
obstet, mueniam , raulta , quae iu eandem me sententiam per-
trahant. Etsi enim nonnulli fortasse existimabunr , hunc librurn
a Braulione, et Ildefonso non commemorari., tamen id nihil* me
commouebit , non solum quia Braulio , et Ildefonsus aperte affirmant
3 se non omnia Isidori opera recensuisse, sed etiam quia
mentionem huius operis apud vtrumque videre mihi videor . Braulio
ait : QVAE&TIONVM libros duos 3 quos qui legit , veterum tracta-
torum multam supellectilem recognoscit. Ildefonsus : Collegit etiam
de ditiersii auctoribus, quod ipse cognominat Secretorum expositiones
sacramentorum , quibus in vnum xongestis idem liber dicitur
QVAESÎIONVM .
r.aac isirioria- 3 • His Braulionis, Udefonsique verbis hactenus non aliud si-
mot, gnificari videbatur, quam Expositio in quosdam veteris testainenti
libros, quae e ta t. Sed inuentis nunc his quaestionibus in vetus,
et nouum testamentum , facile cuiuis persuaded poterit, eas in eo
opere comprehendi, quod Isidorus Secretorum expositiones sacramentorum
inscripsit, alii vero , fortasse quia hae quaestiones commentaries
praecedebant , librurn, vel libros duos Quaestionum ap-
pellarunt . Vt autem praecederent quaestiones , haec erat ratio ,
quod earum pleraeque in re aliqua vniuersali, seu ad vtrumque
testamentum pertinente explicanda versantur. Grialius in praefatio-
ne ad editionem ait , se expositionem secretorum. sacramentorum
in vno Oliuensis coenobii codice non ita vetusto reperisse, titulo
Quaestionum insignitam, in quo scilicet singulis expositionibus suae
sunt percunctationes praepositae . Sed quum addat, huius codicis
quaestiones sibi non videri easdem cum iis , quarum Ildefonsus me-
minit, dubios nos relinquit , an de commentariis ipsis loquatur ,
qui in eo codice per interrogationes, et responsiones ordinati sint,
an de diuersis aliis quaestionibus, quales sunt nostrae . Propterea
Nic. Antonius lib. 5. num. 139. de Secretorum expositionibus sacramentorum
, er Quaestionum libro , seu libris loquens , iu rem
nostram ait : Ioannes Grialius videtur distinguere , sed nulla , vt
credimus , congrua ratione .
4. Dubitare aliquis possit, an istiusmodi quaestiones , Brau-
tetmu» Wn* lione petente, ab Isidoro sint expositae . Nam Braulio in epistola
ad Isidorum , Solet repleri , qua Etymologias ad se mitti postulat,
ita pergit : His igitur expletis erunt mihi quaestiones de sacris,
diuinisque p agi nis, quarum mihi expositionem cordis vestri lumen
aperiret, si tamen et nobis lubes ( forte iuuet ) resplendere , et di-
uinae legis obscura reserare . Nec si ista , quae peto , percepero ,
de illis silebo , sed viam reseras capiendae fiduciae . Nihilominus
existimo, quaestiones, quae nunc extant, non esse eas, de quibus
Braulio loquitur : primum quia non tacuisset Isidorus, seBraulio-
ni quaerenti respondere, praemisso aliq.uo breui prologo : deinde
quia hae , quas habemus , quaestiones, vt allegorise , vt prooemia,
vt liber de ortu , et obitu Patrum , perscriptae , et explicatae vi-
dentur, vt facilior via ad perpetuos sacrae scripturae commenta-
rios aperiretur : postremo quia Braulio quaestiones suas proponere
volebat , postquam Isidorus Etymologias expleuisset , quod vlti-
mum videtur fuisse Isidori opus .
5. Vt in aliis libris , sic etiam in hoc S. Isidorus sentetitias , isidori mos cx~
et quandoque verba ex aliis suis operibus sumit , vt quaest. 2. ccrFe'‘di ■
de numéro librorum veteris, et noui testamenti : luxta septuagin-
ta duas linguas septuaginta duo libri intelligjintur , ex l ib .i . Offic,
cap. xi. Et quaest. 9.. Sciât, se non esse episcopum , qui praeesse
desiderata non prodesse , ex lib. 2. de offic. cap. 5, Et quaest.37.
Vna est anima , quae, dum contemplatur, spiritus est, dum sentit,
sensus est etc. , ex libro de differentiis rerum num.29.de differentia
inter animum, et animaux . Sententia de epkeopo extat etiam
in Quaestionum dialogo inter dubia , vel spuria Augustini opera
quaest. vit. Nam qui praeesse festinat, quidam Patrum eleganter
expressif dicens : Sciat, se non esse episcopum , qui praeesse cupit,
non prodesse . E< Augustino id petitum lib. 19. de ciuit. Dei
cap.19. Intelligat, non se esse episcopum, qui praeesse dilexerit,
non prodesse .
6. Quum liber hie quaestionum incipiat, Die m ihi, quid est M dhi<m,;a
inter nouum 3 et vetus testamentum % Suspicio mihi suborta est noui *et veter'is
alicubi inscriptum fuisse , De distantia noui, et veteris testamenti ’
Etenim Gratianus distinct. 34* cap. 5. Christiano non dicam Isidori
nomen ita praemittit : Item Isidorus de distantia noui , et veteris
testamenti, turn verba haec describit : Christiano non dicam plu-
rimas, sed nec duas simul habere licitum e st, nisi vnam tantum,
aut vxorem, aut loco vxoris concubinam . Quo respexit, vt puto,
Ioseph Catalanus in not. ad epistolam S. Hieronymi de honestate