
4 8o i s i d o r i a n a
viri deposuerant, multa melius, et certius excogitaui, quam isti , plura
confirmaui • Quod etsi vniuersum exiguum est, si referatur ad ceterain
aliarum rerum , diuinarum, humanarumque scientiarum magnitudinem ,
et momentum maius, tarnen aequi arbitri iuuenilis operae , latinae linguae
studiosis dicatae, facile dabunt veniam • Si Deus velit , quod oc-
jcasio me docebit, glossaria alia latino-graeca, vel graeco-latina subinde
emendatiora procurabo - Scripsi Altdorfi Norkoru/n , mense Martio,
anno 17 52.
Ioannes Salom. Semler.
Prof. Pabl. Ordin. Historiae , et Poeseos.
Scmiems iau~ 18. Haec erudite Semlerus, cuius opinionem de auctore Glos-
datus • ' sarii Isidoriani, rationesque cap. seq. ad examen reuocabo . Homï-
nis, quamuis heterodoxi , commentationes in bonas literas dignas
censeo, quae non diutius lateant -
C A P V T L IX .
Çuidnam demum censendum de auctore Glossarii Isidoriani,
Codices mss. indicati .
Anisk’orus ei;- j _ C t Inssarinm Isidorianum id nominis obtinere potuisse , vel quia
cum Isidori operibus coniungi in mss. solet, vel quia ex eius Ety-
moloriis magnam partem confectum fu it , iam alii animaduerterunt.
Adhuc vero inuestigandum superest , an probabilis aliqua sit ratio
, Isidoruin ipsum Glossarium aliquod composuisse , quod alii
deinde auxerint , aut cuius imitatione alia Glossaria prodierint.
Semierus v re e t, glossarium inter alia Isidori opera a Braulione ,
et Ildefonso non censeri, adeoque colligit, apud Honorium Augu-
stodunensem librarios in Isidori libris recensendis Glossarium addi»
disse . Primum Bfaulionis, Ildefonsique silentium non illico arguit,
opus Isidori non esse, praesertim quum illi profiteantur , alia ab
Isidoro édita, quae ïpsi singillatim non énumérant . Deinde yana
est suspicio de interpolate) Honorii Augustodunensis lo co ,q uo Isidori
elogium continetur . Quum enim Honorius Augustodunensis
seculo xu. floruerit , ac multo ante membranae exaratae fuerint,
neglecta bac via , minus tntam aliam sime ad id pertingere potuerint , quo
tam sacpe elçgerint, quum hac breuis- volebant.
.quiquibus
Isidoro glossaria ascribuntur, nihil est causae , quamobrem .
negemus, Honprium inter alia Isidori opera glossarium nominasse .
2. Sigebertus quidem in catalogo librorum Isidori glossarium Glossarium Ery.
praetermisit; sed subiunxit haep verba : Scripsit et alia , seculari
literaturae competentia , quae commemorare nihil ad nos ■. In his
glossarium locum habere p o tu it. Trithemius glossarii nomen non
vsurpat, sed Isidorum scripsisse ait De grammatica, et ‘uocabulis :
quo secundo titulo vocabularium, seu glossarium comprehendi quid
vetat? Enimuero in Etymologiis ipsis liber decimus quid aliud est,
nisi vocabularium,seu glossarium ? Inscriptio eius libri est De qui- .
busdam uocabulis nominum per alphabetum siue Vocum certarum
alphabetum . In hoe quidem libro Isidorus origines vocum per alphabetum
potissimum inqu irit, sed ita vt saepe opportunam expli-
catipnem adiungat.
3. Neque mihi absonum videtur existimare, Isidorum ex ali- fonmsr rx aVo
quo suo vberiori glossario librum decimum Etymologiarum magna cias vb<:riori -
ex parte adornasse eo fere modo, quo Chronicon in compendium
redegït cap. 37. lib. 5. Etymologiarum , e t, vt coniici potest, ex libro
de haeresibus , quem Braulio inter Isidori opera enumerat,
capita iv . , et v. libri 8. compegit. Quod si Isidorum alicuius Glossarii
auctorem esse statuamus , difficile nihilomiiius erit iudicare,
quodnam sit genuinum eius glossarium, quum fortasse nullum ex-
te t,qu od non sit aut auctum,aut contractum, et etiam sic inter-
polatum . Non enim ea iudicandi ratio placet , quod glossarium
eo antiquius s i t , quo breuius . Nam vt glossarium facile ab aliquo
augeri potuit, ita ab alio contrahi, selectis vocibus , quae magis ex-
plicatione dignae vidërentur . In iis igitur antiquis glossariis , quae
Isidori nomen praeferunt, illud potissimum expendendum e s t, quodnam
pluribus sequioris aetatis vocibus redundet , vt colligere pos-
simus, eiusmodi glossarium aut Isidori non esse, aut multo magis,' .
quam cetera, esse interpolatum . In mss. vero exemplaribus haec
extant a me obseruata glossaria.
4. In codice Vaticano 147^-3 de quo cap.90., est glossarium codices mss.
sine Isidori nomine, quod tarnen inscribitur Liber Etymologiarum.
Simile aliud, sed vberius in peruetusto codice Vaticano 33 2o.eod.
cap. 96. Aliud,quod externo titulo dicitur Isidori, in codice. Re-
gio-Vaticano 227.5de quo cap. 99.
T < m .l. P p p