
é j o I S I D O R I A N A
redeuntium , a Cotelerio in not. ad lib. 5. Constit. Apostol. de-
scripta , hoc anathema exprimebat. Siquis in panent oblationis non
immittit fcYmcntum 3 et sal 5 nec aquam cum vino in sanctum ca-
Heem , anathema sit . Allegantur etiam quaedam Gtegorii Magni
verba a Gennadio patriarcha Constantinopolitano pro Synodo Flo-
rentina,e t a S. Thoma 3. part, quaest. 74. art. 4. , et i.n Catena
super Matthaeum , veluti ex illius regesto deprompta : sed , vt viri
eruditi iam obseruarunt, in nullis S. Gregorii operibus ea repe-
riuntur . Ita vero habent : Solet multos perturbare , quamobrem
in ecclesia quidam panes azymos, quidam oferunt fermentdtos .
Romans ecclesia offert azymos panes etc. , sed siue in azymo , siue
in fermentato conficiatur, Domini corpus et Saluatoris nostri sumimus.
z6- In eo autem maxima huius rei difficultas versatur, an Isi-
dori tempore vsus azymorum in ecclesia latina , praesertim gothi-
co-hispana fue rit. Dissentiunt enim inter se viri doctissimi. Ma-
billonius in praefat. seculi ni. Benedictini, et in dissert, singular!
de pane Eucharistico azymo , et fermentato, et Christianus Lupus
tam. 3. Schol, in Deer, et canon. Concil. in dissert, de Actis
S. Leonis IX. cap. 7. seqq. contendunt , perpetuum fuisse in ecclesia
latina ab ipso susceptae fidei initio panis azymi Eucharistici
vsum . Contra Sirmondus in dissert, de azymo vsum panis fer-
mentati in ecclesia latina solemnem octingentis , eoque amplius
knnis fuisse, neque recepta azyma nisi post Photii schisma pro-
pugnat j cui opinioni Cardinalis Bona lib. 1. rer. liturg, cap. 2.
adhaesit, nisi quod azyma non omnino, vt Sirmondus, ab ecclesia
latina primis illis seculis excludit. Rationes pro vtraque parte Natalis
Alexander in dissert, xi. seculi xi., et xu. art. 3. accuratissime
exponit, sed pro nèutra sententiam ferre audet : aliquantulum tarnen
sibi contrarius , qui seculo vn. cap. 3. art. 22. constare ait
ex canone 6. Concilii 1 6. Toletani, pane fermentato ecclesiam
hispanam illis temporibus vsam fuisse , et cap. 4. art. 4. negat,
epistolam ad Redemptum Isidori esse , quia ea aetate hispanicae
ecclesiae fermentatum consecrabant . In praesenti autem disserta-
tione obseruat, vtrosque canonem 6. Concilii Toletani xvi. pro se
afferre, et concludit : ludicet lector, cui opinioni faueat . Credi-
derim , verba Concilii Toletani cum vtraque opinione componi
posse , adeoque neutri fauere .
C A P V T LXXIV. 6^1
2 j. Reprehendit Concilium cap. 6. e o s , qui non panes mundos, txtom'MU.
et studio praeparatos supra mensam Domini in sacrijicio oferant,
sed passim quomodo vnumquemque aut necessitas impulerit lau t voluntas
coegerit , de panibus suis vsibus praeparatis crustulam in ro-.
tunditatem auferant , eamque super altare cum vino , et aqua
pro sacro libamine offerant . Quod factum nequaquam in sacrae
auctoritatis historia vspiam gestum perpenditur . Probat deinde
Christum panem integrum accepisse , et benedicendo confre-risse,
et pergit : Quid aliud instituit nos, nisi v t panem integrum su-
mentes super altaris eius mensam benedicendum ponamus , non par-
ticulam panis, quod caput nostrum nequaquam fecisse perpendimus ?
Nam si homo suae vitae diligentiam studiosius adhibere pro cur a t ,
quanto magis sacris dei cultipus nitorem debitum exhibere summo-
pere debet ? Vnde temeritatis huius , aut nescientiae cupientes ter-
minum ponere, id vnanimitatis nostrae delegit conaentas , v t non
aliter panis in altari Domini sacerdotali henedictione sanctificandus
proponatur, nisi integer, et nitidus , qui ex studio fuerit praepa-
ratus , neque grande aliquid, sed modica tantum oblata, secundum
quod ecclesiastica consuetudo retentat : cuius reliquiae aut ad con-
seruandum modico loculo absque aliqua iniuria facilius conseruen-
tur , aut si ad consumendum fuerit necessarium ,non ventrem illius,
qui sumpserit, grauis farciminis onere premat.
28. Deest fortasse aliquid inter verba fecisse perpendimus , a?pantmmitg-
et Nam si homo . Sententia certe Concilii e st, panem sanctifican- cando •
dum in altari reponi debere , qui integer sit-, nitidus , ex studio
praeparatus, et modica mole . Apparet iamtum aliquod initium
in Hispania earum particularum , quae nunc consecratae communi-
cantibus distribuuntur : quod a Concilio damnatur , quia contra
veterem consuetudinem erat, et Christus panem integrum accepit,
quem benedicens fregit, deditque discipulis suis . Ac nisi multum
fallor , legendum e s t , crustula in rotunditatem auferant ,eaque etc.
Nam etsi crustula femineo genere dici potest a crusta , tamen
hoc loco melius videtur crustula in plurali neutro a crustum.
Vt enim aduertit Seruius ad lib. 7. Aeneid. v. 1 14 . Crustum,
et crusta neutraliter dicimus de his , quae comedi possunt, femineo
autem genere , quae comes se non possumus . Neque alius Concilii
sensus esse potest : loquitur enim de pane , qui integer accipien-
N n n n 2