
1 siilar I de Eu■
chnristia recta
doctrina
comprebatur *
risiensi Ratranmi gallice , et latine anno 1686. est praefatio sic
satis erudita, qua Ratramnus verus auctor operis asseritur . Ad-
duntur notae, quibus Ratramni verba catholico sensu exponuntur,
19 . Quod si Ratramnus in illo suo opere nihil doctrinae ca-
tholicae de transubstantiatione contrarium habet, multo minus 1st
dorus , quern pro se Ratramnus allegat, verae fidei contrarius cen-
sendus e s t. Re vera locus Isidori nomine a Ratramno allatus nihil
aliud euincit, nisi ideo corpus Christi sub specie panis , et sjngui
nem Christi sub specie vini in Sacramento Eucharistiae exhiberi,
quia sicut panis hominem nutrit, et vinum inebriat , ita verbum
D e i , vel Christus ipse, qui est panis verus, récréât mentes eorum,
a quibus participatur . Quis autem proptereà neget conuersionem
panis in corpus, et vini in sanguinem Domini nostri Iesu Christi?
Hanc conuersionem, quam Catholica ecclesia apposite transubstantiationem
vocat, satis dare innuit Isidorus eodem cap. 19. 1. 6.
genuinis, quae protulimus, verbis: Vnde hoc , eo iubente, corpus
Christi, et satpgüinem dicimus , quod dum sit ex fructibus terrae,
sanctificatur, et f it sacramentum, opérante inuisibiliter spiritu Del ...
Et -quid melius corpore , et sanguine Christi ?
20. Priorem nunc locum , qui certe Isidori e s t, ex 1. 1. De eo
clesiast. offic. cap.18. explicemus . In dubium minime verti potest,
quin realem corporis Christi praesentiam eo capite astruat : Sacrifie
i um autem , inquit , quod a christianis Deo ojfertur , primm
Christus dominus nosted , et magister instituit, quando commendi-
uit apostolis corpus , ét sanguinem suum , priusquam traderetur etc.
Sic enim placuit Spiritui sancto per apostolos , v t in honorem tanh
sacramenti in os christiani prius Dominicum corpus intraret , quatn
ceteri cibi : et ideo per vniuersum orhem mos iste seruatur. Panis
enim , quem frangimus, corpus Christi est etc. Hinc aliquis colliget,
ab Isidoro substantiam panis simul cum Christi corpore in Eucha-
ristia agnosci, adeoque transubstantiationem ab eo negari. Non ita
c er te . Postquam enim Isidorus e 'p lie u it , panem , quia co rpu s
confirmât, ideo corpus Christi nuncupari, et vinum , quia sanguinem
in carne operatur, ideo ad sanguinem Christi referri , illica
conuersionem panis in corpus , et vini in sanguinem Christi non
obscuris verbis indicauit : Haec autem dum sunt visihilia, sanctiß-
cata tarnen per Spiritum sanctum, in sacramentum diuini corporis
fR AN SE VN f. Intelligi enim hie transitus non potest sine .tränsubstantiate
ne .
21. Neque vero refert, quod Isidorus dicat, Panis ,.quem frangimus
, corpus Christi est . Loquitur enim cum Apostolo 1. ad C o rinth.
cap.io. v. 16. Calix benedictionis , cui benedicimus , norme
communicatio sanguinis Christi est ? Et panis , quem frangimus,
nenne participatio corporis Domini est ? Hanc sententiam vt Isidorus
explicet, dixit , panem, quem frangimus , esse corpus Christi;
quod nullo vero sensu intelligi potest, nisi panis in corpus Christi
conuersus fuerit. Gregorius de Valentia libro 2. de Eucharistia
cap.6. haereticis respondet , qui transubstantiationem negant, quo-
niam Apostolus vocat Eucharistiam panem etiam post benedictionem.
Obseruat, Apostolum declarare , panem esse ipsum corpus Christi,
quum d ic it, Panis , quem frangimus , nonne communicatio corporis
Christi est ? Quasi dicat , distributionem , et eommnnicationem
huius panis non alterius rei (secundum substantiam quidem) com-
municationem esse , quam ipsiusmet corporis Christi . Quo refe-
srendae sunt plurimae sententiae Patrum , quibus illi affirmant, vt
ait , eum panem eucharistiae reuera esse ipsum corpus Christi.
Triplici autem ratione Eucharistia vocatur panis : prima, quia refi-
c it , vt panis : altera , quia panis videtur : tertia , quia ex pane
confecta est. Postularet hic locus, vt opinionem quorumdam re-
centium theologorum in Germania propugnatam refellerem : qui
fatentur quidem , in Eucharistia et adesse corpus , et sanguinem
[Christi, et abesse substantiam panis, et vini : sed necessarium esse
pegant conuersionis verbum astruere . Verum hoc argumentum oc-
cupauit, exhausitque vir et doctrina, et dignitate eminentissimus,
quem honoris causa nominatum v o lo , Cardinalis Gerdil in opere
;anonymo : Animaduersiones in notas , quas nonnullis Pistoriensis
.Synodi propositionibus damnatis in dogmatica constitutione SS. D. N .■
'' ’ VI. , quae incipit, Auctorem Fidei .CI. Eeller clarioris int eilige n~
\tiae nomine adiieiendas censuit . Romae 1795. apud Lazarinos .
Quamnam theologicam censuram mereatur ilia opinio , dilucide
Suarius iam exposuerat torn. 18. quäest. 75. disput. 50. art. 8.
pect, I. in fine : Secundo infero , si quis confiteatur praesentiam
vorporis Christi, et absentiam panis, neget tarnen veram conuersio-
nern vnius in aliud , in haeresim labi , quia ecclesia catholica non
Conuersio mirabilis
Eu ch a—
r is tieu .