
mitti Synonyma : ea ergo misit Isidorus, vt ex epistola eius ad Brau-
lionem adhuc archidiaconum constat: Misimus vobis Synonymorum
libellum non pro id , quod alicuius vtilitatis s it, sed quia eum volue-
ras. Hanc epistolam, quae de aliis etiam rebus loquitur, nonnulli
pro Synonymorum praefatione , siue epistola dedicatoria accipiunt.
Sed re vera Synonyma iamtum scripta erant, quum haec epistola
ad Braulionem data fu it ,v t vel ex ipsis epistolae adductis verbis
liquet. Synonymorum quoque meminit S. Iulianus Toletanus in ope-
re nondum edito de re grammatica num. 346. Sicut si dicas mihi ,
Quis scripsit Etymologiam ( forte Etymologias ? ) Dico , Esidorus. Ec-
ce dictum nomen Esidori ,et res , quae factae sunt, et quis fecisset ,
ostendo . Item dicis mihi, Synonyma quis % Dico . Ipse .
Syncrtnfmorum 2. Nulla videtur esse dubitandi ratio de operis tittilo , quem
tituius. auctor ipse praescripsit. Nihilominus Mariana addidit de lamenta-
tione animae peccatricis, quia ea verba in Guadalupeo, et Hispa-
lensi codicibus inuenit, et quia loquentium abusu, vt a it, nomen
lamentationis ab ipso Ildefonsi tempore vsurpatum videtur, quum
is vocet Librum lamentationis etc. Profecto Isidorus in prologo ad
lectorem a it : Ven.it nuper ad manus meas quaedam schedula , quam
Synonyma dicunt: cuius formula persuasit animo quoddam lamentum
mihi, vel miser is condere : scilicet mihi, et peccatoribus; id enim
verba, mihi, vel miseris significant. Non ergo abhorret, quod inscription!
Synonymorum addatur De lamentatione animae peccatricis.
Alioquin quatuor codices mss. apud Marianam, qui ex decern mss.
exemplaribus opus hoc emendauit, exhibent communiorem titulum
Synonyma: de quo plura laudatus Mariana in nota ad titulum operis
, qui de suis codicibus mss. rursus loquitur in not. ad cap. i
cap. 4. cap. 7. cap. 18. l ib r i i . ,e t in not. ad cap. 2. cap. 3. cap. 7.
libri secundi.Vnus ex his mss. inscribit: Dialogus inter rationem,
et appetitum, tres Soliloquia . Haec varietas obseruari potest cap.46.,
vbi recensentur opera Isidori ex catalogis antiquis, et inter antiquissi-
mos libros Reginae Giselae Synonyma indicantur: praeterea cap.47.
in testimoniis eorum,qui de viris illustribus scripserunt: vti etiam
cap. 4 3 ., vbi de codicibus, quorum collationes in schedis Zaccaria-
nis extant, disseritur, vt nihil nunc dicam de mss. vaticanis postea
referendis . Labbeus in bibl. mss. pag. 277. refert,duos libros Synonymorum
Isidori lunioris extare in bibliotheca regis Christianissimi
cod. 513. Rodriguezius t. 2. Bibl. Hisp. pag.3 23. seq. duos co-
dices Escurialenses Synonymorum refert, alterum, in quo sunt etiam
libri Sententiarum, iam descriptum , alterum in 4. chartaceum secu-
l i , vt a it,xi., aut ineuntis xn.,quod fortasse intelligendum de Charta
bombycina.
3. Quoniam vero Isidorus in prologo ait, se ad opus id con- Ciceronh Syno-
scribendum permotum ex quadamschedula, quae ad eius manus per-"S'”*. •
uenerat,quam Synonyma dicunt, comrowersia oritur, an id de Sy-
nonymis Ciceronis intelligi debeat: nam multi mss. codices praeferunt
quaedam schedula Ciceronis. Mariana hanc vocem Ciceronis
expungendam censuit, quia a plerisque codicibus abest , et inscri-
ptio libelli Synonymorum Ciceronis ad Lucium Vetturium menda-
cio afficta est. Multa ego de eiuscemodi Synonymis Ciceronis cap.5 6.
collegi. Mihi sane difficile videtur non solum, quod Isidori tempore
iam libellus ille nomen Ciceronis praetulerit, sed etiam quod ad
eum libellum, etiamsi tunc extiterit siue Ciceronis nomine, siue alio
notatus , Isidorus respexerit.
4. Siquidem Isidorus lamentum sibi condidit , imitatus , ait, Boetr,,« c;«-
profecto non eius operis eloquium, sed meum votum . Quodnam au- ron!s Consoin-
tem eloquium , aut quaenam elöquentia in eo opere excogitari *
potest, in quo solum sunt quaedam synonyma nomina nullo ordine
congesta , quin vlla inde sententia oriatur? Praeterea Isidorus affir- -
mat, formulam eius schedae animo persuasisse quoddam lamentum
sibi, et miseris , seu peccatoribus condere. Formula autem Synonymorum
Ciceronis, quae circumferuntur, quid peculiare habet, quod
ad lamentum condendum quemquam possit excitare ? Nie. Antonius
suspicatur, Isidorum imitatum fuisse Boetii librum De consolatione
philosophiae, ita tarnen vt pietati simul, et eloquentiae in tarn sa-
lutari negotio prodesset. Hue fortasse pertinet, quod Braulio ait,
compositos eos libros ad consolationem animae , et quod idem opus
a nonnullis inscribitur De spiritual! consolatione. Neque aliud Isidori
opus indicare voluit, vt puto , auctor operis hispanici inscripti, Valerius
Historiarum, qui inter alia Isidori laudat scriptum De consolatione
animarum: quamuis Nie. Antonius id ad aliud opusculum
Isidori a Breulio editum, Exhortatio poenitendl cum consolatione,
de quo infra, referre videatur . Existimant alii, librum, quem Isidorus
indicat , esse Ciceronis consolationem , siue de luctu minuendo