
CAP. LXXVIII. Chronicon Isidori interpolation, quod Lucas Tudensis
inter sua Chronica retulit . Melliti Chronicon
idem, atque Isidorianum , alio modo interpolatum,
saepius autem mutilum, et decurtatum • Editiones
Chronici hidoriani, prologus Loaisae, versio italien
édita, alia ms• hispanica : mss- exemplaria eiusdem
Chronici • 680
CAP. LXXIX. Historia de regibus Gothorum , Wandalorum , et Sue-
uorum Isidoro contra Pellizerium vindicatur . Co-
dices mss• , editiones inter se diuersae • Chronicon
Wisigothorum Vulsae dictum an S- Isidori l Monitum
de hoc Chronico ex editione Patrum Toleta-
norum • Exemplar Historiae interpolation inter chronica
Tudensis • Alia mutila, i t videtur, ab Isidori
tempore , et cur l Verba Isidori de S ’ Hermene-
gildi aduersus Patrem hello exposita • Mirum Isidori,
et aliorum Patrum ecclesiae gothicae silentium
de glorioso S. Hermenegildi martyrio • Obsequium
episcoporum ecclesiae gothicae in quibusdam ardttis
Regum factis • 691
CAP* LXXX* Liber Isidori De liris illustribus • Editiones huius
libri .Mss-exemplaria . Praefatio Zaccariae • Har-
duini deliria contra pleraque veterum scripta
perstringuntur • 714
1 M P R I M A T V R ,
Si videbitur Reuerendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro .
F. Xauerius Passari Archiep. Lariss. Vicesgerens .
A P P R O B A T I O N E S .
I_jegi perquam diligenter priorem hanc partem Isidorianorum , seu Prole-
gomenorum in absolutissimam operum S. Isidori Hispalensis editionem ,
quam Vir Cl-Faustinus Areualus incredibili plane labore , ac studio ador-
nandam suscepit, cuiusque conspectum perquam diligenter exbibet; ac vere
hoc mihi videor esse dicturus : Nihil sane posse in hoc studiorum genere
tnagis elaboratum , perfectiusqueproferri; indeque ad summam Ingenii, Do-
ctrineque laudem, qua iamdiu , et merito quidem, Areualus floret , maximum
sane cumulum accessurum . Itaque et hoc in omnibus adprime ortho-
doxum Volumen dignissimum censeo, quod in lucem edatur; et vt reliqua,
quamprimum fieri poterit, sequantur, exopto •
Romaev* Id. Januar* 1797'
IO SE PH CAN- R E G G I ,
Vaticanae Bibliothecae Praefectus.
^ J u l la territus difficultate,nulk> fractus labore de re litteraria meritissimus
vir Faustinus Areualus nouum atque arduum aggressus est opus, de quo prae-
cipue oportet, mihi ipsi summopere gratulari • Sacris siquidem relictis Hispa-
niarum camenis, quarum suaues citharas tanta cum laude iterum iterumque
excitauit, dum in praesens ad Sancti Isidori Hispalensis Episcopi Hispanicae-
que Ecclesiae Doctoris libros illustrandos animum conuertit, ad meae Con-
gregationis gloriam plurimum simul ipsum conferre nemo non videt. Cum
enim is fuerit beatissimus Praesul , qui Canonicorum Regularium Ordinem
non solum in Hispania restituit, sed etiam est amplexus, e t professus exem-
plo ; tanti Patris praeclaram virtutem , ac singulärem doctrinam in nostram
quodammodo laudem redundare, non dubito • Itaque vix Reuerendissimus
Pater Thomas Vincentius Pani Sacri Palatii Apostolici Magister mihi negotium
demandare dignatus est, vt hunq primumlibrum , qui partem I ., et II*
proIegomen»n complectitur totius Operis , cui titulus S ’ Isidori Hispalensis
Episcopi, Hispaniarum Doctoris Opera omnia etc. attente perlegerem, atque
de illo meum proferrem indicium , turn eximii Doctoris, de quo in hoc agitur ,
sanctitate raptus, tum Auctoris fama atque doctrina illectus, rem statim con-
ficere , mandatumque exhaurire summa cum alacritate decreui. Quanta porro
in hoc non sum admiratus et reconditae antiquitatis et sanae critices monu-
menta! Quanta historiae lumina vndequaque collecta ad Sancti Antistitis vi-
tam et gesta explananda 1 Quae ex hisce felicissimis principiis speranda non
sunt a doctissimo homine in dilucidandis scriptis sapientissimiillius Episcopi,