
hïnc dis ere•
pantîa exemplar
ium •
Code» înemen-
datas quid sit .
Semlcri opinio
reiicitur.
" Minim ergo non est , si exemplaria Etymologiarum multis
I * n ^oc's varient, et aliquando alia aliis sint auctiora. Quin etiam,
vt ego p u to , Isidorus post integrum exemplar ad Braulionem directum
in autographo suo quaedam alia aut addidit, aut mutauit.
Nam Etymologiarum opus eius generis est , vt semper aliquid
denuo addi possit, aut reformari . Ildefonsus certe de Isidoro ait :
Scripsit quoque in vltimo ad petitionem Braulionis Caesaraugustani
Episcopi librum Etymologiarum, quern quum multis annis conaretur per-
fieere, in eius opere diem extremum visus est conelusisse . Quum autem
anno circiter 630. , vt d ix i, Etymologias ad Braulionem Isidorus
defeni curaueiit , et deinde ad annum vsque 636. ’superstes fue-
r i t , consequens e st, vt etiam post exemplar ad Braulionem trans-
missum in eodem opere magis, magisque perficiendo allaborauerit.
7. In epistola, qua Isidorus Etymologias ad Braulionem mittit,
a it , codicem esse INEMENDATVM : Codicem Etymologiarum cum
aliis codicibus de itinere transmisi , et licet inemendatum prae •va-
litudine , tamen tibi modo ad emendandum statueram offeree , si
ad destinatum Concilii locum peruenissem . Vbi fortasse legendum
est peruenisses , vt cap. 21. coniiciebam . Braulio hoc ipsum intel-
le x it, quum dixit in Praenotatione librorum Isidori : Codicem Etymologiarum
. . . quamuis imperfectum ipse reliquerit etc. Quum
enim Isidorus d ica t, se decreuisse codicem inemendatum ad emendandum
Braulioni offerte, opus ad vmbilicum iam perduxisse vi-
detur, ac solum voluisse, vt Braulio exemplar ex Isidori autographo
descriptum emendaret. Braulio enim contra ab Isidoro libros
Etymologiarum transcriptos integros , EMENDATOS , et bene
compactas sibi mitti postulauerat .
8. Semlerus in praefatione ad notas mss. Glossatii Isidoriani,
Braulionis verbis permotus, existimat , Isidorum codicem Etymologiarum
non integrum reliquisse , et autographum suum ad Braulionem
misisse , pluribus spatiis , et interuallis distentum , quibus
quotidie supplémenta sufficere , et quae denuo occurrebant, adde-
re , et congerere solebat . Nam quum Braulio asserat, codicem
esse nimia magnitudine, id Semlerus interpretatur ob eiuscemodi
spatia, et interualla : ipsa enim magnitudo , qua hodie constat,
nimia dici non possit . Verum haec ratio imbecilla est : nam
verbo nimia non ita iahaerendum est , vt immensum codicem
•ndicet. Est autem Etymologiarum codex valde magnus , non solum
si conferatur cum ceteris Isidori , ac plerisque aliis veterum
scrintorum operibus, sed etiam in seipso spectatus, vtvjdere licet
in multis ingentibus membranis, quibus libri Etymologiarum tantum
continentur , praesertim quum charactere maiusculo senpti su n t.
Nic Antonius non dubitat appellate irnmensae molts »par : quam-
auarn is fortasse non tarn magnitudinem, quam opens hborem ,
et conatum commendare voluerit . Séd Braulio certe mmiam magnitudinem
codicis celebrate non debuit ob plura ilia spatia,
et interualla I quibus nihil erat exaratum .
9 Braulio quidem , quum Isidorus opus Etymologiarum ro-
oata eius fecisset , et siue inemendatum , siue imperfectum reli-
auisset, e re sua esse arbitrais est codicem titulis solum ab Isidoro
distinctum in libros partiri. Minus recte Fabricius bibl. vet.
lat. lib. 4. cap. 8. n .1 4 . de Etymologiarum opere ait 1 Isidorus
scripsit, et imperfectum reliquif. Braulio deinde trompleuit, et in l i -
bros dives sit : quod alios etiam existimare video . Non ait Braulio,
opus se compleuisse , aut emendasse 1 qUamuis facile credere
possimus , curasse eum , vt sine librariorum erronbus , quoad
eius fieri posset, describeretur . Neqnaquam vero ex Braulionis
verbis ar^uere licet , eum aliqua aut mutasse , aut addidisse .
Neque assentiri doctis alioquin hominibus possum , q u i , quoties
in Etymologiis aliquid oc cu rr it, quod nulla ratione excusan posse
ipsi autumant, illico clamant , eiusmodi errorem a Brauhone m-
tnisum fuisse. Videntur enim -ii ignorare qiiaivtus vir luerit
Braulio , cuius elogium ex Ildefonso in libro de viris lUustnbus
referetur , in cuius etiam commendationem nonnulla cap. 4. pro-
tulimus : non quod Isidoro aequiparandus s i t , aut non fuent fa-
eilius, Braulionem potius , quam Isidorum errasse. Sed dum non
constat , Etymologias a Braulione vllo modo interpolatas fuisse,
aequitas postulat, vt siquid occurrerit, quod Isidoro omnino indi-
gnum sit non Braulioni, sed euiuis alteri interpolatori intolerabilis
error imputetur . . .
10. In quot titulos Isidorus Etymologiarum opus diuisent,
omnino latet : neque vero satis p a te t, in quot libros Braulio di-
uiserit . Comm'unis persuasio est , eum in viginti libros diuisisse :
et haec est peruulgata operis diuisio , cui laüet édita Piaenotatio
E e e 2
Brnalio an
quid quam addi-
<derit "?
in quot libros
Opus diuisit •