
Hieronymus *
DiJümus .
Indiam, lacobus Hispaniam, loannes Asiam, Matthaeus Macedonian!,
Philip pus Gallias, Bartholomaeus Lycaoniam, Simon Zelotes Aegyptumy
Matthias ludaeam, lacobus frater Domini Ierusalem . Paulo autem
pum ceteris apostolis nulla sors propria traditur, quia in omnibus gen-
tibus magister, et praedicator eligitur. Omissus est a librario Iudas
Thaddaeus, quem, vt paulo ante ait Beatus , ecclesiastica tradidit
historia, missum ad ciuitatem Edessam ad Abagarum regem . Addit
Beatus de apostolis: Hoc est semen sanctum, et electum , regale sa-
cerdotium per vniuersum mundum'seminatum . Quo intelligitur , apo-
stolos prouincias adiisse, quae ipsis destinatae erant .Praeterea verba
Beati ipsa sunt Isidori verba cap. 82. De ortu, et obitu Patrurn,
et in prologo libri x. Isidorum nominat cum aliis, quorum descri-
pturus est sententias .
ct 29. S. Iacobum Maiorem in Hispania praedicasse , ex verbis
Hieronymi, eiusque magistri Didymi Alexandrini inter se collatis eui-
denti ratione colligitur. Hieronymus in cap. 34. Isaiae ait, Spiri-
tum Domini congregasse apostolus, dedisseque eis sortes, atque diut-
sisse , v t alius ad Indos, alius ad Htspanias, alius ad lllyricum, alius
ad Graeciam pergeret. Didymus in libris De Trinitate Bononiae de-
mum anno 1769. cum nods V. C. Mingarellii editis simili modi?
de diuisione apostolorum loquitur: Hac ratione videlicet, quod alter,
i quidem apostolorum in India degenti, alteri vero in Hispania,
alteri autem ab ipso in alia regione vsque ad extremitatem terrae
distributo . Praedicationem in Hispania ita a Didymo assertam Iaco-
bo Maiori, non Paulo, neque alteri apostolorum congruere , Min-
garellius in nota demonstr'at, qui etiam verba Martyrologii Bluma-
ni ex Florentinio de Iacobo Maiore allegat: Hie Spaniam, et occiden-
ialia loca praedicatur: et sub Herode gladio caesus occubuit : sepul-
tusque in Acaiam Marmoricam vm. kal. augusti. Scriptum fuit hoc
martyrologium anno 772. Florezius tom. 3. Hisp. sacr. p. 1 1 7 . duo
alia vetera martyrologia in eandem sententiam addit, alterum secu-
lo vm ., alterum seculo ix. ineunte, scilicet anno 804. exaratum.
Non omittam aduertere , versus Walafridi, qui a Natali Alexandro
producuntur, Primitus hispanas conuertit dogmate gentes, - Barbara
diuinis conuertens agmina dictis, reperiri etiam inter carmina edita
nomine Alcuini,qui seculo vm, florebat ; adeoque Walafiido for-
tasse sunt antiquiores .
/
30. Producendus demum est hymnus ex breuiario Mozarabico h^ us 3
ad diem 30. decembris, quo in eo officio festum S. Iacobi agitur.
Petrusque Komam , frater eius Achaiamy
Indiam Dhomas, Letii Macedoniam,
lacobus lebus , et Aegyptum Zelotes,
Bartholomaeus tenens Lycaoniam ,
Matthias Pontum, et Philippus Gallias .
Mapni deinde filii tonitrui
Adepti fulgent prece matris inclytae
Vtrique vitae culminis insignia,
Regens loannes dextram solus Asiamy
Eiusque frater potitus Hispaniam .
Nodum praecidi putauit Natalis Alexander, si reponeretur, Officium
illud Toletanum non fuisse a romana ecclesia approbatum. Sed nunc
id quaerimus, num ante seculum ix. opinio de praedicadone S. Ia.-
cobi in Hispaniis inualuerit. Dummodo ergo liqueat, in officio Isi-
doriano, quod seculo v n ., et vin. per vniuersam Hispaniam cele-
brabatur, earn praedicationem aperte asseri, id , quod volumus , ob-
tinebimus . Mirum vero est, quod Alexander illico addit : Probabihus
asseritur, nunquam profectum in Hispanias esse S. Iacobum, quia id
romana inficiatur ecclesia, quam asseratur illuc profectus, quia id tra-
dit ecclesia Hispaniensis. Quandonam, rogo , ecclesia romana lnfi-
ciata est, profectum in Hispanias esse S. Iacobum ? In breuiario ro-
mano iussu S. Pii V. recognito hispanica Iacobi praedicatio diserte
affirmatur : sub Clemente VIII. ex Baronii sententia ecclesiarum Hispa-
niae hanc esse traditionem substitutum fu it . Anno 16 2 5 ., re plene
discussa, reposition fu it, quod nunc legitur : Post lesu Christi ascen-
sum in caelum in ludaea , et Samaria eius diuinitatem praedicans
plurimos ad christianam fidem perduxit. Mox in Hispaniam profectus
y ibi aliquos ad fidem conuertit : ex quorum numero septem poste a
epiicopi a beato Petro ordinati in Hispaniam primi directi sunt.
3 1 . In Breuiario Quignoniano, cuius fata in Appendice 2. ,#
Hymnodiam Hispanicam explicui, ita res haec narrabatur : Hispaniam
adiisse , et ibi nouem tantum viros conuertisse traditur. Ita
habebat prima editio breuiarii anni 1535. paucis cognita . Quum
autem anno sequenti recusum fuit breuiarium recognitum, quale
spatio plurium annorum a multis ad recitandas horas canonicas adhi