
stimo enim, non post seculum ix. compositum. In Vrbinate ioo*
cap. 1 04. Tsidorus de obitu Patrum etc., vt in editis. Ita in Vrbina-
te 382. cap. eod. 104. Isidore Hispalensis episcopi de ortu , vita ,
et obitu Patrum etc. Simile exemplar ibid, in Vrbinate 392. In Ot-
toboniano 1720. idem liber inter alia Isidori opera, sed non ex*
presso auctoris nomine : vide cap. 106. In codice Casanatensi G. nl.
I . , quern cap. 107. recensebo, idem liber a prima manu S. Hiero-
nymo affingitur, a secunda manu S. Isidoro', cuius subsequuntur
quaedam alia ex Etymologiis petita sine noua auctoris mentione.
4 1 . Ex schedis Zaccarianis cap. 44. recensui codicem Veronen-
sem , codicem Florentinum Mediceum, alium Florentinum S. Marci,
codicem Albanium, codicem Malatestium ,'quibus omnibus liber
de ortu , et obitu Patrum Isidoro ascriptus continetur. Cap. 4 6. ex
catalogo bibliothecae monasterii Pomposae seculo xi. confecto in-
dicaui Librum S. Isidori de vita , ortu, et obitu Sanctorum Patrum,
qui in scripturarum laudibus referuntur. Ibidem relatum fuit, Leo-
fricum, siue Leofridum , qui seculo xi. v ix it , monasterio Excestrensi
donasse Isidori Etymologias, et Passiones Apostolorum, quod vlti-
mum opus librum esse de ortu, et obitu Patrum, Nic. Antonius pro
certo habet. Cap. 55. ex Muratorio descripsi codicem Ambrosia-
num, ante mille, et pluies annos exaratum , qui inter alia Isidori
opera referebat librum Vitae Sanctorum, quern hune ipsum librum
de ortu, et obitu Patrum esse crediderim.
42. Bandinius tom. 4. codic. latin, inter codices mss. S, Cru-
cis plut. 2 1. describit codicem xi., in quo sunt Isidori libri très Sen-
tentiarum, Liber Primorum ( lege Prooemiorum ) , item Isidori De
ortu, et v ita , vel obitu Sanctorum , qui in Domino praecesserunt*,
cum prologo, et tabula, vt in editione Grialii. Sequuntur Allego-
r ia e ,v t in editis, et liber anepigraphus ( Synonyma ) : incipit : Ve-
nit nuper ad manus meat quaedam schedula . Desinit, impie opere,
quod didicisti exhortatione, cap. penult, in editis . Nulla est librorum
diuisio . Sunt et alia, praesertim S. Augustinijn hoc codice , qui mem-
branaceus est in 8. maiori seculi xm.#cum titulis rubricatis , et ini-
tialibus coloratis .
43. Idem Bandinius ibidem plut.2 2. recenser codicem 12., mem-
branaceum in 4. maiori seculi xm ., in quo est hic idem liber cum
aliis Isidori operibus: scilicet num. 6. De natura rerum e tc ., num. 12.
Isidori Hispalensis episcopi De ortu, v ita , et obitu Sanctorum Patrum
etc. Subiungitur notitia de duodecim apostolis , qui per vniuer*
sum orbem terrarum dimissi sunt ad praedicandum . Num. 13. Hieronymus
de virib. illustr. Adduntur duo capita, 1. de Valeriano Ca-
laguritanae vrbis episcopo: il. de-Prudentio, quod ita habet: Pru-
dentius Calaguritanus versificator insignis, mult a contra haereticos ,
et paganos diuerso edidit metro , nostrumque dogma luculentissime
cecinit. Sequuntur libri Gennadii, Isidori, et Ildefonsi de vir. illustr.
Caput de Prudentio vehementer confirmât eorum opinionem, qui
Prudentium Calagurritanum dicunt : praesertim quia in bibliotheca
Vaticana nonnullus est similis codex. Bayerius in not. adbibl.vet.
hisp. lib. 2. cap. 10. obseruat, in codice Aemilianensi Conciliorum
seculo x. exarato, et in Escurialensi Vigilano dicto eiusdem seculi
hoc ipsum referri, nisi quod liber Hieronymi desinit cap. 13 j . , quod
est de Sedulio, et cap. 13 6 ., quod est de ipso Hieronymo . Addi-
tu r , Hucusque Hieronymus , Exhinc Gennadius Massiliensis episcopus :
et post Valerianum, qui primus e st,legitur, il. Prudentius Calagur-
ritanus etc. Apparet autem, eos codices interpolates esse vel ex e o ,
quod Hieronymus Sedulii meminisse non potuit saltern eo elomo
quod circumfeitur, et Gennadii est. Fortasse inde natum est, quod
elogium Sedulii a Gennadio conscriptum Hieronymo a nonnullis
tribuatur : de quo dixi in prolegom. ad Sedulium num. 6. , et 7.
Nec Gennadius episcopus Massiliensis dici debuit , sed presbyter.
De patria Prudentii pluribus egi in Prudentianis.
44. Florezius tom. 3. Hisp. sacr. p. 107. seq. obseruat, librum F!orez
S.Hieronymi De script, eccl.graece redditum fuisse a Sophronio Hieronymi
aequali, multis additis, quorum nonnulla Isidorus in librosuo
De ortu , et obitu Patrum adoptauit, vt Iacobum Maiorem duodecim
tribus dispersionis praedicasse, et Simonem Cananaeum Iacobo Mi-
nori in sede Hierosolymitana successisse , quod tamen falsum est:
nam successif Simeon . Sed Isidorus, orientaient auctorem secutus
de lebus orientalibus, errauit. Alia , quae Isidorus omittit, putat Florezius
Sophronio addita a graecis post Isidori tempora, vt quod de
Eunucho Candace , et Crescente narratur apud Sophronium . ..Eu-
nuchum Candacem vocat Florezius, qui error, veL memoriae lapsus
nonnullis aliis communis est pro eunucho reginae Candaces.
4 5 * Breuiter nunc expendam opinionem Burrielii in epistola
S s s 2
n o p in io .
'• de noïto
ento