
scilicet alphabeti ordine : quo primo libro absoluto, inscriptionem
hanc adiecit : Idem Differentiarum , slue de proprie täte sermonum
liber ex Parisiensi editione , nimirum Bignaeana : Inter Polliceri,
et Promittere etc. Non ergo Grialius duos veluti diuersos libros
distinxit, quod ait Bayerius , sed eundem librum diuerso modo ,
vt a se., et a Bignaeo editum , repraesentauit . Itaque libro se-
quenti titulum fecit : Differentiarum liber secundus. Inter Deum,
et Dominum e tc ., quae siint differentiae rerum .
•Oritne atpjmie- 3. Breulius duos libros editionis Bignaeanae protulit , sed di-
tLco, « «nt to. uers0 orcjjne 5 primum de differentiis , siue proprietate sermonum j
Inter Polliceri, et Promittere etc. , secundum de differentiis spiritual
s us ; ita vocat cum nonnullis mss. differen-tias rerum : Inter
Deum , et Dominum etc. Quum autem in editionem Matritensem
postea incidisset, versus firiem pag. 74 1 . addidit librum Differen-
. darum, siue*de proprietate sermonum, a Grialio ordine alphabe-
rico editum . Hinc est, quodFabricius in bibl. med. Isidori opera
ex editione Breuliana recensens, hunc vocat librum tertium, q u i,
inquit, primo longe plenior, digestus ordine literarum , atque notis
eruditis illustrât us ex editione Matritensi 1599. Id perinde est,
ac librum differentiarum sermonum alphabeticum a Grialio editum
pleniorem esse libro earumdem differentiarum Verborum , quern
sine literarum ordine Bignaeus secundum , Breulius primum Differentiarum
librum inscripsit .
Am tantum 4. Non ergo Grialio imputandum , quod très Differentiarum
riistingui debait libros numerauerit : neque probanda Bayerii opinio, cui e simplici
priori libro geminus a Braulione videtur factus. Etsi enim Ude-
fonsus librum differentiarum nominat, tarnen librum accipit pro codice
, volumine, opere . Omnino vero distinctio ab auctore ipso
inter duos libros apponi debuit, quorum vnus alphabeticus e st,
et solum discrimen significationum vocum explicat , alter potissi-
mum in explicatione rerum versatur , nullo seruato alphabeti ordine
, vt definitiones intelligantur Dei , et Domini , Trinitatis,
et Vnitatis ‘etc. Haud equidem negauerim , Braulionis verba potius
ad librum differentiarum sermonum, quam ad alterum rerum esse
referenda : In quibus, ait, subtili discretione ea , quae confuse wu
proferuntur, sensu discreuit. Verum Braulio ex prologo primi li-_
bri id sumpsit, quod aliqua ex parte libro etiam alteri congruit,
Vt quum exponit Isidorus, quid intersit inter virum, et hominem,
inter puerum, et infantem, inter mentem , et rationem etc. Dupinius.
tom. 5. Bibl. Eccl. tradidit, tractatum de proprietate verborum
Matriti anno 15:29. seorsum prodiisse : sed , nisi fallor ipse, de-
ceptus fuit ex libro de proprietate sermonum , quem ex editione
Matritensi omnium Isidori operum , anno 1599. peracta , Breulius
desumpsit. Vidi equidem editionem quamdam initio mutilam Ety-
mologiarum , et Differentiarum rerum , et sermonum , vt dix!
cap. j 4. Sed haec editio siue Matriti, siue alibi peracta ad editionem
Bignaeanam tota conformata est , desumptis etiam inde notis
marginalibus .
5. Librum de differentiis sermonum , siue alphabeticum pie- D'tfferemiacver.
niorem , siue breuiorem confusum-, magna ex parte ex Agroetio iarulA ’
sumptum , multi notarunt, ac nominatim Goldastus ad Valerianum
de bono disciplinae pag. 5 4 ., vbi corrigit differentiam , Inter her-
bosum , et herbidum etc. Plurima similia opuscula de differentiis,
et proprietate latini sermonis a Vulcanio post Isidori Etymologias
édita fuisse, obseruaui cap. 50., quae etiam repetita fuerunt in editione
Auctorum latinorum Gothofredi . Fabricius in bibl. lat. vet.
lib. 4. cap. 6. praeter antiquiores alias scriptorum de differentiis
sermonis latini recense! Ausonii Popmae libros iv. de differentiis
latinorum verborum, et libros duos de vsu antiquae locutionis
cum Io. Friderici Heckelii additamentis recusos Lipsiae 1694. in 8 .,
et Differentias latini sermonis collectas , et éditas a Daniele Achre-
lio Aboae 1692. in 8. In codice 62 4 ., quem cap. 94. describam,
post Etymologias est liber differentiarum verborum , quin clare
Isidoro ascribatur, neque seruato ordine alphabetico, neque initio
sumpto, inter polliceri etc. , sed inter metum etc. , fere vt opuscu-
lum iam editum , de quo infra recurret sermo, De Differentiis Ci-
ceronis in rebus dubiis.
6. Quisnam autem liber de Differentiis verborum Isidori cen-s!uepropr!e_
sendus s i t , breuiorne , an alphabeticus plenior, ex vetustis mem- tate sermonum.
branis quaestio resoluenda est. Liber breuior , qui in cip it, inter
polliceri, et promittere etc. editus est post auctores latinos Gothofredi
hoc titulo : Excerpta Differentiarum a Iacobo Bongarsio Le-
gato Regio communicata , De proprietate sermonum , vel rerum .
Haec tituli pars de' proprietate rerum non satis libro conmuiit,