
Zaccaria consi-
Hum editionis
aàîicit.
aduersaria Z a c -
carîae •
Apparatus Zaccarîanae operum S. Isidor i editionis recensetur,
Aduersaria eius pro i . volumine.
i . tmm vir nostri temporis eruditissimus Zaccaria per40.au-
nos, eoque amplius nouae editioni.Isidorianae apparandae
allaborauerit, incredibilis profecto doctorum hominum esse debet
expectatio de eiuscemodi apparatu : quae tarnen apud nonnullos
aliquantulum imminuitur, quum mentem ad innumera ilia omni-
genae doctrinae opera conuertunt, quae hoc ipso tempore Zaccaria
aut composuit, aut ilhistrauit, aut edenda curauit, quaeque ab vno
homine potuisse proficisci vix intelligitur, vt nihil dicam de pluri-
mis aliis magnae molis , aut varii argumenti operibus, quae moli-
tus, et pollicitus fuerat, et moriens in schedis reliquit. Postremis an-
nis quum de Zaccariana Isidori editione plerique iaui desperarent,
mihi etiam in mentem venit,' quantumuis aliis operibus excudendis
non parum occupato , animum ad nouam bperum Isidori editionem
curandam conuertere : sed indignum prorsus videbatur, quod Zac-
cariae labor aut periret, aut, cessantibus hispanis, ad aliorum roa-
nus deueniret. Igitur mense quintili anni proxime elapsi i794-,sua-
dente maxime Eminentissimo Cardinali D .Stephano Borgia,eximio
literarum omnium cultore , ac literatorum virorum patrono, Zaccaria
omnia sua de Isidori rebus aduersaria ad me deferri concessit.'
2. Ea autem , vti ego accepi,sic exponam . Praeter epistolas,
quas iam attuli, erat vita S. Isidori ex Bollandianis cum commen-
taiio praeuio descripta : historia etiam translationis corporis S. Isidori
ex iisdem Bollandianis , manu exarata, sed neque vita, neque
historia translationis integra; et mendose vtraque descripta-Déside-
rantur notae, quas Zaccaria promiserat, ac solum sunt quaedam va-
riae lectiones ad narrationem Redempti de obitu S. Isidori ex quo-
dam codice Vallicellano . Nie. Antonius in biblioth. vet. Hisp. lib. 5-
duo capita, tertium scilicet, et quartum eius lib r i, vitae, et doctrt;
nae Isidori illustrandae destinauerat. Haec igitur duo capita sibi Zaccaria
excribi simili modo curauerat, scilicet ex prima editione, adeo-
que sine iis notationibus, quas Bayerius in editione Matritensi adiecit,
vberior in hoc argumento , quarn in plerisque aliis, quum de
eribus S. Isidori edendis ipse quoque cogitauisset. Duas disserta- .
hones Zaccaria pollicitus fuerat , alteram de vita , rebusque gestis
S Isidori, alteram de doctrina, scriptisque eiusdem : neutrainchoa-
ta erat ,'nedtim perfecta: nisi si fortasse vitam,quam dixi, ex Bollandianis
Actis extradant , et duo ilia bibliothecae Hispanae Nic.
Antonii capita intelligebat. Voluerat etiam de Isidori genuinis epi-
s t o l i s , deque Muzarabica liturgia, atque collectione canonum hispa-
nica disserere : sed manus operi non admouit. Constituerai singulis
libris S. Isidori praefationes praefigere , sed vnam tantum inuenio
adumbratam ad librum Prooemiorum, et alteram ad librum De vir.
illustr., quas edam, quum de his libris agam . Quum ipse Prooe-
mia primo loco excudere cogitasset, prologum huic operi appara-
re studuerat. Librum vero De vir. illustr. simul cum tota Bibliotheca
ecçlesiastica Fabricii edere decreuerat : hinc prologum habe-
. mus ad eum librum .
2. Statuerat quibusdam in locis notationes suas antiquis alio- laloT v!x !n-
3 , I . « « . • » 'choatus ;
rum addere : nullam istiusmodi notationum absolutam inuenio 3 nisi
paucas ad librum De vir. illustr., et quorumdam auctorum loca in-
dicata, ex quibus lumen posset haurire , siquando eum laborem sus-1
ciperet. Post eius excessum acquisiui editionem Regiam Matriten-
sem S. Isidori, cuius margini simili modo nomina quorumdam auctorum,
et loca appinxerat. Collegerat, praesertim vero per alios, plu-
rimorum codicum varias lectiones , quas ordine dispositas textui
subiicere cogitabat. Sed improbum hunc laborem aggressus , in ipso
limine substitit. Scilicet propositum illi fuerat librum Prooemiorum
ante alios omnes edere, vt nuper dicebam , et ex conspectu eius
editionis patet : sic ergo variantes lectiones adornare coeperat. VA-
RIAE LECTIONES . I .B .E . Liber Prooemiorum , Eeato lsidoro au-
ctore. Mr. E. In nomine sanctae Trinitatis incipit liber Prooemiorum
B. Isidori de libris veteris, ac noui testamenti. C . C . Incipit liber Prooemiorum
de libris noui, et xieteris testamenti Sancti Tsidori Spalensis
episcopi.VC . In nomine Patris , et F ilii, et Spiritus Sancti . Auxilia-
trix esto mihi Trinitas sancta . Orditur liber praemiorum ( sic ) dialogue
Sancti Hieronymi presbyteri .
4- Haec tantum Zaccariae ipsius manu exarata erant in magno <2uod tp* iut>-
chartarum purarum fasciculo ad varias lectiones parato . Notae in- quc
X x 2