
sterdensis Ordinis insigne volumen esse Expositionis super Penta-
teuchum, siue catenae ex diuersis plerumque ignotis auctoribus ,
quos inter saepius Isidorus ex h is ,v t credere par e s t , commenta-
riis adducitur. Intelligit praeterea, ad hos commentarios alludere Ray«
mundum Martini Dominicanum seculi xm . scriptorem, qui part. 2.
Pugionis fidei contra iudaeos cap. 3. §. 12. laudat Isidori glossam
ad 4. Rep. cap. 2. Ascende calue etc. Id autem pertinet ad eas Pa-
trum Catenas, vt vocant, in sacram scripturam, de quibus nos plu-
ra infra :nam in huiuscemodi Catenis expositiones Patrum aliquando
glossae dici solent.
eMtio commcn~ i ? . Praeter editiones expositionum Isidori in sylloge aliorum
tarn. eiusdem Isidori operum, extant hi commentariiseorsum editi hoc titulo
: S. Isidori Hispalensis episcopi , theologi peruetmti, enarrationes
doctissimae, breuissimaeque in Genesin etc. Rothomagi apud Franci-
scum Vaultier 1 647. in 8. Comprehendit tantum haec editio expo-
sitiones veteris testamenti, quae iamtum erant editae . At videtur re-
petita ex alia antiquiori Coloniae 1530. in 8. impensis Petri Quen-
tel simili modo inscripta : Isidori Hispalensis episcopi theologi per*
uetusti Enarrationes doctissimae , breuissimaeque in Genesin etc.
Angelas Rocca 16. Quum autem non solum mss., sed editi omnes consentiant
notatar. jn jsjjoro Hispalensi huius operis auctore laudando, quid Angelo
Roccae venit in mentem , quum in Indie. Theolog., et scriptur.
tom. 2. oper. pag. n o . praetermisso Hispalensi, Isidori lunioris Cor-
dubensis in •utrumque testamentum commentarios nominauit? Tribuunt
Isidoro Cordubensi, quern Seniorem vocant, commentarios in qua-
tuor libros Regum nonnulli, vt dixi, sed neque id quidem contra
tot mss. fidem admitti potest, etiamsi aliunde ex Sigeberto statue-
re velis , Isidorum Seniorem Cordubensem quosuis alios diuersos
commentarios in quatuor libros Regum composuisse .
mss. exempia- 17 . De mss. exemplaribus, ad Zaccarianam editionem collatis,
• egi cap. 43. Ea autem , quae a me visa su n t, breuiter indicabo .
Cap. 94. recensebo codicem Vaticanum 6 26 .5 in quo hi commenta-
rii Expositionis nomine nuncupantur , et quaedam adduntur, ad
Appendices reiicienda. De codice Vaticano 5002. nuper dixi . In
cod. Regio-vat., de quo cap. 10 0 ., titulus est, Eractatus in Libro
Geneseos : et initio : Praefatio Isidori episcopi in libro Geneseos . Isidorus
lectori salutem . In codice Palatino 275. cap. 102. commentarii
Isidori, praemisso versiculo, Isidorus Ere sit dictando patenter in-
haesit : ac fortasse quaedam in eo codice sunt ex commentariis lite-
ralibus, vt tunc dicam . Ibid, in cod. Palat. 27 6. Explanatiuncula
Sancti Isidori in libros Regum ,insertis quibusdam fragmentis non-
dum editis. In codiceOttoboniano 53'. cap. to y . post praefationem
super -vetus testamentum inscribitur Expositio libri Geneseos etc. ,
vt vulgo in editis.
18. Quid causae esse putem,cur quum Isidorus ipse commen- titulus, Exposi-
tariis suis titulum fecerit, tantopere libri mss., et editi in huius ope- t‘ones 1
ris inscriptione varient? Ex Ildefonso discimus3 Isidorum secretorum
expositiones sacramentorum cognominasse . Grialius titulum primae-
uum ïestituere voluit, inscripsitque Adysticorum expositiones sacramentorum
, quia Isidorus in prologo ait : et sunt plena mysticis see-
cramentis. Sed potuit Isidorus mystica sacramenta in prolcmo appel-
lare ea, quae secreta sacramenta in épigraphe vocauit. Itaque liben-
tius retinebo secretorum expositiones sacramentorum. Ioannes Diaconus
in Vita S. Gregorii lib. 4. cap. 77 . nomen expositionis, de his
commentariis loquens, vsurpauit : Cuius ( Gregorii ) facundiae con-
sonantiam Isidorus, Hispalensis vrbis episcopus, in Expositione Geneseos
admiratus, Sump ta, inquit, sunt ab auctoribus haec Or igene,
Victonno , Ambrosio, Hieronymo, Cassiano, Augustino, Fulgentio, ac
nostris temporibus insigniter eloquente Gregorio.
19. Grialius in not. obseruat, Isidorum perstudiosum quidem Fuigentius vomisse
Fulgentii, sed huius nullum locum a se in his expositionibus mtna,m •
xepertum : adeoque nomen Fulgentii in textu omisit, omissum quoque
in Veteribus nonnullis exemplaribus . Sed quum Ioannes Diaconus
seculo ix. in prologo Isidori nomen Fulgentii legerit, et vetera
exemplana consentiant, omnino retinendum e s t, turn quia difficile
est affirmare, nihil Fulgentii in his Isidori commentariis repérai
, turn quia deesse videntur similes alii Isidori commentarii : turn
demque quia potuit Isidorus ex "aliis Fulgentii libris,qu i ad nos
non peruenerunt, aliqua excerpere.
20. Quod autem Isidorus in mysticis, et allegoricis interpre- patres oiu30-
tatiombus eruendis versetur , minime culpandus est, non solum quia riae !nlen,! >
iam prius sensum Iiteralem exposuerat, vt mox dicam, sed etiam quia
grauissimos secutus duces, nec sine certa ratione hanc viam tenuit.
Vberrime, et doctissime de hoc argumento disserit Petrus Lazeri