
ad suos commentaries in Apocalypsin, editos Matriti 1770. opera
Henrici Florez. Beatus, qui Elipandi errores seculo vm. strenue
impugnauit , in praefatione ad commentarium Apocalypsis ait,
se sua ex Hieronymo , Augustino , Ambrosio , Fulgentio , Gregorio
, Tichonio , Irenaeo, Victorino, Apringio , et Isidoro collegisse •
Id autem solum arguit, Beatum quasdam Isidori interpretationes
e diuersis eius operibus sumptas commentario suo inseruisse.
Id commentarium nonnulli falso crediderunt esse illud ipsum,
quod ab Apringio confectum narrat Isidorus cap.30. de vir. illustr.
Montfauconius in biblioth. mss. inter codices Sangermanenses no-
minat cod. 255. Isidori in Pentateuchum , et Apocalypsin. Id quale
s it, rescire non possumus. V t autem intelligatur , quam versatus
esset in Isidori operibus Beatus , aduertendum , eum asserere ,
eloquia Patrum a se interseri , v t sermo , inquit , noster paternis
sententiis firmaretur, quibus verbis liber 2. Isidori de offic. eccles.
in multis codicibus concluditur . Addit Beatus , se opus EtHerio
dicare , v t quo consorte , a it , perfruor religionis, cohaeredem faciam
ct mei laboris . Sic Isidorus in epistola nuncupatoria librorum contra
Iudaeos ad Florentinam sororem : Vt qua consorte perfruor sanguinis
, cohaeredem faciam et mei laboris .
C A P V T L X V I .
Libri duo Isidori contra Iudaeos ad Florentinam sororem
De fide catholica ex veteri, et nouo testamento .
Editione s , codices mss. , versiones .
jnscnptio mui- 1 . 1 l i duo contra Iudaeos libri alio modo ab aliis inscribuntur.
tipicx. j n Bignaeana editione titulus est: Beats Isidori lunioris Hispalensis
archiepiscopi ad Florentinam sororem suam De natiuitate Domini,
editions. passione, et resurrectione , regno , atque iudicio . Pro altero libro,
De gentium vocatione , Bignaeum secutus est, vt solet, Breulius.Nic.
Antonius refert editionem Venetam 1483. in 4. apud Petrum Loslein
, praemisso titulo, Isidorus contra Iudaeos: in qua e duobus li-
bris solum prior reperitur, mutilus, et non parum varians: appen-
düntur Iudaeorum quaedam blasphemae fabulae de Christo, et Maria
ex libris Thalmud, quas edi minime opus erat. Fabricius vero in
bibl. med. asserit, librum 2. de vocatione gentium cum superiore
de natiuitate Domini etc. absolnere duos libros contra Iudaeos editos
Venetiis 1483.10 4* ,siue contra nequitiam Haganoae
15 2 9. in 4. apud Ioannem Secerium, Venetiis 15 8 4 ., atque in Ocea-
no iuris,siue tractatu tractatuum tom. 14. pag. 23. In hac colle-
ctione titulus est, Isidori episcopi Hispalensis tractatus. Contra lu-
daeos. Editionem Haganoensem descripsi cap. 60. n. 8. Caput vlti-
mum libri 1. inscribitur Superdictio operis in tabula capitum huius
editionis : sed in textu Epilogus operis |
2. Editio Veneta 1 483., quam Nic. Antonius, et Fabricius lau- Vvneta.
dant, fortasse ea est, quae extat in bibliotheca Alexandrina Sapientiae
Romae, et incipit • Tsidori contra Iudaeos . Dominae, et dilectae
sorori Florentiae Tsidorus. Quaedam, quae diuersis etc. Est primus
liber contra Iudaeos . ISfon numerantur capita : vltimum est: Quod
iudaei excaecati debuerunt Christum negare , et quidquld de Christo
fuerat prophetizatum . Desinit : fegnum, atque iudicium declara-
mus . In editione Matritensi: declarauimus , Pergit editio: Vide cae-
citatem iudaeorum contentam in suo Ealmuth. Explicit libellus Domini
Tsidori episcopi De fide catholica, et nouo, et veteri testamento
editus contra Iudaeos impios , qui ducti sacrilega caecitate in suo
‘talmuth scripserunt etc. Exponuntur quaedam aniles Iudaeorum Ja-
bellae. Sequuntur testimonium losephi Hebraei, et epistola Pilati
de Christo: et in fine excerpta quaedam ex lectionibus officii de
Beato Isidoro: Mira res, quadam nocte Dominicae Natiuitatis etc.
3. In his lectionibus. narfatur, quod rnortrn Leouigildo Beatus
Isidorus palam arguens dictam haeresim ad palmam martyrii perue-
nire anhelabat . Deinde vbi Rodericus Cerratensis de S. Leandro
habet nescio^VQ 1 nescitur quo praeuentus praesagio , hie legitur, ne-
scitur quo ductus spiritu . Confer cap. 14. Editio est in 4. paruo,
charactere romano satis eleganti. Exemplar bibliothecae Alexandri-
nae primam exhibet paginam rubris, aureisque picturis ornatam .
Non apparet locus, aut annus editionis: in eatalogo, siue indice
bibliothecae Alexandrinae refertur ad annum 1483.°, et ad typo°-ra-
phum Petrum Loslein rsed, Vt opinor,non alia de causa, nisi quia
in eodem volumine.compacti sunt quatuor libri De contemptu mun-
d i,q u i in hac editione dicuntur loanttis Gerson Cancellarii Pari-
siensis, charactere longe dluerso editi Venetiis 1483. per Petrum
Z z z 2