
K ;
1 !t
1
Hernandezii o-
jpinio
ezpendifur .
dit : S. lsidorus Hispalensis regular,n Hispaniensibus monasteriis tra-
didit ex regulis priorum Patrum defloratam . Ita profecto fuit : vt enim
cap. 19. admonui, canone i.C on c ilii Oscensis anno 598. praescri-
bebatur, quod episcopi annuis vicibus abbates monasteriorum con-
gregarent, et regulam' demonstrarent ducendi vitam . Quum autem
monachi,e quorum fere manibus pleraque alia Isidori opera acce-
pimus, in hac régula describenda magis soliciti esse debuerint, quis
dubitet, earn in iis antiquissimis membranis conseruatam fuisse, quae
Isidori auctoris noinen praeferunt ? Braulio quoque,dutn aie,pro patriae
v su , et inualidorum animis regulam ab Isidoro temperatam, in-
nuit prologum, quern habemus : Praeterea quisquis vestrum illam
'1vniuersam veterum disciplinam contendit appetere, pergat, in quantum
placet, et arduum ilium limitem, atque angustum leuigato cur-
su incedat. Qui vero tanta iussa priorum explere nequierit, in huius
limite disciplinae gressus constituât, nec vitra declinandum disponati
ne , dum declinatus appétit inferiora, tarn vitam, quam nomen mono-
chi perdat .
9. Nihilominus rationes, quas V. C. Hernandezius in notis ad
Conspectum editionis Zaccarianae, cap. 42. n. 3 1. relatis , exposuit,
eiusmodi sunt, vt sine diligenti examine praeteriri non debeant.
Regulam Isidori nomine diuulgatam Isidoro abiudicat, foetumque
credit ignoti alicuius, ac ne hispani quidem , monachi, Isidoro posterions
. Quippe auctor regulae cap. 5. editionis Holstenii verba Isidori
ex cap. 21 . lib. 3. Sentent, affert sub nomine cuiusdam Patris ,
V t ab hac prima ratione incipiam, vellem, vir eruditissimus aduer-
tisset, posse regulam esse Isidori, quamuis aliquo in lo c o , vel ali-
quo in exemplari sit interpolata . Ex sedula innumerorum codicum
mss., quos ad Isidori editionem euolui, collatione in hanc ego co-
gitationem descendi, vix vllum esse Isidori opus, quod iam asecu-
hs ix ., et x. in multis exemplaribus interpolatum non s it. Inualue-
rat enim circa ea tempora in imperio praesertim Franco-gallico haec
consuetudo , vel corruptela potius, vt opera veterum Patrum de-
scriberentur, multis aliunde interrnixtis, quae in idem argumentum
facere viderentur.
10. Id vt in monachorum régula fieret, peculiaris inerat causa:
siue quod in diuersis monasteriis, quorum vsui ea régula esset de-
stinata, diuersa quibusdam in rebus vigeret consuetudo, siue quod
eiusdem sententiae maior explicatio interdum necessaria, aut vtilis
videretur . Quo posito, facile erit Hernandezii rationes diluere . Ac
primum quaerendum est, an id , quod Isidori esse non creditur , in
omnibus exemplaribus inueniatur. Nam si non inuenitur, clara per
se est interpolatio . Deinde siquid s it, quod Isi'dorum auctorem nul-
latenus habere possit , et nihilominus in omnibus mss. codicibus
extet, tunc ex coniecturis interpolatio arguenda erit. Verba, quae
cap. 5. editionis Holstenii cuidam Patri tribuuntur, quum sint Isidori
cap. 21. lib. 3» Sentent., vt Hernandezius obiicit, haec sunt:
Multi enim monachorum iuxta cuiusdam Patris SeAtentiam amore
parentum secularibus actibus, et forensibus negotiis inuoluti, dum pro-
pinquitati prodesse cupiunt, suas animas perdiderunt etc. In editione
Matritensicaput 19. respondet capiti 5. Holstenianae editionis, et post
verba, contuenteserudiuntur, omittitur totum illud, quod Holstenius
inserit : Nullus monachorum etc. vsque ad Non est praesumendum;
atque adeo omittitur ilia sententia, Multi enim monachorum e tc.,
quae libro 3. Sententiarum cap. 2 1 . , non tamen iisdem verbis, in-
serta est.Primum ergo responderi potest, editionem Holstenianam hoc
loco interpolatam esse, neque Isidori verba referre . Deinde Isido-
rus praedictam sententiam lib. 3. cap, 21. protulit ex Gregorio lib.
Moral. 7. cap. 3 o. Verba igitur Iuxta cuiusdam Patris sententiam
Gregorium, non Isidorum, indicant. Sententia quidem in Regula
magis expressa videtur ex Isidori Sentent. lib. 3., quam ex Gregorio
loc. c i t ., sed re eadein vtrobique est, adeoque auctor primus Gregorius
e s t . BreuliUs citat cap. i8 . , Grialius cap. 1 7 . , in editione
Maurinorum est caput 30. Propria etiam Isidori est haec ratio al-
legandi quemdam Patrem, tacito nomine, vt lib. 3. Sent. cap. 48.
N am ,v t quidam Pater a it, omne , quod supereminet, plus moerori-
bus afficitur, quam honoribus gaudet. Sententia est Gregorii lib.33.
Moral, cap. 19.
1 1 . Monachum regulae auctorem Hernandezius d ic it, quia ver- eucroT tuguiae
ba ad monachos faciens loc. cit. ait : Proinde et nos liberi ab a c t i - iorlanae
bus seculi esse debemus etc. Pernegat autem , Isidorum monachum
Vnquarn fuisse . Mihi contra facilius videretur, Isidorum inter monachos
recensere, quales eo seculo in Hispania Leander Isidori frate
r , Ildefonsus discipulus, aliique grauissimi viri fuerunt, quam monachorum
regulam eidem abiudicare. Sed vt omittam, haec ipsa vev-
III j
II