
Symnymaii- 1 8. In editionibüs omnium operum Isidori Synonyma vario mouerso
or me gß disposita su n t. Bignaeus sine vlla librörum distinctione vno con-
• textu totum opus complectitur . Omittit prologum Isidori, Venit ad
manus me as , quern cum nonnullo discrimine libro de contemptu
mundi, inter dubia Isidori ab aliis reposito , praefixit. Loco huius
prologi est alia praefatio non auctoris, sed alterius, quae in vetu-
stissimis etiatn membranis reperitur : In subsequenti hoc libro etc.
Verba, Isidorus archiepiscopus ex Hispania, auctorem praefatio nis hi-
spanum non fuisse arguunt. Inscripsit autem Bignaeus simpliciter:
Isidori Hispalensis episcopi Synonyma .
in ejithnjius j g. Breulü editio ita procedit : Isidori Hispalensis episcopi Sy-
isposita . nonyma , siue Soliloquia . Argumentum . In subsequenti hoc libro , qui
Synonyma dicitur etc. Subiicitur: In nomine Domini in Christo cha-
rissimo , et dilectissimo fratri Braulioni Archidiacono Isidorus . Quia
non valeo te perfrui etc. Putabat Breulius, hanc epistolam non ante
fuisse editam: sed iam in editione Matritensi inter alias Isidori epi-
stolas reposita fuerat, qui magis proprius eius locus est. Post epistolam
id monuit Breulius :
Br'utii monitum 2o. Hanc epistolam nunquam antea impressam exhibuit nobis
codex ms. V. C. Pauli Petauii, Regii in Senatu Parisiensi consiliarii.
Sequebatur et alia eiusdem Isidori ad lectorem epistola: quae quum
infra prooemium libri de contemptu mundi facial ,fideliusque ( sched
u le dictione nequaquam huic loco congruente, in librum commuta-
ta ) referatur, hanc modo praetermittendam censuimus . Quae vero
STNONTMA Isidorus appellauit, praefatus codex SOLILOQVIA nun-
cup a t , atque in duos libros diuidit . Quam diuisionem etiam lo,: Tri-
themius in suo de scriptoribus ecclesiasticis opere habet, nosque earn
retinemus : existimantes tarnen, Soliloquia ad secundum librum , vbi
solus homo loquitur, peculiarius spectare : qui et in capita , seu locos
communes partitus est, quum prior vno contextu fiuat.
T'feiiitur. 2 i. Fatetur Breulius, codicem Petauianum cum plerisqiie aliis
in prologo Isidori cqnsentire : Venit nuper ad manus meas quaedam
schedula etc. Non ergoudonea erat ratio, cur hoc loco praetermit-
teretur. Neque probo, quod ait, in libro secundo solum hominem
lo q u i: nam liber secundus aeque dialogus est inter hominem, et ra-
tionem: in quo multo etiam plura ratio loquitur, quam homo.
ReS;a edaio. 22. In Matritensi editione inscriptio operis est: Synonymorum de
lamentations animae peccatricis lib. i . Prologus prior. In subsequenti
hoc libro, qui nuncupatur Synonyma etc. Prologus alter . Isidorus
lectori salutem . Venit nuper ad manus meas quaedam schedula, quam
Synonyma dicunt etc. Deinde Synonymorum lib. i l . , in quo , vt in
primo, colloquium instituitur inter hominem , et rationem, expressis
his vocabulis : HOMO : RATIO .
23. Dum deIsidori Synonymis agimus, silentio praetereundum Hacreticorum
non est miraculum poenae, Albigensi cuidam haeretico diuinitus in-^™a*'s ’
£lictae,quod ea corrumpere tentauerit. De haereticis veterum codicum
corruptoribus nonnulla dixi cap. 7. Prolegom. ad Sedulium.
Antiquas esse has haereticorum fraudes ex libro 1. Dialogi Seueri
Sulpicii de miraculis S. Martini cap. 3. colligitur : Episcopi quaedam
in libris ipsius ( Origenis ) insanius scripta memorabant , quae as-
sertores eius defendere non ausi ab haereticis potius fraudulenter in-
serta dicebant . . . Non esse autem mirum, si in libris neotericis,
et recenter scriptis fraus haereticorum fuisset operata , quae in qui-
busdam locis non timuisset incidere euangelicam veritatem.
24. Io: Baptista Gener part. 3. Theologiae tract. 2. lib. 3. de vir- inenthr cona-
tutibus moralibus prolusionem polemicam , De erronibus in verita-ptom codlcam »
te,siue de fraudibus haereticorum, praemiserat. Tomus edi typis coeperat,
sed imperfectus mansit, neque passim vulgatum est, quod iam
formis excusum fuerat: vidi tamen exemplar huius inchoati volu-
minis . In eaprolusione haereticorum sexta trails est: Incredibili sub-
inde impudentia sacros corrumpunt, falsantque codices : quod probat
indicatis testimoniis ex Rufino lib. 1. Inuect. apud Hieron. tom. 4.
nouae editionis pag. 366 ., ac tom. 5. pag. 25o‘. , ex Isidore lib. 3.
Sentent. c.ap. 12 ., vbi consulendae sunt notae Loaisae , ex Luca Tu-
densilib. 2. cap.8., etlib. 3. cap.i. tom. 2 3. biblioth. Patrum p.221 . ,
et 240., ex Irenaeo lib. 1. sub init., ex Tertulliano de praescript.
c. 1 7 ., ex Dionysio Corinth. Episc. apud Eusebium lib. 4. Hist. c.23.
25. Fraus decima haereticorum e s t : SS. Patrum scripta xaliosquefahartt.
eccleslasticos codices mutilare, atque corrumpere deprehensi sunt : ex
Hieronymo Apolog. contra Rufin. lib. i . , e t 2. , Isidore lib. 3. Sentent.
cap. 1 2., Luca Tudensi contra Albigenses lib. 3. cap. 13 ., qui
ita ait: Superius dictum est, quod haeretici diuinas peruertunt scriptural
, vel resecando vera, aut falsa interserendo . Et nunc dicendum
existimo , qualiter quibusdam immutationibus titulorum ambiguitatem