
l a , siue a priuato aliquo monacho adiuncta fuerunt : vt intelltee*
retur, facultatem a régula concessam interrumpendi ieiunia , dum
quisque fratrum conuertitur, aut ex allts monasteriis fratres gratia
visitandi concurrunt, non posse extendi ad ieiunia , quae ecclesia
ab omnibus obseruanda praescribit.
cepitum âîuer- 1 9- Leuiora sunt, quae postremo loco Hernandezius obiicit,
«« ordo. videlicet capitum regulae ordinem admodum diuersum esse apud
Holstenium, Grialium , et Breulium , dupliciaque apud Holstenium
esse capita quibusdam assumentis constantia , quibus hi carent.
Ex recensione mss. exemplarium bibliothecae Vaticanae , quam
postea instituam , liquido apparebit, vix aliquod esse Isidori opus,
quod eiuscemodi dilficultati non sit obnoxium : satisque iam hoc
ipsum ex exposita collatione codicum editionis Zaecarianae , alio-
rumque , immo ex notis editionis Grialianae constitit . Isidorus
in manibus pene omnium versabatur. Quid mirum , quod eius
opera transpositionibus capitum , additionibus , mutationibus , in*
terpolationibus imperitorum , vel, quod peius e st, sciolorum , auda-
ciumque hominum patuerint ? Egregie Viues lib. i . de corrupt,
disciplin. Sed enim vero in describendis maxima haesit culpa : fuerunt
semper librarii homines fere imperiti , qui libris transcriben-
dis tenuitatem suam sustentarent : non raro etiam mulieres , et sa-
crae virgines . . . Interdum qui scribebant , nesciebant legere, con-
fundebant omnia . . . In aliis scriptoribus non solum librarii errata
persequebantur semidoctuli, sed etiam probe scripta , quae ipsi non
caperent . Itaque deprauarunt rectos sensus , et pro errato vn o ,
quod conabantur expungere , aspergebant quatuor . Videmus , vt
quisque veterum scriptorum his quingentis annis in studiosorum manibus
versatus e s t, ita ad nos venisse corruptissimum.
tsiioms sun 20. i n Isidori operibus ad examen reuocandis, iis maxime,
cîXat sacF‘us quae ad mores hominum informandos spectant , ilia ratio identi-
dem repetenda e st, quod ipse auctor eadem opuscula auctiora,
et nonnihil mutata , prout res ev.igebat , saepius communicasse
diucrso ordwc. cum aliis videtur . Ita fortasse factum e s t , vt quum ex canonum
praescriptis viuendi régulas monachis tradere teneretur , pro di-
uersis-monasteriis , locis, ac temporibus quaedam mutauerit, auxe-
ritue : quae postea a librariis in vnum corpus collecta , in non-
nullis mss. ret urn, et capitum perturbationem aliquam prae se ferant.
î i . Nullum ms. exemplar Zaccaria inuenit , qilocum Isidori „uU; musm5S,
regulam conferendam curaret. Holstenius , qui nonnullas veterum .
Patrum régulas ad mss. exemplaria exegit , regulae tarnen Isidori
nullas varias lectiones adiecit : quod arguit , nullum ab ipso re-
pertum eius regulae codicem , quocum apographum suum compa-
raret. Ne mihi quidem contigit inter tot mss. codices Vaticanos
vllurn inuenire , quo Regula Isidori contineretur .
22. A régula monachorum separandi non forent vberiores com- ammmarn is
mentarii in regulam S. Benedicti, quos Constantinus Caietanus Isi- dor‘
doro tribuit , si genuini illi essenc, et non potius commentitii :
de quibus nonnihil iam dictum cap. 19 .,quum Benedictinus S. Isidori
monachatus explosus fu it . Fragmenta eiusmodi commenta-
riorum Caietanus edidit ex Petro DiaconoCasinensi : quae tarnen,
quidquid Caietanus in monito ad notas iactet, fere omnia ex monachorum
régula deprompta sunt : quaedam ex aliis operibus Isidori
, quae extant, nonnulla fortasse ex aliis , quae perierunt.
Neque tarnen ea omnia , quae Caietanus veluti Isidori verba
ex Petro Casinensi refert , Isidori sunt , sed ipsiusmet P e tr i, quae
Isidori sententiam dilatât , vt conferenti patebit . Naec fragmenta
ad appendices reiiciemus,subiectis Caietani notis. Monitum autein,
quod praemittit , ita habet :
Constantini abbatis Caietani ad fragmenta Isidori in regulam
S. Benedicti notae, ac variae lectiones.
' Quae hucusque retuliiuus, nonnulla sunt fragmenta, quae ex Isi- „
dori in Regulam S.Benedicti Commentariis, temporum iniuria deperditis, .
superfuerunt . Ea plane nos excerpsimus non tantum ex Petro Diacono !
Casinensi, qui quingentos fere ab hinc annos scripsit : sed etiam ex Sma-
ragdo S. Michaelis in Lotharingia Abbate , qui ante octingentos annos vi-
x it . Hi namque inter alios, S. Benedicti Regulam explanantes, hasce Isidori
Hispalensis in eamdem Regulam testificationes in medium adducunt.
Quamobrem nos ipsamet Isidori fragmenta ex iis Petri Diaconi Commentariis,
qui MSS. in Bibliotheca Casinensiasseruantur, collegimus; ex Smaragdo
autem , cuius expositio iam édita circumfèrtur j varias nonnisi lectiones
, paulo inferius adnotandas , obseruauimus . Praeterea huiusmodi
fragmentorum auctorem Isidorum hunc nostrum extitisse , is certo cogno-
scet , qui ea cum eiusdem Isidori Monachorum Regula contulerit : immo
eamdem hanc Regulam nihil aliud esse, quam Commentariorum in S. Benedicti
Regulam breuiarium quoddam ; eo vsque tarn style, quam subie-
Hh h h 2