
a lla v b e r io r ,
done vidimus . Sed quod addit, verba praenotadonis vberioris,
Cantica canticorum facunda expositione elucidauit, breuissimae expo-
sitioni non sads conuenire , aduertendum , in Braulionis vberiori
praenotadone apud Bollandianos cap.xi. Vitae S. Isidori legi secun-
da expositione , non facunda, fortasse vt distinguatur ab altera expositione
in Canticä , quae inter S. Gregorii M. opera edita repe-
ritur , vt nunc dicam . Fabricius in bibl. vet. lat. lib. 3. cap.1! 6.
num. 12. inter supposita Cassiodorii opera recenset Expositionem
in Cantica, editam Friburgi 1538. fol. cum Aponio in Cantica,
et in editione Cassiodorii Garetiana : cuius Epitome, inquit , oc-
currit inter opera Isidori Hispalensis. Scilicet earn ex editione regia
Matritensi Breulius in suam transtulit . Garetius in praefatione
ad Cassiodorii opera laudat supposititiam illam Cassiodorii expositionem
, cuius compendium esse Isidoro tributam expositionem
recte obseruauit . Quod compendium ab aliquo hispano factum
credi potest, quia inseruntur verba , Vox Ecclesiae, Vox Christi,
vt in bibliis gothicis Toletanis , Vox Ecclesiae, Vox Christi. Zaccaria
Expositioni in Cantica locum inter supposita Isidoro opera
destinauerat.
46. Extat vberior alia Expositio in Cantica inter Gregorii Ma-
gni opera , quae, vt Fabricius in bibl. med. testatur, in quibusdam
codicibus Isidoro nostro ascribitur . Ac fortasse haec est ratio ,
• cur in recenti editione operum Isidori tom. 2. inter appendices
pag. 50. Isidoro tribuatur quoddam epigramma in Cantica : Hum
cecinit etc. ; quamquam eiusmodi epigramma excerptum est ex codice
seculi x ., vel xi. ineuntis post expositionem , vt ibi asseritur,
B. Isidori episcopi in Cantica canticorum . Nescio autem , an indi-
cetur breuis , quam dixi , expositio in Cantica , an alia vberior,
quae S. Gregorio Magno ascribitur a plerisque : quamuis Placcius
verb. Gregorius I. Romanus Pont, ex Coco p .4 10 ., et Pamelio asse-
r a t, Commentarium Gregorii in Cantica in omnibus mss. Isidoro
tribui . In veteri codice Vaticano 650. post hoc ipsum comment
tarium in Cantica, quod Gregorio Magno adiudicari nunc solet,
et in nonnullis, vel multis codicibus Isidori esse dicitur , legitur
idem epigramma • quod a nobis inter alia Isidori dubia carmina
ex hoc codice emendatum exhibebitur. Commentarius in nostro
Vaticano codice nullum auctoris nomen praefert: sed doctissimorum
rum Maurinorum opera effectum iam e s t , vt Gregorio abiudicàn
itou debeat. Ab his omnibus expositionibus diuersa est expositio
lusti Vrgellitani in Cantica, cuius Isidorus meminit cap.34. de vir.
illustr. In hac etiam , vt in bibliis gothrcis , repetuntur verba Vox
ecclesiae, Vox Chris fi-, de qua confer Acta Sanctorum tom. 6. $.773.
47. Idem Fabricius loc. cit. Explanationem Danielis prophetae, oapimnii* iiir-
et de Susanna ms. Isidori nomine in bibliotheca Leidensi asseruari mel,s '
refert ex Catalog© pag. 3 2 9 .: tie qua iudicium ferre non possumus,
an sit alte-rius auctoris, an fragmentum aliquod ex Isidori operibus'.
48. Postillas Fr. Landulphi de Neapoli super Euangelia ) in C^lli- safer ciiangélia.%
bus cum aliis Patribus allegatur auctoritas Isidori , recenset Bandinius
tom. 4. plut. 3 6. S. Cruris cod. 5. membr. seculi xiv. , qui
suspicatur , collectorem esse Landulphum , siue Landenulphum ,
Grdinis Minorum, Scoti auditorem , archiepiscopum Amalphitanum
anno 13 3 ° . Explanationes Isidori facile desumi potuerunt ex di-
uersis nods eius operibus , in quibus saepe euangelica verba oc-
currunt , et explicantur . In Braulionis interpolata praenotadone
ita legimus : Super libros Moysi , et Psalterium , et quatuor Euan-
gelia expositioni non minimo insudauit studio. Cap. 104. descri-
bam codicem Vrbinatem xi. , in quo est versio gallica Catenae Pa-
trum in Euangelia ex Isidoro , et aliis . In Catalogo mss. Codi-
cum bibliothecae Sfortianae , qui aSseruatur in bibliotheca Vaticana
Ottoboniana num. 2355. pag.3. indicatur Expositio in Euangeliurfi
Lucae ex Patribus , Isidoro etc. , satis antiquus membranaceus .
49. Reperio etiam apud Bandiniutn nonnullam mentionem
Expositionis Isidori in epistolam Pauli adPhilemonem. Nam .
plut. 34. cod. 7. S. Crucis , membranaceo sectili xm. in 4. maiori,
extare ait lectionatium Sanctorum . Patres , ex quibus lectiones
ex-cerptae sunt, nominantur Alcuinus etc. Damasus Papa ad Io. -,
et in Catal. Pontif , Hildefonsus archicpiscopus foletanus . . . . Isidorus
in Sermon. , et super epistolam ad Philem. Contra iudacos . . -.
Petrus Comestor etc. In indice clarius legitur, super epistolam ad Phi-
lemonem , et contra -iudaeos . In operibus Isidori ,. atque indice lo-
corum sacrae scripturae a Breulio confecto ne semel quidem epistolam
ad Philemonem allegari video .
îo . Restât, vt de Apocalypsi verba faciam , in quam cOmrnen- ;n A?acaiyv,;n.
tanos Isidorum edidisse, colligere possumus ex praefatione Bead
tom .L Z z z