
nostri Collegii Bibliothecae Praefectus, relicto tantisper Tusculo , ad Vi.
benj venit , vt Bibliothecam illam a meo post Theologica studia Roma'
discessu mirifice auctam , Dominici Franchinii Rectoris studiis potissimura'
atque auspiciis, exornatamque mihi ostenderet . Atque ex ea sane non
pauca potuissem in hoc volumine edenda mutuari - Quum tarnen paucis
ante mensibus prinnim mi-scellaneorum ex illius Mss. Codicibus iibriim
Laze rus ipse , literaria plaudente Republica, protulisset in lucem, nolui in
alienam, vt aiunt, messem falcem immittere . Quare in mentem venit
Bibliothecam potius Domus nostrae Professae excutere , et siquid in eins
Mss. delitesceret, notatu dignum in aduersaria referre, in hoe deinde ii-
bro publicis formis excudendum . Atque consilio huic meo potissimum
fauit praeter Societätis nostrae , quem antea memorabam, Generalem Prae-
positum P. Ignatium Vicecomitem , Dominicus Turanius Siculus praestan-
tissimus Sacrae , vt aiunt, Poenitentiariae Theologus . Laborem hunc tarnen
distuli, dum redirem Tusculo, quo cogitabam; incredibile enim me
tenebat Sociorum meorum videndorum desiderium . Tusculum igitur me con-
tuli , vbi etiam apud Lagomarsinium , qui turn podagra laborabat , me
perhumaniter inuisit Benedictus Stay,poeta elegantissimus ; hinc ad Castrum
Gandulphi, et Albanum quoque diuerti, vnde rediens doctissimum
Abbatem Rodulphinum Venutiüm rusticantem conueni • Paucis tandem
Tusculanae commorationis elapsis diebus, aegre ab amicis diuulsus , quos
inter accesserat Prosper Buttarus, Auximas nobilis, ac praeclarissimae in-
dolis iuuenis , Romam contendi.
29. Praesulem illustrissimum , multisque mihi nominibus memorandum
, Franciscum Xauerium Zeladam ab expeditione, nescio qua , redeun-
tem exspectabam . Rediit enim vero citius , quam credideram . Quare quo’s
deinceps Romae transegi dies, inter ipsum , et Domus nostrae Professo-
rum Bibliothecam partitus sum • Sed ad Codices Mss. huius Bibliothecae
vertendus est sermo . Hi sunt etc.
3 o. Neque hunc solum librorum mss. catalogum Zaccaria suae
Romanae commorationis tempore confecit, sed et nummorum aliquot
Romae paulo ante inuentorum notitiam acquisiuit , ac dili-
genter descripsit. Atqui quum iter romanum mense septembri agr
gressus fue rit,vt vidimus, nihilominus mense nouembri eiusdem
anni ineunte,iam Mutinam adierat,vt narrare pergit eod. cap.6.
Sed Roma tandem deserenda f u i t , immo et Florentia, ad quam w-
bem recto itinere contendi, v t rebus meis collectis Mutinam profiel-
scerer. Igitur Mutinam •veni sub nouembris initium . Non ergo
mirandum, si ad editionem, quam tune maxime parabat , Isidoii
operum pauca, e bib.liotheca Vaticana colleger« . V. C. Aloysius
Cuccagnius in Vita Zaccariae , quam nuper edidit, non sine magna
diligentiae laude ex variis monumentis collectant, num. 3 6. ex mss.
schedis colligi posse putat, Zaccariam statim atque Praefectus bibliothecae
Atestiae fuit renunciatus, Mutinam se contulisse, antequam
iter romanum aggrederetur : sedvel ex ipso titulo cit. cap.6. Itineris
literarii contrarium patet : Mense augusto Mutinam adeersitus au-
ctor a Serenissimo Duce Francisco III. , v t Atestiae bibliothecae ■
praesit. Antequam eo migret, septembri mense Romam adit etc.
31. Quum ergo Zaccaria anno 1758. suae editionis Isidoria-Vauca ^uadiam,
nae Conspectum ediderit, scilicet postquam vetera bibliothecae va-e3r voiiotheca
ticanae exemplaria inspexerat, et in eo vix quidquam e bibliothe-^"£'n"a acc‘~
ca vaticana se deprompturum promiserit, consequens est, vt credamus,
non multa eum ex hac bibliotheca excerpsisse , neque ab
alio sibi excerpi impetrasse . Nihilominus septem paginas characte-
re nescio cuius exaratas in Zaccarianis schedis reperio , ad ipsum,
vt opinor, post editum programma delatas , quibus variae, quas
dixi, lectiones Differentiarum sermonum annotanrur , et nonnulli
alii codices vaticani,in quibus Isidoriaua extant opera , scilicet vn-
deuiginti breuiter recensentur,alieuius scripturae varietate in vno,
vel altero descripta, veluti speciminis loco . Hactenus de literario
Zaccariae apparatu ad Isidorianam editionem, cuius industriae,
et laboribus hac in parte hispani maxime grati esse debemus.
32. Atque hic esset locus , v t , quoniam iam sine adulationis ElogmmZncca-
nota doctissimum virum laudare possumus , elogium eius texere- rmc ’
mus. Sed quam latus sese aperiret dicendi campus? Etnosquidem
ad alia festinamus. Vitam eius pro dignitäte, vt modo innuebam,
V. C. Aloysius Cuccagni , qui id negotium in se suscepit , posteri-
tati commendauit. Ea ego proférant ,’ quae Zaccaria ipse de prions
suis studiis anno 1730. , aut seq. scribebat , vt bibliothecae
Iesuiticae insererentur, omisso magno operum catalogo, quae iam-
tum ediderat. Cognomen eius non vno modo in schedis mss. ad
bibliothecam Iesuiticam pertinentibus exaratum reperio, Zaccarias,
Zacharias, Zaccaria . Hoc postremum ego ex idiomate italico retineo,
3?. Zaccaria Franciscus A nton ius . Venetiis natus est anno 1714. 27.
Martii. Viennae Austriae Societatem ingressus est anno 1731. Octobri pr;mn f;„, sm_
mense: hinc absoluto tirocinio Goritiam missus, hnmaniores literas qua-dia,
Uriennio doeuit, ad Theologiam vero audiendam euocatus est Romam :
deinde Mediolani solemnem quatuor votorum professionem misit ( forte
emut >) 15• Augusti anno 1747. Nunc per Italiani Concionatoris muntre
fungitur . Eminentissimus Quirinus in epistola ad P. Hieronymum
r-igomàrsinum 13. Augusti 1749- perscripta p. 12. de eo sic loquitur.
C c c 2