
fuerat -.Omnium t err arum etc., quod a Florezio recusum fuit, et in
secunda editione Hispaniae Sacrae ad ms. exemplar codicis Legio-
nensis recognitum, et emendatum . Non videtur hie Legionensis codex
historiam gothorum comprehendisse : nam Florezius in elogio
scripturae varietatem ex eo codice notât, non in historia . In codice
Claromontano ea laus veluti praefatio historiae gothorum praefigi-
' tu r , quae quidem a Nie. Antonio praefatio legi dignissima vocatur:
et est sane ita comparata,vt ab Isidoro in hunc vsum composita
videatur. Neque ratio vlla subest, cur Isidori earn esse negemus.
cation» . 1 6. Aliud exemplar historiae gothorum multo auctius inter
chronica Lucae Tudensis tom. 4. Hisp. illustr. reperitur . Fabricius
chronicon gothorum integrius prodiisse affirmai cum codice ,siue 12.
libris legum Wisigothorum ex bibliotheca Petri Pithoei,et tom. 3.
Hisp. illustr., quam in libro 2. chronici Lucae Tudensis tom..4.
eiusdem Hisp. illustratae . Quod non satis intelligitur : nam apud
Lucam chronicon est vberius etiam chronico codicis Claromonta-
ni: et chronicon Pithoeanum valde imperfectum, multisque locis mu-
tilum e s t. Fortasse Fabricius innuere voluit, chronicon apud Tuden-
sem minus sincerum esse . Tudensis libro secundo suorum chroni-
corum praemittit prologum suum : Decet virés etc., vbi ait: lam
nunc ad gesta regum gothorum manurn mittimus , chronicorum librum
Isidori doctoris Hispaniarum secundum in opere proponentes. Nam
prius Chronicon ab orbe condito exhibuerat. Succedk Beati 1st-
dori Prologus : Domino , et filio charissimo , Sisnando regi gothorum
Isidorus. Quia de origine gothorum etc. Postea : Ante biennium au-
tem Romanae vrbis irruptionis era c c c c x l i i i i . excitatae etc. Sequitur
Sueuorum Historia-. Era c c c c x l v i . Sueui principe Hermerico cum alanis
y et vandalis simul Hispaniam Ingres si sunt etc. Explicuit Historia
Sueuorum . Gothorum Historia : Gothorum antiquissima origo etc. ,
quae est Capitulatio in editione Labbeana. Tudensis ita distinguit,
vt Chronicon generale ab orbe condito dicat primum librum Chronicorum
Isidori, turn Chronica Vandalorum, Sueuorum , et Gotho-
rum secundum Chronicorum librum Isidori.
tria cxemptana 17. Ad très ergo classes exemplaria historiae gothorum reuo-
diuersa . cantur . Primum exemplar est historiae mutilae , et imperfectae , quails
ex bibliotheca Pithoeana vulgata fuit : alterum historiae auctions,
et emendations in regia Matritensi editione, et deinde ex codice Claromontano.
Tertium historiae, posteriore manu interpolatae apud
Lucam Tudensem. Prirna editio mutila incipit: Gothorum antiquissi-
mum esse regnum certum est. Secunda auctior, et genuina : Gothorum
antiquissimam esse gentem certum e s t. Tertia interpolata : Gothorum
antiquissima origo de Magog . Prima editio imperfecta de-
sinit era 656. in obitu Sisebuti. Secunda auctior adiungit elogium
Suinthilae , et Riccimiri filii, vsque ad annum 5. Suinthilae era 6 6 1.
Succedit: Item recapitulatio eiusdem Isidori in gothorum laudem .
Tertia editio interpolata ex hoc elogio gothorum sumit exordium,
et laudes etiam Suinthilae continet, sed nulla habita Riccimiri men-
tione . Quod autem Nic. Antonius indicat, excepto Labbeo, apud
alios altum esse de Riccimiro, a Suinthila in regni consortium de-
lecto , silentium, non ita profecto e s t : eadem enim iam in regia editione
Matritensi de Riccimiro verba vulgata fuerant, vt editionem
Grotii praeteream, quae ex Claromontano codice originem du cit.
18. Vandalica historia in prima mutila editione incipit: Vanda- Jacritwtur.
li cum alanis, et sueuis . Desinit: et menses septem . In secunda cor-
rectiori editione, Era c d x l ix . ante biennium irruptionis. Apud Labbeum
: Era quadringentesima quarta , et in exemplari bibliothecae
Collegii Romani nota ad marg. ms. Puto legendum Era 444. Desinit
: vsque ad Gilimeri interitum. In interpolata editione initium
est: Ante biennium autem Romanae vrbis irruptionis era ccccxura.
excitatae . Praecedit prologus, siue epistola nuncupatoria ad Sise-
nandum, quae in genuinis exemplaribus deest. Quaedam omittun-
tur , alia adduntur.
19. Nic. Antonius a it, historiam Sueuorum vbique eandem esse, exemplar aa-
Sed in hac quoque aliquod discrimen obseruatur . Prima editioctms
imperfectior incipit: Sueui, duce Hermerico rege, cum Alanis, et Vandalis
simul Hispanias ingressi sunt etc. Desinit: mansit annis centum
viginti rex. Secunda emendatior: Era c d x l v i i . Sueui, principe
Hermerico cum Alanis etc. Desinit: quod mansisse c l x x v i i . annis scribitur
. Interpolata incipit, Era c c c c x l v i . Sueui etc., vt in editione Labbeana
: finis quoque idem . Fortasse varietas scripturae , quae in hac
Sueuorum historia notatur, a manu librariorum est, non ex indu-
stria alicuius interpolatoris. Satis enim tres editiones diuersae hac
in parte sibi concinunt. . . .
x ^ T>1 . . . « • aiscrepnt a foe»
20. Qmissis us; quae Isidoro recentior aliquis senptor m histo- uioxi.