
defredi Cordubensis episcopi. In mss. codicibus vaticanis, in quibus
epistolam Isidori ad Letidefredum reperi, similis varietas est in eo
nomine excribendo. Vnde autem Loaisa Leudefici nomen asciuerit,
quum in veteribus editionibus, et mss. Escurialensibus, et Toleta-
nis non ita legatur, Florezius se nescire ait tom. 10. pag. 235.
versio hispana. 9. In codice Escurialensi, quem ex Rodriguezio cap. 55. recensui,
est versio hispana quarumdam epistolarum Isidori , et in his
epistolae ad Massonam, ad Eugenium Toletanum,et ad Leudefre-
dnm , qui hispanice Leofredo vocatur. Epistola ad Leudefredum in
antiquis mss. coniuncta esse solet cum epistola ad Massonam, vt in
Vaticano 1344.
Hemnndezii in• I O# Vir apprime doctus Hernandezius suspicatur, epistolam ad
dicium. Leudefredum foetum centonarii alicuius homitjis esse ex lib. 2. Offi-
ciorum3quia reperiturin nonnullis codicibus, collectionem non pu-
ram Isidori Mercatoris complectentibus , vttradunt Ballerinii tom.3.
Oper. S. Leon. pag. ccxxxv. Nihil tarnen id obest, quum ea extet in
aliis exemplaribus, quae ab eiuscemodi fraudibus omnino libera sunt,
vt in Vigilano. Addit, quaedam verba in textu editionis Breuli%-
nae, et in notis Perezii de officio archipresbyteri le g i, a disciplina
eorum temporum aliena. Verum id arguit, non epistolam esse fal-
sam , sed in aliquibus exemplaribus reperiri interpolatam, vt plera-
que alia opera Isidori. Ita etiam in codice Vaticano 3788. pagi'xi.
sub rubrica : Ex dictis B. Tsidori ad Landefredum ( sic ) episcopum,
quaedam de presbyteris proferuntur spuria, quaeque in aliis mss.
desunt. Codicem describam cap. 97. Ea, quae de presbyteris dicun-
tu r,ad appendices reiiciam. Berardus, cuius verba habes cap. 32.
num. 14.3 propendet etiam in sententiam , quae hanc epistolam apo-
crypham d ic it.
■ epistola ad n . Isidori ad Massonam epistola in.monumentis antiquis fre-
TUssoaam quentissime occurrit. Fragmentum eius legitur in collectione car.o-
num Hatligarii, et cap. 1. Poenitentialis Rhabani Mauri, quod Antonius
Augustinus edidit: et in eiusdem Rhabani epistola ad Heri-
baldum Antissiodorensem episcopum a Petro Steuartio publicatam ,
et a Stephano Baluzio post Reginonis opus de ecclesiasticis disci-
plinis excusam. Eadem vsi sunt Algerus praefat. in libr. de miseri-
cordia, et iustitia in Analect. Mabillonii, Burchardus lib. 19. cap.73.,
Iuo lib. 3. tit.xi. cap. 17. suorum Decretorum, et Gratianus cap. Dom'tno
28. distinct. 50., et cap .Hoc ipsum xi. 3 3. quaest. 2., vbi an-
notatores addunt Polycarpi auctorem lib. 4. tit. 39.,Anselmum lib.8.
c. 3 7 .,e t rursus Iuonem p. 8. c. 398., et p. 1 3. ç. 91. Obseruat autem
Nie. Antonius, titulum capitis Hoc ipsum Gratiani quidquam
amplius continere : siquidem ita habet : De his ita scribit Isidorus
ad Massonem episcopum in praefatione ad librum De summo bono.
Cuinam Isidorus libr os Sententiarum, slue De summo bono nunc upa-
uerit, pergit Nie. Antonius, nondum liquet : attamen epistola haec
nihil, quo praefationi assimiletur, continet.
12. Ita profecto : epistola ad Massonam neque praefationis, ne-
que dedicatoriae epistolae speciem praefert, neque ad libros Sententiarum
vllo modo pertinet. Florezius tom. 13. Hisp.sacr. edit. 1.
pag. 205. contra Morenum de Vargas, qui libros Sententiarum,
Massonae ab Isidoro dedicatos, ex eo Gratiani capite Hoc ipsum
collegerat, aduertit, in editione Gratiani Parisiensi anni 1552. dees-
se verba in praefatione ad librum de Summo bono, ac contendit,
verba a Gratiano allegata minime partem esse libri Sententiarum .
Nihilominus Gratianus in romana correcta Decreti editione non sine
veterum mss. codicum auctoritate loquitur . In duobus exemplaribus
bibliothecae Angelicae Romae membranaceis libri Sententiarum
extant, in quibus vices prologi epistola ad Massonam gerit.
Alter eorum in 4. paruo rubricam hanc exhibet : In nomine Domini
Nostri Iesu Christi incipit liber S. Tsidori episcopi . Incipit pro-
logus. Domino Sancto, meritisque fratri Masoni episcopo Hysidorus
episcopus. Veniente ad nos famulo vestro, viro religioso Nicetio etc.
Non est integra, sed desinit : consequi secundum pristinos gradus .
Illico rubrica Incipiunt capitula libri 1. Alter codex in fol. paruo
simili rubrica insignitur : Incipit liber Sententiarum primus Dompni
Tsidori episcopi : epistola eiusdem ad Alan5onem episcopum . Domino
sancto, meritisque beato fratri Mansoni episcopo Tsidorus . Veniente
ad nos filio -vestro viro religioso Nicentio etc. Desinit aut antiqui or ^
autpotior stat auctoritas: qui est finis epistolae, vbi alii habentest^
vel ext at pro stat, et nonhulli addunt Data sub die etc. Duos co-
dices recensui cap. 43. num. 27'., et 30., alterum Lucensem, alte-
rum Florentinum S. Marci,.in quibus eadem epistola prologi vice
libris Sententiarum praefigitur . Accedit ibidem num. 3 1. tertius hu-
ius generis codex Pistoriensis . Similes sunt duo Vaticani inter alios