
masii exequutus fu it ,in not. ad Indiculum id obseruat :,, In prima
Indiculi editione librariorum errore legebatur, quatuor esse sancti
huius episcopi Sententiarum libros , quum très sint solummodo .
Errorem ilium sequutae sunt omnes aliae Indiculi editiones , quae
hanc nostram praecesserunt „ .
descnhtur. i 5. Quatuor institutionum volumina Vezzosius edidit hoc ti-
tulo : Ven. Iosephi Marine Cardinalis Thomasii Institutiones theolo-
gicae antiquorum Patrum , quae aperto sermone exponunt breuiter theo«.
logiam slue theoreticam , siue practicam . Recensuit, notisque auxit
Antonius Francisais Vezzosius C. R. Romae 1769. Ex typographia
Marci Palearini : in 4. maiori. De Isidoriano opéré ita praefatur Vezzosius
tom. 1. num. 1 3 • praefat. Tria stint Patrum sanctissimorum
script a , quartam quae constituant nostri eperis partem . Eorum quod
est postremum , sunt libri très Sententiarum sancti Isidori episcopi
Hispalensis , siue , v t alii scripsere, Isidori lunioris, vt hune distinguèrent
ab altero Isidoro , qui eum aetate annos centum praecesserat,
et episcopatum tenuerat Cordubensem . Libri illi contexti maiori ex
parte ex Gregorii Magni Moralibus , theoreticam theologiam post-
quam initio tetigere, ~digrediuntur ad earn , quae mores dirigit . Eos
Thomasii scito damus in praesentia rectisos iuxta Parisiensem editio-
nem anni 1601. adornatam abs Iacobo duBreul monacho S. Germant
a Pratis : at que descriptis in margine fo lii variantiis contulimus cum
altero exemplo turn a Margarine la Bigne Parisiensi theologo vulga-
to anno 158 0 ., turn anno 1593. Taurini a Gar si a Loaisa, qui eos-
dem libros doctis ornauit animaduersionibus .
Vezzosius nota- i 6. Haec Vezzosius, qui per errorem, vt videtur , Isidorum
Cordubensem annos centum ante Hispalensem vixisse refert pro
annos ducentos : vt enim ipse in not. ad titulum libri 1. Sententiarum
obseruat, Isidorum Cordubensem floruisse constat non longe ab
initiis quinti a Christo seculi. Sed re vera ne satis quidem constat,
an is Cordubensis Isidorus vnquam extiterit. Quod autem in his
notis ait, editiones Parisiennes, Bignaeanam, et Breulianam, virorum
consensione probatiores reputari, id arguit, ipsum neque editionem
regiam Matritensem contulisse , et quid de tribus his editionibus
Isidorianis viri docti senserint, ignorasse. Asserit praeterea Vezzosius,
editiones Margarini, et Loaisae , non secus, atque ouum ouo , inter
se simillimas esse : quod falsum pariter e st. Etsi enim Loaisa P^e*
rumque lectionem Bignaeanam in textu retinet , tarnen ad margi-
nem, et in notis passim aliam scripturam exprimit: margini etiam
loca Patrum appingit, ex quibus Sententiae sunt depromptae : quod
neque in Bignaeana, neque inBreuliana 1. editione obseruatur. Breu-
lianum tarnen textum Vezzosius exhibuit, additis ad paginae cal-
cem lectionum discrepantiis ex editione Parisiensi Bignaeana, et Tau-
rinensi Loaisae, breuibusque notis, quas nos etiam recudemus.
17. Ex his editionibus satis liquet, quanto semper in pretio li- eIp9!um Seatta-
bri Sententiarum habiti fuerint: neque minus id constat ex mss. exem- Ua,um '
plaribus, quae in bibliothecis frequenter occurrunt, aliisque antiqais
mouumentis. Refert enim Claudius Castellanus in Monito ad 1.
tomum sui Martyrologii, in multis ecclesiis morem inualuisse, vt
post Martyrologium opera, et Sententiae S. Isidori legerentur . Mss.
exemplaria nonnulla iam hoc capite indicata sunt, alia nunc breuiter
commemorabuntur. Cap. 61. codex Florentinus S. Crucis Sententiarum
descriptus fu it . Bandinius tom. 4. codic. latin. S. Crucis
plut. a 1. refert alium codicem num. 8. Libri tres Sententiarum , prae-
uia capitum tabula. Deinde S. Gregorii Magni Dialog!. Codex est
membranaceus in fol. quadrato seculi xi. cum titulis, et initialibus
rubricatis , et aliquot figuratis , vt ait Bandinius. Ibidem cod. 9. Libri
tres Sententiarum , vt in codice superior!. Deinde liber Exhor-
tationum S. Augustini. Codex est membranaceus in fol. seculi x'.,
rotundo,ac perspicuo charactere diligentissime exaratus cum titulis,
et i nitialibus rubricatis, et aliquot coloratis .
18. In Thesauro Anecdotorum Pezii tom. i : in fine primae par- msSm exemf la-
tis post tractatum de gratia, et virt. Deiparae, auctore Engelberto,
qui obiit anno 1 3 3 1 ., librarii subscriptio haec legitur : Explicit En-
gelbertus etc. per manus monachi throni B. Virginis , et sacerdotis Or-
dinis Carthusiensis . In margine I). Petri , postea prioris . Additur,
prioratum eum administrasse ab anno 13 9 5 ., plura eleganti charactere
scripsisse in membranis, vt Isidorum de summo bono anno 13 80.,
Collationes Patrum, Conradum super quinque allelluia . Explicandum
esset, quid sit monachus thronus B. Virginis-. sed in Ducangio cum
auctario nihil idoneum inuenio . In voce tronarius ait Ducangius,
suspectam earn esse, pro qua fortasse restituendum Centenariis , aut
Officialibus. Sed fortasse thronus, et thronarius accipitur pro eo ,
qui solio assistit, aut deseruit,aut Thronus est nomen coenobii.
1