
praemhtit prooemium. In fine haec est rubrica : Expliciunt aphoris-
mi loannis Damasceni ,ß l ii Serapionis, cum commento Beati Isidori.
Codex seculi xiv. circiter e s t. Neque Armengandi Blaxii, neque
Isidori alicuius medici Fabricius in bibliotheca medii aeui meminit.
loannes Damascenus medicus ille ipse est, quem Fabricius tom. 13.
bibl. graecae librum aphorismorum 160. ad filium scripsisse testa-
tu r, et ad seculum vin. prope finem reuocat.Etsi enim de Ioanne
Damasceno, Serapionis filio, in Serapione agere pollicitus est, tarnen
• id solum promût : loannes Serapio , a u t, v t alii vocant, Serapionis
ß liu s , medicus arabs circa a. c. 1070. multis seculis v ix it post Se-
rapionem medicum Alexandrinum etc. Arabis autem illius , quern ad
vin. seculum perperam referunt a lii, plura scripta latine versa ha-
bemus etc. At auctor aphorismorum ad filium ad vin. seculum ab
ipso Fabricio refertur. Quidquid id e s t, certe Isidorus noster com-
mentarium in aphorismos scriptoris longe se posterions minime ede-
re potuit.
fa-bnu dc uirh 6. Quod si aliquis, vt opinor, fuit Isidorus, qui medio aeuo,
*»edicts Isidori vt dixi, nomen suum inter medicos scriptores professus fuerit, facile
fuit, vt inepti librarii Isidorum Hispalensem, cuius late fama
peruagata erat, auctorem crederent. Ac fortasse auctor continiia-
tionis Isidoriani Chronici sub Ildefonsi nomine vel prorsusconfictae,
Vel plurimum interpolatae,inde occasionem sumpsit, vt quaedam de
libris medicis Isidori a commentitio pariter Theodisclo, Isidori succes
so r , falsatis in vulgus spargeret; Successif beatissimo Isidore Theo-
disclus , natione graecus etc, Li bros quosdam de naturis rerum, et arte
medicinae-) necnon et de arte notoria, quos pater Isidorus facundo
stilo composuerat, et nedum ad publicum vénérant, in odium fidei
corrupit, resecans vera, et inserens falsa : atque per quemdam Ara-
bum nomine Auicennam de latino in arabicum transtulit.
7. Totam hanc fabulam merito explodit Nie. Antonius, qui ex
interpolate huiusmodi chronico errorem ortum putat eorum , qui
Auicennam hispanum fuisse existimarunt ; quum tarnen Auicenna,
princeps scilicet medicorum arabum neque in Hispania natus, neque
illuc accessisse vnquam videatur, et xi. seculo demum vixerit,
vt ostendit lib. 7. cap. 2., vbi duos Auicennas sine vllo fundamen-
to ab aliis distingui animaduertit . Ridiculum praeterea videtur,
Iheodisclum in odium fidei vera in libris de medicina, et rebus
natunaturalibus
resecuisse, ac falsa inseruisse, quum id potius ad libros
de rebus sacris scriptos esset referendum. Dubium autem est, an
pseudo-Ildefonsus nomine artis notoriae intellexerit superstitiosara
illam,quam Salomonis clauiculae titulo Cornelius Agrippa integro
libro explanauit, de qua Delrius, Torreblanca, Alberghinus, aliique
agunt, quae certe sanctissimo viro Isidoro sine maxima iniuria ascri-
bi nequit, an artem notariam , quae per notas scribere docet, quam
hebraei etiam inférions aeui cognouerunt : de qua videndus Mulle-
rus lib. 2. Mise. cap. 13. Haec autem notaria ars multo minus ido-
nea e st, vt in odium fidei corrumpatur. Pinius in tract, de liturg.
Hisp. cap. 4. eidem commentitio Theodisclo imputari posse conii-
c it, quod exemplaria quaedam liturgiae Mozarabicae corrupta fue-
rint ; quia scilicet Baroniofidem praestitit, referenti ad annum 794. ,
Theodisclum primum in Hispania asseruissé, Christum dei filium esse
adoptiuum . Ita facile errores serpunt.
8. Berardus , qui Canones Gratiani genuinos edidit , ean-
dem crambem recoquit part. 3. pag. 4 8 1 ., atque ita concludit : Nemo
exinde non colligit, quanta solertia opus sit in meditatione Isi-
dorianorum librorum, in quibus sane siquid ojfendiculi esse potest,
id non Isidoro tribuendum e r it , sed aut Ekeodisco, aut Auicennae.
Rodriguezius tom. 2. Bibl. Hisp. pag. 344. sententiam Nic. Antonii
male expressif : ait enim, eum apologiam pro Theodisclo adornas-
s e ,c u i nonnulli errorem Adoptianorum imputauerant, quum Nic.
Antonius ne extitisse quidem vllum Theodisclum antistitem Hispalensem
contendat.
9. Nullum quidem fuisse Theodisclum, qui post Isidorum se-
dem Hispalensem tenuerit, cap. 12. demonstratum iam manet. Neque
tamen propterea Lucam Tudensem auctorem continuatio-
nis chronici Isidoriani Ildefonso affictae , aut interpolator«« credi-
derim , quod multi putant. Nam Rodericus quoque Toletanus Lucae
aequalis, aut etiam antiquior eandem continuationem legisse videtur,
vt apparet libr. 2. de reb. Hisp. cap. 2 1 ., vbi de Cindasuindo
ait : Libros Sanctorum Patrum diligenter fecit perquiri, et instituta
beati Isidori firmiter obseruari. Hie perfdum Theodistum hispalensem
episcopum synodali sententia in exilium mis i t , et dignitatem pri~
matiaexquam ab antiquo habuerat, totius approbation Concilii l “o-
letanae ecclesiae confirmauit. De corruptis Isidori libris nihil Rodefom
.lt O o ô o