
putat 3 etiamsi hymnus| in quo praedicatio statuitur, Ildefonso ascii-
batur. Et gloriatur quidem Cennius , se non in hispanorura gra-
tiam 5 vt Bollandiani, sed in veritatis gratiam scribere .
SepukrumS.ia- 3. Constantinus Caietanus in elogio Isidori pag. 29. verba
profert Baronii ex not. ad diem 15. iulii Martyr. Roman. 4 e hoc
libro : An sit Isidori , non immerito adducitur in controutrsiam,
quum complura in eo indigna Isidore reperiantur coaçmentata men-
dacia . Excipit autem illico : Restera tamen Baronius haec non di-
xisset 3 nisi lsidorus euangelicam ad hispanos lacobi p'rofectionem 3
qnam ipse inficiatur, docuisset. Sed de Baronio quidem aliter sen-
tiendum : nam aliquando praedicationem S. lacobi in Hispania
sustinebat, etiam si negaret, foetum S. Isidori esse librum de ortu,
et obitu Patrum . Addit Caietanus, se'singulari concertatione pro-
basse , fide dignissimos etiam scriptores alios ante Isidorum hispa-
nicum S. lacobi apostolatum confirmasse . Mariana in tract, de Ad-
uentu S. lacobi in Hisp., et Florezius t. 3 . Hisp. sacr. p. 106. seq.
ignorare se dicunt, quaenam sint ea , quae lsidoro indigna men-
dacia Baronius appellat . Siquos forte moueant verba de Iacobo
Maiori : Sepultus est in Marmarica ; facile respondetur , errorem
librarii irrepsisse , vt ex veteri breuiario Toletano colligitur : E t ,
, v t dicit beatus lsidorus, sepultus in area marmorica , cui adhaeret
lecttonarium ms. Complutense : alluduntque antiqua alia instrumenta
de sepulcro Compostellano : arcuatam domum , arcis mar-
moreis , sub marmoreis arcubus. Ac fortasse , vt apud Marianam
nonnemo coniecit, primum scriptum fuit marmoris area, ex quo
leui mutatione factum est marmarica. A lii, vt Gaspar Sanchez,
et Maurus Castella 3 suspicad sunt in Tamarica , nàm Tamarici
populi sunt Gallaeciae : quod tamen minus probandum . Mea
coniectura esset Marmarica, siue aliud simile nomen ( nam nomi-
na propria in mss. passim inueniuntur corrupta ) nomen loci esse ,
in quo primum Iacobus sepultus fuit , .vel intra , vel prope ciui-
tatem Hierusalem .
ex Hîsrorîa 4 ' Conferenda tamen sunt, quae de sepulcro S. lacobi in Hisp.
Compoitdiana sacr. tom. 19. enarrantur pag.38. ex Historia Compostellana, aliis-
que monumentis . Theodorus , et Athanasius , discipuli S. lacobi
sepeliri se iusserunt hinc inde ad sepulcrum S. Apostoli. In quo-
dam codice Historiae Compostellanae , qui asseruatur in Collegio
gio Maiori Salmantino Archiepiscopi nuncupato, initio extat imago
episcopi sub arcubus inspicientis sepulcrum quoddam magnum
cóopertum in medio positum , et duo alia minora hinc inde sine
operculo . In ipsa Historia Compostellana corpus S. lacobi sepul-
tum dicitur sub marmoreis arcubus : in multis Regum Hispanorura
diplomatibus, hoc tom. 19. Hisp. sacr. relatis, modo locus indicatur
sub arcis marmoricis , modo in locum arcis marmericis, modo sepulcrum
habemus in archis marmoricis , modo arcis marmoricae
fundo Gallaeciae . Dubitari potest , an ex tribus illis arcis 5 quas
dix i, siue sepulcris , initio nomen inditum fuerit Arcae marmoricae :
vel ab arcubus, sub quibus sunt sepulcra, appellatio fluxerit loci
Arcus marmorei, et corrupte arcae marmoricae . Ceterum in tanta
•codicum , et lectionum varietate seligam apud S. Isidorum scriptu-
ram, quam mihi exhibet codex Casanatensis G. 11I. 1. membran.
in fol. seculi xi. circiter, sepultus in area marmorea , quam lectio-
nem coniecturae grauissimorum hominum, et lectiones Breuiarii To-
letani confirmant. In ms. vero Casanatensi scribitur archa pro area,
et veteri manu notatae sunt hae diuersae lectiones, vel Acha ma-
rità , vel in Achaia Marmorica . Ex Acha marita alius fortasse
coniiciet acta maritima .
5. In Chronico interpolato Isidori, quod in sua Chronicorum arc
sylloge Lucas Tudensis edidit, alia innuitur lectio : Petrus, et Paulus 'êhaT
sepulti sunt Romae, Andreas Patras ciuitate Achaiae, Iacobus Zebedaei
in arce marmorica, et delatus in Gallaeciam Hispaniae vltimam
prouinciam. Sed ad marginem notatur in area marmorica : e t , vt
ego aibitror.3 auctor voluit, Iacobus Zebedaei i?i area marmorica
est delatus in Gallaeciam etc.
6. Vt autem eos recenseamus auctores , qui librum de ortu ,
et obitu Sanctorum lsidoro tribuunt, a Braulione initium ducen- BrauUm
dum e s t. De ortu , inquit Braulio, et obitu Patrum librum vnum,
in quo eorum gesta , dignitatem quoque , et mortem eorum , atque
sepulturam sententiali breuitate subnotauit. Vides non solum in-
scriptionem , sed argumentum quoque operis dare propositum
ex ipso Isidori prologo : Quorumdam Sanctorum Patrum , nobilissi-
morumque yirorum ortus , vel gesta cum genealogiis suis in hoc
libello indita sunt : dignitas quoque , earners eorum , atque sepuU
tura SENTENTIALI BREVITATE rntata . Caecus s i t , oportet ,
Tom. 1. Q q q