
prehenditur, eoque etiam magis quia Isidori nomen darum vbiq.ue
erat3 et scripta latissime disseminabantur. Atque , vt de Chronico sin-
gillatim verba faciam,hac de causa accidit, vt Isidoio partim suum
verum chronicon negetur, partim alia aut non sua, aut interpola-
ta affingantur. Chronici Ildefonsus non meminit: quippe cui curae
non fuit historicos Isidori libres recensere. Non itaBraulio, qui opus
perspictie describit : Chronicorum a principle mundi wque ad tempttt
suum librum vnum, nimia breuitate collectum.
Vraattanh testi- 5. Nolim, Braulionis verba ita aecipi, quasi breuitatem Isidori
maaimn. minus probet : potius enim laudat, quod ab orbe condito historiain
rerum, et temporum breui chronico scite comprehenderit, eo fere
modo I quo Isidorus ipse cap. 3 8. de vir. illustr. breuem Victoris run-
nensis historiam lauds } et notations illustrent, et memoria dignissi-
mam dicit. Quod tarnen ita est intelligendum, vt Braulio non solum
chronicum contractum, quod in Etymologiis e x ta t ,sed aliud
fusius seorsum editum innuat; quandoquidem hoc etiam pro rerum,
quae explicantur, copia, et magnitudine nimium breue,hoc e s t, val-
de breue appellari potest. .
mi rrifrt 4. Chronicon Isidori scriptores vetustissimi laudant. Fredegarn
Chronicon lau- Scholastici, qui eodein seculo vn ., quo Isidorus, floruit, explicui
* * - verb3 cap. 33. contra Nie. Antonium, qui existimauit, Fredegariuiii
vix de Isidoro Chronici auctore se certum esse ostendisse . Seculo
vus. Elipandus auctoritatem bead Isidori ex hoc chronico in epi-
stolis ad Garolum Magnum , et ad Alcuinum excitauit,vt dixi cap.
eod. 33. Eodem Seculo vm. etiam ante Elipandum Isidorus Pacen-
sis,qu i Isidori chronicon conrinuauit, Isidoriani chronici prope fi-
nem sui sic meminit : Secundum historiam ecclesiasticam Domini Eu-
sebii Caesariensis cpiscopi in lib. 1. aetate v i., yel nunc secundum
chronicam Domini Isidori. Post chronicon Ioannis Biclarensis Floret
s tom. 6. append. 9. ex codice Complutensi addidit epilogum anno
742. conscriptam , cuius auctor ait : Vs que dcliih. er am ,in qua
beatus Isidorus chronicam suam condidit, in quinto Heraclii impera-
toris anno, et quarto Sisebuti regisgothorum etc. Simili modo auctor
Chronici Silensis initio seculi ÉÉ num. 2. Quod in Chronica lucide
declaratur, quam Isidorus Christi famulus, Hispalensis ecclesiae episco-
pus ab exordia mundi usque ad Eraclii romani imperatorts, et Sisebuti
Hispaniarum religiosissimi principis tempus compendiose scnpsit.
Praetereo scriptores veteres hispanos , qui ex Isidori Chronico, auctore
non laudato, verba retulerunt, Béatum seculo vm. in Comment.
super Apocalypsin, et Dulcidium, siue alium atictorem Chronici
Albeldensis seculo ix.
5. Tot veterum testimonia, vt de mss. antiquis exemplaribus
nunctaceam, euidenter ostendunt, Isidorum nostrum chronici , quod2“' dulitant >
eius nomine circumfertur, auctorem fuisse, vt eatalogi etiam per-
uetusti, et bibliographi plerique cap.4 6., et 47. allegafi consendunt.
Apertum in primis est testimonium eatalogi monasterii Pomposae
seculi xi. Chronica S. Isidori Spalensis episcopi, describens historiarum
breuiarium ab exordio mundi iss que ad Heraclii tempus. Anonymus
etiam Mellicensis chronicum intelligit , quum inter Isidori opera ab-
breuiationem temporum laudat. Repugnant tamen aliqui recentiores
praesertim post famosa chronica conficta, quibus Theophilus Ray-
naudusjlo: Harduinus, et alii apud Vincentium Placcium in Theatr.
Anon., et Pseudon. n. 1484. assentiri videntur . Ac primum Biua-
rius Pseudo-Dextri sui haec conatus est explicare verba adann. 384.
num. 8. Isidorus Senior Cordubensis continuât chronicon a primo con~
sulatu rheodosii: quae in fragmento Estepani codicis non apparere,
Nic. Antonins animaduerdt; atque adeo ab aliquo postea addita sunt,
qui minus caute seniorem Isidorum Cordubensem a Dextro nomi-
natum confinxit, comparatione scilicet Isidori Hispalensis, qui longe
post Dextri aetatem floruit. Biuarius, vt Pseudo-Dextri impruden-
tiam excuset, duos Cordubenses Isidoros commentus e s t , alterum
Seniorem auctorem chronici, alterum Iuniorem auctorem Allego-
riaruin ad Orosium, et commentarii in libros Regum, et Euange-
lium Lucae . Censet ergo , Chronicum , quod Isidorus Hispalensis
scripsit,desumptum esse magnam partem ex chronico senioris illius
Cordubensis Isidori : quod Isidori Cordubensis chronicum Lucas Tu-
densis aliis chronicis inseruerit, putans, opus esse Isidori Hispalensis.
6. Inepta haec suntinam Isidorum Cordubensem chronicum scri- qui refeitmtm
psisse, solum inter Pseudo-Dextri nitgas relatum est. Etsi autem Lucas
Tudensis Isidori nomine multa profert, quae in Isidori chronico non
extant, tamen id non arguit, reperta ea fuisse in antiquiori aliquo
Isidori Cordubensis chronico : nam multa etiam pariter refert de tempore,
quod ab Isidoro Cordubensi explicari non potuit. Solum ergo
arguitur, Lueam Tudensem chronico Isidori in omnibus partl-
bus iuterpolato vsum fuisse, v t mox dicam.