
Eloghtm IsidoT
e x Braulione.
8 I SI D O R I A N A
s i veils etc. Ibid. Holst, in aratrum. Num. 3. Florezius te sinîbus
concede : et ïam profccto pro lam prouectae . Melius hoc , vel simili
sensu lam profectae. Mitto alios grammaticae errores , qui etsi for«
tasse in Leandri seculum cadunt,tamen librariis melius tribuentur,
vt nido quod pro nido quem etc.
C A P V T I I I .
S. Braulionis Caesataugustani eptscopi Praenotatio
llbrorum D. Isidori.
r ! 1. „ X sidorus vir egregius, Hispalensis Ecclesiae Episcopus, Leandri
Episcopi successor, et germanus , floruit a tempore Mauritii Im-
peratoris, et Reccaredi re gis ,in quo quiddam sibi antiquitas vindi-
Cauit, immo nostrum tempus antiquitatis in eo scientiam imagina-
u it , vir in omni locutionis genere fonnatus,vt imperito, doctoque
secundum qualitatem sermonis existeret aptus , congrua vero oppor-
tunitate lo ci, incomparabili eloquentia clarus. Iam vero quantus sa-
pientia fuerit, ex eius diuersis studiis , et elaboratis opusculis per-
facile prudens lector intelligere poterit. Denique de iis , quae ad
notitiam nostram venerunt,ista commemoraui. Edidit libros Diffe-
rentiarum duos , in quibus subtili discretione ea , quae confuse vsu
proferuntur, sensu discreuit. Prooemiorum librum vnum , in quo ,
qnid quisque liber sanctae contineat scripturae, breui subnotatione
distinxit. De ortu,et obitu Patrum librum vnum, in quo eorum gesta,
dignitatem quoque , et mortem eorum, atque sepulturam sentential!
breuitate subnotauit. Ad germanum suum Fulgentium Episcopum
Astigitanum oinciorum libros duos , in quibus originem officiorum,
cur vnumquodque in ecclesia Dei agatur,interprète suo stilo , non
sine maiorum auctoritate e licu it. Synonymorum libros duos , quibus
ad consolationem animae , et ad spem percipiendae veniae, in-
tercedente rationis exhortatione, erexit. De natura rerum ad Sise-
butum Regem librum vnum, in quo tam de Eçclesiasticorum Do-
ctorum , quam etiam de philosophorum indagine obscura quaedam
de dementis absoluit. De numeris librum vnum , in quo'Arithme-
ticam propter numéros Ecclesiasticis scripturis insertos ex parte tetigit
tigit disciplinam . De nominibus Legis , et Euangeliorum librum
vnum, in quo ostendit, quid memoratae personae mysterialiter si-
gnificent. De haeresibus librum vnum, in quo maiorum sequutus
exempla,breuitate qua potuit, diffusa collegit. Sententiarum libros
tres, quos floribus ex libris Papae Gregorii moralibus decorauit.
Chronicorum a principio mundi vsque ad tempus suum, librum
vnum,nimia breuitate collectum . Contra Iudaeos-, postulante Flo-
rentina germana sua proposito virgine , libros duos , in quibus
omnia, quae fides Catholica credit, ex legis, et prophetarum testi-
moniis approbauit. De viris Illustribus librum vnum , cui nos ista
subiunximus. Monasticae regulae librum vnum , quem pro patriae
vsu , et inualidorum animis decentissime temperauit. De origine Göt-
thorum,et regno Sueuorum, et etiam Wandalorum historia, librum
vnum . Quaestionum libros duos, quos qui legit, veterum tpactato-
rum multam supellectilem recognoscit. Etymologiarum codicem ni-
mia magnitudine , distinctum ab eo titulis , non libris : quem quïa
rogatu meo fecit, quamuis imperfectum ipse reliquerit, ego in vi-
ginti libros diuisi. Quod opus omnimodo philosophiae conueniens
quisquis crebra meditatione perlegerit, non ignotus diuinarum, hu-
tnanarumque rerum scientia merito e r it. Ibi redundans diuersarum
artium elegantia, vbi quaecunque fére sciri debentur , restricta collegit.
Sunt et alia eius viri multa opuscula,et in ecclesia Dei mul-
to cum ornamento inscripta . Quem Deus post tot delectus Hispa-
niae, nouissimis temporibus suscitans , credo ad restauranda antiquorum
monumenta , ne vsquequaque rusticitate veterasceremus ,
quasi quandam apposuit destinam . Cui non immerito illud philoso- C!cm> r. Aca
phicum a nobis aptatur : = Nos, inquit, in nostra vrbe peregrinantes, icm"
errantesque tanquam hospites , tui libri quasi domum reduxerunt j
vt possimus aliquando, qui, et vbi essemus, agnoscere . Tu aetatem
patriae , tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura , tu sacerdo-
tum, tu domesticam,publicamque disciplinam, tu sedium, regionum,
locorum,tu omnium diuinarum, humanarumque rerum nomina,
genera , officia , causas aperuisti . = Quo vero flumine eloquentiae ,
et quot iaculis diuinarum scripturarum, seu Patrum testimoniis Ace-,
phalitarum haeresin confoderit, Synodalia gesta coram eo Hispali
acta declarant. In qua contra Gregorium praefatae haeresis antisti-
tem earn asseruit veritatem.Obiit temporibus Heraclii Imperatoris,
‘tom. I. B