
descrlptu s.
sermones
Judaeos •
ligiosi principis Sisebuti anno 5820. Eiusdem liber Differentiarum .
S. lsidori sermones, vnus contra Arianos, bin't contra Iudaeos . Ser-
mocinatio de animae substantia, deque eius virtute , aliisque ad earn
spectantibus . Codex est seculi xiv.
14. Nescio, ail antiquus librarius, an Catalogi auctor inscrip-
tionem effecerit: De noui | et veteris testaments scriptaribus; quae
ad librum Prooemiorum referenda est , non ad librum De vir. il-
lustr. Aduertit Mucciolus, codicem in Chronico Historiarum indicare
epocham regni Sisebuti: quae non it a fa c ile , addit, aliis in
codicibus , quod sciam, inyenitur . Verum nihil magis ob'uium in
codicibus , et in editionibus Chron ic i. N o ta t, annum 5820. iuxta
martyrologium Romanum respondere anno 6 1 4 . , et anno v. imperii
Eraclii.
15. De sermone contra Arianos, cuius initium est, Veni Domine,
S.Isidoro ascripto, obseruat Mucciolus,in codice alio vetustissimo Ma-
latestio Etymolog. sec. vii. ( reponam ix. seculo) scripto S. Augustino
tribui: in tabella vero pluteo affixa duos sermones contra Iudaeos
perperam Isidoro T’oletano adiudicari. Hinc colligo , duos illos sermones
contra Iudaeos non differre a duobus libris contra Iudaeos,
vel a fragmentis eorum : nam in aliis quoque codicibus hi duo
libri Isidoro T’oletano ascribuntur. Quam meam suspicionem com-
probatam video verbis, quae Mucciolus p. 58. in not. testatur legi
post lsidori opera: Expliciunt capitula lsidori contra Iudaeos . Quod
attinet ad sermonem contra Arianos , non inuenio , eum indicari
a Mucciolo , dum codicem Etymologiarum describit tom.2. p .14 4 .,
vbi alia opuscula S. Augustino ibi ascripta recenset , quae tamen
supposititia censentur :et in his opusculum, De anima^ et eius vir-
tutibus etc. , quod fortasse idem e s t ,a c Sermocinatio de animae substantia
, deque eius virtute, aliisque ad earn spectantibus , quae in
hoc codice aliis lsidori operibus subiungitur . Sed Mucciolus, col-
lato hoc opusculo , reperit, esse Cassiodori librum De anima .
C A P V T L X I I I .
Liber lsidori de Numéris e Bibliotheca Regia T'aurinensi nunc pri-
mum edendus . A lii scriptores de mystica numerorum significatio-
n e . Aliud opus de numeris nondum edit urn , in bibliotheca
Vaticana extans , an ad lsidorum referri possit.
i . O peris de Numeris Braulio clare meminit : De numeris li-Opusdemimnis
brum vnum, in quo arithmeticam propter numéros, ecclesiasticis scri-
pturis insertos, ex parte tetigit disciplinam . Alii veteres de eo silent
: plerique etiam recentiores : alii, vt Caueus, et Cellierius librum
de Numeris inter lsidori deperdita recensent : Fabricius in bibl. med.
putat, diuersum non esse a quibusdam capitibus libri tertii Etymologiarum
, quibus de arithmetica, et de numeris agitur. Sed quum
Braulio, qui Etymologias in ordinem digesserat, librum de Numeris
diuersum a ceteris opus esse enunciet, coniectura Fabricii reii-
cienda omnino est.
2. Extat opus in bibliotheca regia academiae Taurinensis : ex inimsotheca
quo exemplar descriptum mihi ad manus est in schedis Zaccaria- Taurmenst
nis . Bayerius quoque, vt in not. ad Nie. Antonium refert , apo-
graphum ad annum 1754 . desumpsit •, codicemque sibi visum ait
seculi xni., inscription De Numeris , ac de quadragenario numéro .
Fortasse haec erat in indice inscriptio . In exemplari Zaccariano
solum inuenio : Incipit liber Numerorum . Incipiunt capitula . Post
tabulam capitum, Quid sit numrrus ? Nihil aliud de hoc operein
schedis Zaccariariis reperire licuit . Codicem descripsi cap. 43. ex
catalogo bibliothecae regiae Taurinensis .
3. Quaerent aliqui , num genuinum lsidori opus censendum5OTJi;nlOTÎ,
sit. Ego quidem ita arbitror. Nam argumentum si considérés,
Braulionis verbis penitus congruit : versatur enim in mystica nume-
rorum expositione, qui in ecclesiasticis scripturis inserti sunt, praemissa
breui arithmeticae disciplinae notitia . Non enim hie liber
reuocari debet ad opus de computo,quod Trithemius inter lsidori
opera enumerat, innuens, vt opinor , aut caput 17. libri 6. Etymologiarum
De cyclo paschali, aut maius aliquod opus de hoc ar-
gumento , vel de loquela per digitos, alicubi Isidoro ascriptum, de