
I l
T'aio Isifïorum
express it,
nonnihil variant ab editis:et in libro tertio index iris, exhibet 5 5.
capita, quum in editione tantum sint 54. ; scilicet deest in editio-
ne caput De viduis, quod est indicatum in hoc codice ms. post
caput 7. De coniugatis.
27. Sed quum per amicos ipsum codicem ms. diligenter inspici
curauerim , responsum mihi fuit, in indice quidem notari caput 7.
De coniugatis, sed a contextu opens omnino abesse, neque reperi-
ri nisi 54. capita, vt in editione. Inscriptio Taionis episfolae haec
est -.Domino venerabili, sanctissimoque viro Queries episcopo Gaius
indignus Caesaraugustanae vrbis episcopus, cognomento Saorohel. Facile
condonabitur librario error Querico pro Quirico, et Gaius pro
Taius. Sed quid illud est, quod Taio dicitur cognomento Saorohel %
Atqui in fine operis nouum apparet nomen : Explicit liber Senten-
tiarum Samuelis episcopi. Laus deo . Nisi forte hic quoque legen-
dum sit Saorohelis, vel initio reponendum Samuel pro Saorohel.
Nie. Antonius, Bayeriusque in biblioth. Hisp. neutrius cognominis
meminerunt. A continuatore bibliothecae mediae Fabricii vocatur
Taio , vel Taius cognomento Samuhel. Dicam, quod sentio . Alicubi
extitit codex Taionis, cuius possessor aliquis Samuel fuerit, ac proin-
de liber Samuelis fuerit appellatus. Quum ergo librarius vidisset,
opus Taionis, et Samuelis d ic i, vnum, eundemque hominem aucto-
rem credidit Taionem Samuelem . Coniecturam peculiari obseruatio-
ne confirmo. In vetustissimo catalogo , qui inscribitur Breuiarium
librorum S. Nàzarii , scilicet in Laurissa , cod. Vatic.-Palatino 1877.
veteres quorumdam librorum possessores nominantur, et in his :
Item Missales , qui fuerunt Samuelis, Baboni, Randulfi. Collecti'ones
Samuelis de opusculis S. Gregorii Hune Taionis librum esse puto,
qui Samuelis olim fiierit. Post multa alia in eodem catalogo recen-
setur Liber Tagii ( Taii ) ex opusculis S. Gregorii adunatus.
28. Negari tamen non potest, antiquissimum esse hoc cogno-
mentum Samuelis, Taioni appositum : nam in codice Thuanaeo ,
quem ante 800. annos scriptum Mabillonius putabat,inscriptio epi-
stolae est : Domno venerabili, sanctissimoque viro Quirico Taius indignus
Caesaraugustanae vrbis episcopus cognomento Samuel. At in
codice gothico S. Aemiliani de la Gogolla, ex quo libros quinque
Sententiarum Riscus edidit, hic tantum erat titulus; lncipit liber
sententiarum domini Gregorii Papae Romensis subtractus ex libris
Moralium . Neque in epistola Taionis ad Eugenium additur cognomento
Samuel. Immo etiamsi vere Taio cognomen Samuelis habuis-
set , tamen minime ab eo scriptum crederem, Quirico Taius indignus
Caesaraugustanae vrbis episcopus , cognomento Samuel quum
consueto more simplicïus posset dicere Taius Samuel.
29. Ex libris Taionis cpin Isidori opéré collatis illud colii^Qtc osfeoditn
licet, Taionem non solum Isidori sententias prae manibus habuisse, -
sed etiam plerosque titulos inde formasse : cauisse tamen, ne sententias
, seu verba Gregorii iam ab Isidoro collecta ingereret..
Trium priorum libri primi capitum titulos exhibeo . Taio :.Cap.i.
Quod deus incommutabilis , summus, et aeternus existât. 2 .D e im-
mensitate, vel omnipotentia dei . 3. De id (pro de eo) quod inui-
sibilis , vel incomprehensibilis sit deus . Isidorus : Caput 1. Quod
deus summus , et incommutabilis sit . Cap. 2. Quod irrimensus ,
et omnipotens sit Deus . Cap. 3. Quod inuisibilis sit deus . Saepe
Taio capita alio ordine collocat : sic apud Isidorum sequitur caput 4.
Quod ex creaturae pulchritudine agnoscatur creator : quod apud
Taionem est caput 9. his verbis : Quod ex creaturae pulchritudine
inuisibilis agnoscatur aeternitas , Isidori caput 5. Quod ex vsu
nostro quaedam species ad deum referantur, e s t.capü tio . Taionis:
Quod ex humanis ajfectionibus quaedam species ad deum referatur,
vt in meis schedis : sed praestiterit cum Isidoro legere referantur.
Nam quod huic operi Isidorus titulos apposuerit , satis ex eo
ostenditur , quod T a io , qui Braulioni successif, iam eos ita le-
gebat, vt ex collatione p atet.
30. Arguet forasse aliquis, Taionem meliori ordine sententia- Tnk
rum theologicarum systema disposasse : nam in praefatione a d ,,is
Quiricum suarn methodum totius operis ipse exponit, quam etiam
his versibus ( apud Mabillonium ) expressit :
Quisquis amas sacram , lector , addiscere legem,
Hune nostri studii librum percurre legendo :
Repperies facile , quidquid cognoscere malis ,
Florea cuncta gerit, ( turn ) prat a virentia gestat.
Pascit amantis eues , sincera animalia, Christ! ,
Ostendit patriam celsam , regnumque potentem ,
Tartareos ignés , et tristia non finienda .
En tibi Christus adest regnum conferre beatis,
B b b b 2