
Pellizerius
pucjnatiiv ,
;m- n. Aliam contrariam viam iniit Ioseph Pellizerius, qui chronicum,
communi omnium 'consensu Isidoro Hispalensi attributum ,
ab Isidoro Pacensi conscriptum fuisse contendit. Bandinius tom.i.
cod. latin. biblioth. Laurent. Medic, plut. 20. describit codicem 54.
seculi xi. nitldissime exaratum, in quo est Isidori Unions chrono-
graphia cum prologo: lulius Africanus etc., quae verba occurrunt
in prologo Chronici Isidori paulo post initium . Liber i n c i p i t :^ «
quum esset etc. Desinit Consummate seculi e s t. In indice catalog!
ita annunciatur: Isidori Unions, eiusdemque antistitis Caesaraugu-
stani , conficti a Iosepho Pellizerio, Chronographs cum prologo. Non
ita id intelligas, quasi Pellizerius Chronographiam confinxent, sed
quod sibi ipse finxerit, auctorem eius Chronici, qui re vera est Isidoras
Hispalensis episcopus, fuisse alium Isidorum pama Hispalen-
sem, et episcopum Caesaraugustanum . Nam aliquando , scilicet in
Obseruat. ad Dulcidium fol. 16 ., ita existimauit. Sed in libro de
Maximo Caesaraugustano fol. 29. multis probare conatur , Isidorum
Pacensem auctorem esse Chronici, Isidori episcopi Hispalensis nomine
editi. Bandinius verba Fabricii in Bibl. med. transcripsit, ems
mentem fortasse non assecutus . Fabricius a it:,, Isidorus Hispalensis
Iunior,idemque antistes Caesaraugustanus, confictus a Iosepho Pellizerio,
vt p. 183. dicere me memini,,. Scilicet praemiserat: „ Isidorus
Caesaraugustanus commentitius,quern Chronici duplicis scnptorem
facit Iosephus Pellizerius, quod inter Isidori Hispalensis scripta re-
ctius referemus,, . Omitto rationes, quasPellizerius ex Ildefonsi .silen-
tio petit, vti etiam ex suspicione, quam contra Braulionis praeno-
tationem delibris Isidori mouet: quasi ea genuina non sit;,iamemm
cap 3 ea controuersia a nobis agitata e st. Praecipuum ergo Pelli-
zerii argumentum petitur ex praefatione chronicorum Pelagn Oue-
tensis, qui seculo xn. plura chronica in vnum corpus- collegit,.quae
adhuc asseruantur in Ouetensi codice , eiusdem Pelagn partiui manu,
partim iussu conscripto . Titulus codicis est: Liber chronicorum
ab exordia mundi. Nie. Antonius addit -usque era m c i x x . , quae verba
a ms. abesse, ait Florezius tom.4.Hisp. sacr. pag. 200. seqq., vbi
' totum libri prologum accurate describit. Pelagius chronicorum, sine
centonariae historiae compilator sic praefatur : Chanssimi fra-
tresi si chronicam hanc , quam aspicitis, bone ammo earn legerity,
inuenietis, quomodo iunior Isidorus Pacensis ecclesiae episcopus, sicut
in veteri testamento, et nouo legit, et per Spiritum sanctum intelle-
x i t ,i ta ab Adam -usque ad Noe, et -usque ad Abraham, Moysem,
et Dauid , et -usque ad aduentum R edemptoris, et de Udicibus, et Regibus
in Israel, et de romanis regibus, siue imperatoribus,et deEuan-
dalis, et Alanis, siue et Sueuis hispanis regibus, sicut a maioribus,
et praedecessoribus suis inquisiuit, et audiuit, plenissime scripsit. Et
B. Isidorus, de quo nunc Legionensis gaudet ecclesia, de regibus go-
thorum a primo Athanarico -usque ad catholicum Wambanem regem
gothorum, prout potuit, plenissime scripsit.
8. Ex his colligit Pellizerius, Pelagium Ouetensem Isidoro Pa- Pe["3
censi chronicon ab exordio mundi, et historiam Vandalorum , ac ’
Sueuorum tribuere, Isidoro autem Hispalensi solum gothorum historiam.
Neque ainbigi potest, quin haec Pelagii mens fuerit,si vere
eius est haec praefatio . Enim vero dubitat Nie. Antonius lib. 5. Biblioth.
num. I 2 1 . , an prologus , foedissimis erroribus scatens, Pelagii
Ouetensis foetus sit:e t rursus lib. 7. n. 4 9 ., quum de Pelagio
agit : Facile persuadeor, inquit, nisi librum contrectantibus aliunde
contrarium constet, non Pelagii hanc praefationem, sed alterius eo re-
centioris esse, qui summam rerum,quae in eo libro contineretur,
conficere voluit. Subiicit Bayerius hanc notam : Rem videtur noster
acu tetigisse : quum enim tot insint, quot vidimus ,praelaudato Com-
plutenfr codici, abest ab eo praefatio, quae magnas illi turbas exci-
tauit.
9. Vt haec inter se exemplaria chronicorum conferantur, codices co-
ipsi describendi sunt. Codex Complutensis , nunc Regius Matriten-
sis , sine titulo communi Chronicorum , et sine praefatione continet
1. Ciuitates, quas regebant reges gothorum, earumque pontifices .
2. Pantos annales per eras a xxxvm., in qua Christus natus fu i t , ad
MLxxiii. 3. sub maiori rubrica : Pelagius episcopus Ouetensis ait : De
originibus celebriorum Hispaniae vrbium . 4. Librum Chronica, seu
TabularJum ab Adam ad diluuium, et quatuor romanorum , gothorum
, Asturiarum, et Saracenorum regum or dine s . Hic insertum in-
tellîgo chronicon Isidori, et historias gothorum , Vandalorum , et
Sueuorum . 5. Ordinem annorum mundi beati luliani Pomerii archie-
piscopi Toletani. Opus falso Iuliano ascrîptum , qui neque Pomerii
cognomen habuit. 6. Excerptum e Sebastiani Salmanticensis Chro-
nico. 7. Chronicon Sampiri Asturicensis .8 . Chronicon Pelavii Oueten