
Caput de JVtn-
ehabaeis »
cadices mss•
5*8 I S 1 D 0 R I A N A
et Isidori verba citantur, et gesta : qui etiam addit, apparere, ho-
minem in Britannia scripsisse . Quod nonnullis locis adductis Nic.
Antonius confirmât. Editio Bignaeana hunc praefert titulum : Beats
Isidori lunioris Hispalensis archiepiscopi commentaria in vetus te-
stamentum . Id secutus fuit Breulius . Exempjaria mss. mirum quantum
discrepant. Nic. Antonius refert titulum In Pentateuchum ex
quodam codice bibliothecae Mediceae, et ex alio S. Isidori vrbis
Legionensis : in quodam alio codice obseruat separatum extare,
quod ad libros Regum pertinet : et ex schedis mss. Alfonsi Ciaco-
nii Romae in coenobio S. Isidori Minorum fratrum Hibernorum
asseruatis inscriptionem hanc promit : Explanatio in historian diui-
nae legis \ ex ms. codice bibliothecae Ambrosianae Mediolanensis :
Super Pentateuchum , Iesu Noue, et Regum interpretationes S. Isidori.
Iascriptio Expositionis | siue Explanationis Historiae diuinae legis in
nonnullis etiam nostris mss. apparet, veteri more ex hebraeis peti-
t o , quo titulus ex primis verbis libri constabat : nam huius com-
mentarii prologus incipit : Historia sacrae legis.
3. Quum autem Nic. Antonius solum nominasset Isidori expo-
sitiones in libros Pentateuchi, Iosue, Iudicum, Ruth , Regum, et Es--
drae, Bayerius in nota subiedt : Al que etiam in libros Machabaeo-
rum , vt in codicibus Escurialensibus duobus , e quibus nonnulla Gria-
HHs tom. 2. pag. 23 6. Extat quidem non solum in Grialiana editio-
ne, sed etiam in Bignaeana, et aliis breue quoddam caput de Macha-
baeorum martyrio . Sed quum Bayerius dicat, Grialium nonnulla in
libros Machabaeorum e duobus, quos laudat, codicibus Escurialen-
sibus afferre, innuere videtur , alia adhuc in eis codicibus latere,
quae excusa nondum sint. Sed fortasse codices mss. cum editis non
contulit, adeoque existimauit, plura esse in mss., quam in excu-
sis : quippe quum in excusis exiguum tantum, vt d ix i, caput repe-
riatur . Praeter eos duos codices Escurialenses Bayerius très alios
itidem Escurialenses eiusdem operis mysticarum expositionum laudat
: sed ex nullo peculiarem titulum describit.
4. Rodriguezius tom. 2. Biblioth. Hisp. pag. 32 6. et seqq. non-
nuilos recenset codices Escurialenses, in quibus est expositio in libros
veteris testamenti. Codex membranaceus in 4 . in il. R. 14.
est seculi, vt videtur, xni., cuius in operculo hi adsunt tituli.ïV/-
dvrus super Pentateuch. Item ' tractatus super Pater noster. Item Mo*
gister
C A P V T L X V .
gister Compostellanus De consolatione rationis . Item quaedam quae-
stiones theologicae multum utiles . Item Summa Magistri Alani de
arte praedicandi. Item alius tractatus super Pater noster. Inscriptio
operis est: In nomine domini nostri Iesu Christi incipit codex bea-
to Tsidoro Spanense episcopo : de v. libris M o js i, ceterorumque libro-
rum -veteris fundamenti explanatum de diuersis auctoribus in -vnum
collectum,luculentiusque expositum . Historia sacrae legis non sine
aliqua praenunciatione futurorum gesta , at que conscripta est etc.
5• In codice il. R. 9. membranaceo characteris perspicui, et ma- IgjfjjMMp»•
gni, seculi x iv ., est eadem expositio . In operculo nota haec : In isto
volumine continentur ista ,• quae sequuntur ; Expositio moralis beati
Isidori super quinque libros Aloysi, sc. , Genesis, Exodi, Leuitici, Numeri,
Deuteronomii, Iudicum, Regum . Item in fine libri Historia Da-
refis Frigii de excidio 'Troianorum. Additur verbis hispanis , librum
esse bibliothecae Deiparae Virginis Guadalupensis, ac subscribit,
Belasco . Titulus hic est : In nomine del summi, amen : signum Christi,
coopérante sancto Spiritu , incipit prefacio Tsidori. Compléta est Pen-
tateuchi expositio.
6. Codex il. L. 8. chartaceus seculi x m . hoc titulo recentiori: al!!•
S. Isidori expositio in Gene sin , et alia nonnulla : et S. loannes Chry-
sostomus de cordis contritione . In hoc itidem codice compléta esc
expositio, ac praeterea additur liber S. Isidori inscriptus, Collectum;
de quo plura nos cap. S j .
7. Codex ni. Q. 21. in 4. membranaceus seculi xm ., vt vide- nierUnmMc.
tur, multis literarum nexibus, hoc titulo: Incipit prefacio TCsedori
episcopi in libro Geneseos . Addit Rodriguezius, hoc codice contine-
ri expositionem vsque ad librum Ieremiae. Hie desidero luculen-
tiorem explicationem : an sit etiam expositio Ieremiae, quae certe
ab editis abest : an saltern aliquid aliud, quod nondum typis com-
missum fuerit. Liber olim pertinebat ad Collegium Maius, vt vo-
cant, Complutense .
8. Codex ni. P. 7. membranaceus seculi x r ., vt videtur, re- Pmus Cast
centiori hac épigraphe : Isidorus in Pentateuchum , etprimum Regum. ,!s litrarius ■
Mutila est expositio in Genesiu . In fine haec adest subscriptio :
Petrus Castrensis puer nobilis scripsit digitis libellum prioris. Scrib-
sit libellum in pessimum pergamenum : scribsit studiose, sed non satis
curiose.
'Tom. I. X x x