
var. lection,
Prooemiorum *
Qu/restiones in
vêtus testant.
dicant Bignei, et Breulii editiones , Caesenatensem, et Veronensem
codices, vt in prologo , quem dixi,ad librum Prooemiorum ipsead-
uerterat . Vides igitur, Zaccariam praeter congestam quamdam re-
rum siluam nihil aliud ad editionem expeditum habuisse : quod ipse
in literis suis ad Eminentissimum Cardinalem Archiepiscopum To-
letanum plane fatetur . Superest,v t codices enumeremus, epos ase
collatos Zaccaria in suo programmate affirmât, et seruato ordine,
quem ipse sibi praescripserat. Sed praemonendum censeo, quod suis
deinde locis distinctius obseruabo, paucos a Zaccaria per se ipsum
codices, plerosque ab aliis fuisse collatos. Sed quamuis optandum
esset, vt Zaccafia ipse opera édita Isidori ad mss. codices exegis-
set, nihilominus iis diuitiis, quas reliquit, contend esse debemus.
Nam vere diuitias censeo magnam copiam illam collationum, qua-
rum nonnullae satis in se ipsis exactae apparent , quaedam etiam
e mss. exemplaribus vetustissimis sunt collectae.
5. PROOEMIA,a Zaccaria primo loco edenda, erant collata
cum tribus codicibus, Veronensi, Caesenate, et Florentino S. Cru-
cis . Eos descripsit in praefadone , quam suo loco inseram . Habeo
varias lectiones horum trium codicum,sed non a manu Zaccariae,
nisi in primis capitibus codicis Caesenatis .
6. QVAESTIONES in vetus testamentum, collatae cum duo-
bus mss. bibliothecae Laurentianae Mediceae, et cum insigni codi-
ce Albornoziano, siue, vt ipse vocat, Alburnotiano Bononiensi. Horum
trium codicum collatio ad me delata e s t, simul cum attesta-
tione Andreae Petri Iulianellii, Laurentianae bibliothecae pro regio
bibliothecario vices gerentis; qui affirmât, codicem primum seculo
forte xi. scriptum in forma quard plut. xix. num. 3 1 . , et alterum
plut. xxi. n. 18. membranaceum seculi xv. in fol. fuisse a diligentissi-
mis alumnis Florentini Collegii Societatis Iesu rogatu doctissimi
Francisci Zaccariae collatos , eodem Iulianellio duce , et aliquando
scripturae interprète, praecipue, ita pergit, in codice 3 1. venerandae
antiquitatis, qui certe secundum locum obtinet a codice membrmu-
ceo seculi v in ., qui in Dole tana bibliotheca asseruatur charactere qua-
drato . Triune a se fuisse collatum mihi narrauit Canonicus Barcitw-
nensis Bayerius, qui editionem Aluari Gomezii de his commentants
instaurare meditatur , et illustrate .
7. Pro AluaJo Gomezio reponendum CO del. TtlSS, est nomen Ioannis Gna-
Hi, qui editionem regiam Matritensem curauit, notisque suis hoc
opus illustrauit. Bandinii verba, quibus eandem de codice Toleta-
no a Bayerio collato narrationem texuit, recensui cap.39., ratio nes-
que attuli, cur ea mihi dubia videatur . Alia addit Bandinius tom.i.
codic. biblioth. Medic. Laurerit., scilicet codicem 31. plut. 19. membr.
in 4. minori, in fine diuersa, sed item antiqua manu suppletum,
constare foliis scriptis 19 3 .; ad eremum Camaldulensem olim per-
tinuisse, vt videtur. Post inscriptionem libri Quaestionum in vetus
testamentum subiicitur tabula capitum 3 1. Post librum Isidori se-
quuntur in eodem codice Anonymi commentarii in Genesin, in Pa-,
rabolas Salomonis,in Ecclesiastem, et pag. 184. Interpretationes ser-
monum, seu locorum veteris, ac noui testamenti. Incipit: Nomina
fluminum , quae de paradiso exeunt. Desinit: et corruptions veteris
nequitiae delectatur .
8. Isidoriani operis inscriptio est > In nomine Domini. Incipit co-1™ " '^ -
dex a beato Isidoro Spalense Episcopo de quinque libris Aloysio et ce-
terorum librorum veteris testamenti explanatus , atque de diuersis au-
ctoribus in vnum collectus, luculenterque expositus. Incipit prologus.
In schedis Zaccarianis legitur explanatum . . . collectum . . . ex-
positum . Ac fortasse ita habet codex .
9. Codicem 18. plut. 21. sic describit Bandinius . Codex mem- tatoms opus
branaceus in fob seculi xvi. ineuntis, nitidissimus cum effigie auctoris
jStemmate Leonis X ., numismate Antonini Augusti in prima pagina
literis initialibus elegantissime depictis , et illuminatis . In sehe- -
dis Zaccarianis, et attestatione Iulianellii ad seculum xv. codex per-
tinere dicitur . Num. 1. est Cali ( legendum Taii ) vel Taionis cog-
nomento Saorohelis , vel Samuelis Sententiarum libri v. Epistola ad
Quiricum . Tabula capitum librorum v. Liber 1. incipit, Solus deus
in semetipso incommutabilis e s t. Liber vltimus desinit, videbimus,
sicuti est. Subiicitur epistola Quirici ad Taionem, En heatissime vi-
rorum etc. In fine : Explicit liber Sententiarum Samuelis episcopi.
to. Edidit quinque hos Sententiarum libros clarissimus con- e,Utum a Rhco.
tinuator Hispaniae sacrae Riscus tom. 31.5' sed mutilos in fine , vt
cap.47. fusius dicam.De Taione agit Nie. Antonius lib .5. c .7 . bibl.
vet. Hisp.,et Bayerius in notis, qui de Taionis cognomento Saoro-
"d, siue Samuel penitus silent; quaedam ego cit. cap. 47. aduertam.
Quod autem ait Mabillonius in A.nalectis suis, primum sibi videri