filiam Paulae de genere clarissimo gotho-
clim nuncuparunt : quae tarnen a pseudo-Luitprando theodosia Cer.
uela dicitur . Haec somnia , quae a suppositorum chronicorum cûm-
iihentatoribus inscriptionibus etiam antiquis illustrantur , fuse Nie.
Antonius more suo réfutât, quum de S. Leandro a g it , vbi etiam
duas ex Ambrosio Morales inscriptiones producit, alteram de Paula
quadam clarissima femina , alteram de Ceruella clarissima femi-
na . Has inscriptiones pseudo-historici prae oculis habuerunt , vt
Flauiam Theodoram Ceruellam, Paulae filiam, vxorem Seueriani con-
fingerent, cui alii easdem inscriptiones accommodarent . Notandum
quoque, Ambrosii Morales in veteribus inscriptionibus producendis
fidem apud nonnullos non satis firmam esse .
P 2