
Melliti chronî-
cen y
<58* I S I D O R I A N A
no Isidoro Archiepiscopo, breuiterque collectus era 444. Mendutn est
in his erae numeris .
WlansU y et Pa>
tjii opinio •
4. Mellitum quemdam hispanum , Isidori Hispalensis aequalem,
et Chronici cuiusdam scriptorem , Pagius , aliique inuexerunt,
cuius tamen Bayerius in not. ad Biblioth. veter. Hisp. mentionem .
nullam fe c it, fortasse quod in mentem ea non reuocauerit, quae
Florezius tom. 6. Hisp. sacr. de-Mellito isto , eiusque Chronico
literis consignauit . Pagius ad annum 5 6 7 ., et ad 614. num.41.
ex bibliotheca Colbertina indicat opus scriptoris hispani Melliti
hoc titulo ■ Breuis ternporum expositio , cui consonat Montfauco-
nius in Biblioth. mss. tom. 2. pag.924. Expositio ternporum M elliti .
Quum Melliti hoc Chronicon ad annum 4. Sisebuti regis perdu-
cam r , in eoque sistat, certum videtur, auctorem hispanum esse .
Pagius ad cit. ann. 614. n. 41. verba extrema Chronici Melliti
profert, et existimat, Isidorum ex Mellito ilia ipsa de Heraclio ,
et Sisebuto verba sumpsisse , quum libro 5. Etymologiarum quin-
decim alios annos adiecerit . Mansius in nota obseruat , verba 5
quae ex ms. Colbertino eruta Mellito cuidam a Pagio tribuuntur ,
extare similiter in ms. codice Lucano Chronici Isidori seculi ix. ,
vel forte eticini vm. 5 et anim&ducrso numeroruin enore 3 sic con-
cludit : Idem facile retulit Mellitus, quern in fragmento a Pagio
seruato Isidorum excripsisse ex Us , quae ex nostro^ codice retail-^
mus, perspicuum e s t. lta ergo forte et Mellitus scripsit : nec nisi
oscitantia amanuensis in codicem Colbertinum aliter irrepsit.
5. Quum quaestio sit 3 an Isidorus Mellitum excripseiit , an
' contra Mellitus Isidorum , minus clare sententiam suam Mansius
exposuit. S ed , vt opinor , contra Pagium ille tenet, non Mellitum
ab Isidoro, sed Isidorum a Mellito excriptum fuisse : iccirco
enim codicem suum Lucanum chronici Isidoriani appellat . Sed
enucleatius id exponendum e s t . Pagius enim contendit, Mellitum
anno 4. Sisebuti Chronicon suum scripsisse % siquidem illico addit,
sequentia tempora Deo nota esse, quum Isidorus 5 vt modo dicebam 5
Chronicum suum in Etymologiis ad quindecim alios annos pro-
traxerit. Hoc loco videtur Pagius Isidorianum Chronicon passim
vulgatum , et a Compendio, Etymologiis inserto, distinctum igno-
rasse . Atqui iam ad annum 5 ^7 ' num. 4- Chronicon Melliti cum
Chronico Isidori a Schelstratio publicato contulerat. Referam eius
verba : ItU Mellitus^ de verbo ad verbum , qui testatur , se opus
suum absoluere anno Heraclii Imperatoris v. , et iv. Sisebuti , anno
scilicet ' Christi d c x i v . , aut insequenti : quern hispanum fuisse ,
Sisebuti regis mentio in tam paruo Chronico ostendit. Habemus ita-
que auctorem coaeuum , qui nihil scribit , quod ab antiquioribus
non acceperit. Codex ab octingentis circiter annis exaratus . Idem
habet Sanctus Isidorus Hispalensis episcopus , auctor etiam coaeta-
neus in breui suo Chronico, nuper a Schelstratio ex bibliotheca Vr-
bino-vaticana publicato .
6. Quis haec in homine acutissimo, et in Ghronicis conferen-
dis versatissimo non miretur? Affirmât, Isidorum quaedam ex Mel-
lito sumpsisse , non contra Mellitum ex Isidore , quia Isidorus
m Etymologiis Chronicon ad alios quindecim annos prouexit,
quum tamen viderit Isidori Chronicon, a Schelstratio typis editüm ,
quod eodem anno 4. Sisebuti , iisdemque verbis, ac Melliti Chronicon
, absoluitur, et quod ab eodem Schelstratio cum Isidoriano
Chronico auction, inter opera Isidori obuio , quodque similiter
anno 4 .Sisebuti concluditur, passim comparatur ? Quis autem sibi
persuadeat, duos scriptores vno , eodemque anno 4. Sisebuti rems
Chronicon iisdem sententiis , ac verbis composuisse ? Nam Chronicon
, quod Pagius Mellito tribuit, et Chronicon , quod in codice
bibliothecae Vrbino-vaticanae extat Isidori nomine inscriptum ,
non aliter different, quam duo eiusdem operis exemplaria , non-
nulhs scripturae varietatibus, ac fortasse breui aliqua interpolatione
distincta . Neque in solo codice Vrbino-vaticano 609. nunc 3 9 2 .,
quern Schelstratius consuluit , extat Isidori Chronicon diuersum
ab edito, et simillimum Chronico, quod Melliti dicitur, sed etiam
in codice 606. eiusdem bibliothecae Vrbino-vaticanae , qui nunc
est 38 2 ., vbi post alia Isidori opera pag.186. est rubrica : lncipit
liber Chronicorum Isidori Hispalensis episcopi ab exordia mundi vsque
ad Eradu ( Eracht ) Augusti imperium , et Sisebuti regis principa-
tum .Praefatio . Qui idem titulus est in altere codice 609. al. 392.
Omnia vtrobique ita consentiunt , vt alterum ex altero exemplar
descnptum videatur,vel ex v n o , eodemque fonte vtrumque dima-
n e t . Inscriptio apud Schelstratium est : Chronicon S. Isidori Hispa■
lensis episcopi a Cato Caesare -vsque ad Heraclium imperatorem,
et Sisebuti regis principatum, ex ms. codice 609. bibliothecae Vr-
R r r r 2
II
iS*
11
i|î j