
indieati cap. 67. num. 23. Bignaeus quoque epistolam ad Masso-
natn libris Sententiarum tamquam praefationem adiecit ex bibliotheca
S. Victoris ,vt cap. 35. narraui.
13 . Massonae nomen vario modo in mss. reperitur scriptum .
In Concilio Tolet-ano ni. anno 589., et in alio Toletano anno 597.,
quibus praefuit, Massona dicitur : sed in nonnullis exemplaribus Mau-
sana, in aliis Mausona, in aliis Masona . De quo nomine videri pos-
sunt Ant. Augustinus ad Poenitentiale Rhabani, et Tamayus de Vargas
in not. ad cap. 9. Pauli Emeritensis De vit. PP. Emeritens. Per-
peram alicubi seribitur Mesanus , aut Massanus, aut Massenus . Minus
fortasse abhorrer ad Massonem, vel Masonem : potuit enim vtro-
que modo dici Masson , aut Massona. Pro Massonem autem men-
dosum est Mansonem , aut Mastonem, vt legitur in catalogo Pom-
posae veteris seculi si. , vt indicaui cap. 46. Fuit autem Massona
Emeritensis metropolitanus, ante annum 573. ad 606., doctrina,
et vitae sanctitate conspicuus, grauissimus eius aetatis v i r , vt Nie.
Antonius vocat : ad quae verba Bayerius annotât, in vetusto seculi
Xu., aut XIII. ineuntis bibliothecae Escurialensis breuiario, quod for-
tasse ad Emeritensem ecclesiam olim pertinuit, post festa SS. Lau-
rentii, Nunilonis, et Alodiae, Seruandi, et Germani, Aciscli, et Vi-
ctoriae, arque Eulaliae Emeritensis hanc extare orationem : Mise-
ricordiam tuam, Domine, nobis, quaesumus, interuenientibus sanctis
eonfessoribus , at que pontificibus tuis Damaso , et Massona , dementer
impende , et nobis peccatoribus ipsorum propitiare sujfragiis . Memo-
riam Damasi in hoc breuiario nonnihil Lusitanis eius natalibus fa-
uere, existimat Bayerius : quod tarnen intelligi velirn de Lusitania
veteri, cuius caput erat Emerita in Extremadura, nunc extra Lusi-
taniam nouam,siue Portugalliam si ta.
- 1 4- Gontrouersia autem inter viros criticos est, an Isidori ad
Massonam epistola genuina sit. Falso Isidoro tributam existimant
Morinus, Cellierius, Du-Pinius, Aguirrius, et alii apud Placcium
n. 1484. Loca singillatira Bayerius in not. ad Nie. Antonium indicat
, et Hernandezius propter Espenii, aliorumque argumenta du-
biam earn esse epistolam concludit in not. ad Prospectum editio-
nis Zaccarianae, quamuis in contrariant sententiam Bollandiani, et
Florezius abeant. Confer etiam praefationem viri clarissimi descri-
ptam cap. 38. num. 37. Antiquiores quidem earn pro légitima agnouerunt,
uerunt, quin in examen vocarent. Florezius tom. 13. FÏisp. sacr.
pag. 204. contra Cellierium breuiter epistolam tuettir, quod stilum
Isidori sapiat, nihilque doctrinae Isidori contrarium prae se ferat.
Oudinus, et Natalis Alexander iis adhaerent, qui epistolam commen-
titiam censent. Eorum rationes hue redeunt, doctrinam eius episto-
lae contrariant esse Isidoro lib. 2. de offic. eccles. c. ; . , et in epist.
ad Helladium. Dupinius t. 3. Bibl. Eccles. confictam ab eo suspi-
catur , qui Isidori Mercatoris nomine famosam canonum , et décrétaient
collectionem fabricauit. Ita fere sentiunt,qui rigidioris veteris
disciplinae studiosi videri volunt. Quibus annuit Berardus cap.3 2.
num. 40. relatus.
13. Ceterum, siquid ego video, epistola ad Massonam non so- UUoroHgna.
lum in se spectata Isidoro maxime digna est, sed etiam nihil exhiber
aut libris de officiis ecclesiasticis , aut epistolae ad Helladium
contrarium . Omitto, hanc ipsam ad Helladium epistolam aliis spu-
riam, et grauioribus fortasse rationibus, videri. Certe non est epistola
ad Massonam reiicienda, quia contraria est epistolae ad Helladium,
et rursus haec, quia alteri opponitur. Dissensio quidem,
quod aiebam, inter has epistolas nulla est, nisi epistola ad Massonam
sibi ipsi dissentire , et repugnare dicatur . Ex epistola ad Helladium,
et ex loc. cit. de officiis eccles. solum arguitur, postlapsum
coiporalem nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum . Verba
epistolae ad Helladium sunt : Deposcimus, v t idem lapsus sancto
coetui vestro praesentatus , agsiito a vobis confessionis eloquio, syno-
dali sententia a gradu sacerdotii deponatur . . . Sciat enim , se ami-
stsse nomen, et officium sacerdotis , qui meritum perdidit sanctitatis.
Quapropter iudicii vestri décréta poenitentiae perpetim flagitia per-
petrata lamentatione deploret : plangat sacerdotii cultum , quern maleviuendo
perdidit etc. Minus autem vrgent, quae Isidorus de sanctitate
sacerdotis loc. cit. de offic. disputât : Quod autem i s , qui post
aptismum aliquo mortal's peccato correptus s it, ad sacerdotium non
promoueatur, lex ipsa test atur . . . Sed quid plura subiiciam ? Si enim
ts, qui tarn in episcopatu, vel presbyterio positus, mortale aliquod
peccatum admiserit, retrahitur ab officio, quanto magis ante ordina-
tionem peccator inuentus non ordinetur ? . . . Qui enim alium de
peccatis arguit, ipse a peccato debet esse aliénas.
1 6- Haec omnia, et fortasse grauioribus verbis Isidorus in epi-
Tom. I. L 111
m: .
ey pom tur eius
doctrina ,