
hem Glossar!» 5* Quoniam vero negari nequit, verba glossarii Isidoriani ma-
Jotus. g na ex parte genuinis Isidori' explicationibus declarari , et aliunde
satis verisimile est,eutn primam Glossarii formam adornasse, quam
alii postea auxerint, ordo mihi in hac editione praescriptus postu-
la t, vt post Etymologias, Differentiasque rerum, et verborum Glos-
sario , quod in eodem fere argumento versatur, et ad omnes tain
sacros , quam profanos scriptores intelligendos, et explicandos vtile
esse potest , locum praebeam , adiunctis doctissimorum hominum
notationibus, quibus obscura illustrentur , deprauata corrigantur,
• vetera a recentioribus secernantur.
C A P V T L X .
Allegoriae veteris , et neui testament!. Non Isidoro alicui Cordubensi,
aut alii , quam nostro Hispalensi adiudicandae .
Editiones : mss. vetera exemplaria .
Allegoriae l i t - I • B raulio ita hunc librum describit : De nominibus legis,
ioriWspaicnsh, (t euangeliorum librum vnum , in quo ostendit, quid memoratae
personae mysterialiter significent . Haec ex prologo opens ad Oro-
sium petita su n t: Quaedam, ait Isidorus , notissima nomina legun-
tur legis , cuangeliorumque , quae sub allegoria imaginarie obtegun-
tur , et interpretatione aliqua egent etc. Quum haec satis per se
aperta s in t, nihilominus e Orosii nomine ansam fingendi Pseudo
Dexter arripuit, qui ad annum 423. haec habet : Scribit per
haec tempora Isidorus Iunior Cordubensis episcopus Allegoriarum librum
Paulo Orosio 'tarraconensi . Architecti eiusmodi fabularum
duos Isidores Cordubenses distinxerunt, alteram ad annum 384.,
alterum ad annum 423. , quern propterea luniorem appellarunt.
• Quod fortasse contemnendum prorsus esset, nisi Caueus quoque
ad annum 420. Isidoro Cordubensi Allegorias probabiliter tribui
existimaret, eo cyuod ad Orosium Cordubensis irvyxQovov scriptae s in t.
Addit Caueus, eiusmodi commentaries allegoricos neque a Brau-
lione , neque ab Ildefonso inter Isidori opera recenseri : quod
etiam Biuarius vrget in commentario ad Pseudo-De tram .
vt picrique f a - 2. De Bfaulione quam falsum id s i t , modo vidimus . De I I -
tentur. defonso nolo cum Bayerio suspicari , secretorum librum , cuius
ille meminit, eundem , atque Allegoriarum , esse . Nam multo con-
gruentius Ildefonsi verba ad Mysticorum expositiones sacramento-
rum , siue Quaestiones in vetus testamentum pertinent. Sed certe
Ildefonsi , qui multa alia Isidori opera tacuit , silentium contra
nerspicuam Braulionis testificationem parum valere deb e t. Caueus
ipse non satis sibi constat , siquidem ad annum 593. Allegorias
inter extantia Isidori opera nominat. Neque alii recentiores hac
de re dubitant, Oudinus , Cellierus , Fabricius . Hoc ipsum opus
Dupinius tom. 5. Bibl. Eccles. fortasse intellexit, quum d ix it, Isi-
dorum librum Allegoriarum super octaleucho scripsisse : debuit au-
tem dicere super vtroque testamento . Sed , vt opinor, Alleoorias
confudit cum Quaestionibus in vetus testamentum : quod accidit
etiam Labbeo in Commentario ad Bellarminum De script, eccles.
Nam primum Commentarios allegoricos commemorauit: turn addi-
dit : Allegoriae etc. , siue Compendiolum Allegoriarum in Octateu-
chum ex Origene , Victorino , Ambrosio , Hieronymo , Augustine ,
Cassiodoro, Fulgentio , Gregorio , aliisque . Hi videlicet sunt, quos
Isidorus in praefatione Commentariorum nominatim recenset .
Addit illico Labbeus : Vide Xystum Senensem, qui lib. 8. Biblioth.
Sand. Trithemium accusat, quod lucubrationum Isidori copiam am-
plificare voluerit. AtTrithemius alias quidem lucubrationes , vt vi-
detur , amplificauit , sed recte fec it, quod Allegorias a Commen-
tariis in Genesin etc. distinxerit.
3. ’Bayerius ex antiquioribus profert Honorium Augustodu-
nensem , quilsidorum Hispalensem totum vetus testamentum alle- a
gorice expos'uisse affirmat . A t Honorius mysticorum expositiones
sacramentorum intelligit , quae sunt commentarii alle?orici, sed
diuersum opus ab e o , quod Allegorias nominamus. Allegat idem
Bayerius Trithemium, qui inter Isidori Hispalensis opera Allegorias
diuerso tamen initio recenset. In Trithemio vero bis Allegorias
indicari video , primum Interpretations veteris, et noui testamenti
lib. 2. Domino meo , et Dei seruo : hoc e s t, quod alii habent, Domino
sando, et reuerendiss'imo fratri . Deinde Allegoriarum lib. 1 .;
vt enim cap.47. notaui , Trithemius idem opus diuerso titulo bis
interdum enarrat. Pastrengus , quern eod. cap. 47. excitaui , inter
alia Isidori nostri opera collocat AdHorosium episcopum de signiji-
cationibus veteris, et noui testamenti lib. 2.
P p p 2