
çuf/i desîcleretur
in Grialio
Vila de editione
Grialiana
Nie . Antonias
Korrigitur .
iûdicia de edi-
tionc Grialii •
magnae molis, quod ipse Grialius memorat, aut omnino intercidiss
e , aut eo in loco esse, ex quo nunquam fortasse emergent.
32. Equidem de Grialii fide , et diligentia minime dubito,
quin ea omnia, quae sibi necessaria, aut valde vtilia viderentur,
selegerit: sed quum de doctissimorum hominum commentariis res
s it, maluissem, Grialium abundasse, quam nos incertos reliquisse, an
quidquam praetermiserit, quod alii ad Isidori scripturam corrigen-
dam, aut declarandam pertinere fortasse existimassent. Parum accurate
Fabricius de his notis loquitur Biblioth. vet. latin. lib. 4. c. 6,
n. 6. , vbi refert,, prodiisse Etymologias Matriti 1 5 9 9 ., ac deniqm,
addit, accuratius Parisiis 1601. cum notis variis cur a Io: Grialii
opera Iacobi Breulii : siquidem in editione Matritensi, quae Breulia-
na longe est correctior, et accuratior, iam prodierant Grialii no-
tae j a Breulio ad suae editionis ealeem adiectae . Recte autem Fabricius
monet , eas notas minime ambitiosas , eruditissimas tames
vocare Barthium ad Briton, p. 3 44. '
3 3. Addidit Grialius catalogum scriptorum, ab Isidoro vel ci-
tatorum, vel quibus maxime videatur vsus: turn praefationem pe-
culiarem in Etymologiarum libros . Sed auctorum catalogum dili-
gentius a Barthio confectum, indicatis locis, quibus Isidorus eos ap-
pellat, exhibebimus infra cap. 5 3 ., quum de Etymologiis seorsuui
disseremus: vti etiam cap. 50. Grialii praefationem ad Etymologia-
rum libros describemus . In fine 1. partis notatur : Matriti apd
loannem Flandrum. m . d . x c v i i . In fine 2 . partis : Matriti apud loan-
nem Flandrum. cio. to. xeix. Indicem locorum sacrae scripturae Grialius
neglexit, vnico rerum indice contentus.
34. Nic. Antonius quum hanc editionem Matritensem recenset, j
ait , earn iussu Philippi II. a viris totius Hispaniae doctissimis, atque
eruditissimis per partes adornari coeptam fuisse , quorum vnus tandem
superstes Grialius defunctorum adiutus, necnon suis perfun-
ctus laboribus, in publicum emisit. Erant tamen etiamtum alii su-
perstites, vt Loaisa, Mariana e tc ., quod ex ipsa Grialii praefation«
satis colligitur.
35. Andreas Burriel, qui, vt mox dicemus^ ad Isidori scripts
excudenda consilia sua direxerat, in epistola ad D. Petrum de Castro
asserit,quum hanc Regiam editionem, turn aliam nunc descri-
bendain Breulii valde imperfectas esse : in epistola vero ad P- Fra11’
ciscum Rabago, easdem editiones extrema manu , et politiori cu ltu ,
quem. aetas nostra exig it, carere affirmât. V. Cl. Petrus Emmanuel
Hernandez , bibliothecae archiepiscopali Toletanae praefectus , in
notis ad Conspectum editionis Isidorianae a Zaccaria paratae, c.42.
proferendis, censet, hanc editionem regiam Matritensem ceteris si-
ue anterioribus, siue posterioribus esse praeferendam . Fatetur ni-
hilominus,mendis typographicis eamscatere, et quaedam opera spuria,
vel dubia, pro legitimis complecti. De erroribus typographicis
praesertim in Chronico fidem etiam facit Florezius tom.6. p .47S.,
qui recte aduertit, parum hanc editionem exteris notam fuisse, vt
neque Baronius, neque Pagius, immo neque Cardinalis noster Aguir-
rius earn prae manibus habuisse videantur. Ex libris Zaccariae post
eius obitum exemplar huius editionis ego acquisiui, nonnullis notis
mss. sespersum manu eiusdem Zaccariae.
C A P V T X X X V I I .
Editio Operum Isidori , curante Breulio , Parisiis anno 16 0 2 .,
repetita Coloniae anno 1 6 1 7.
I. ^ ^ J o n multo post editionem operum Isidori Matritensem la- Breuiiana
cobus du Breul, monachus Benedictinus S. Germani a Pratis , aliam r,act'or•
editionem curauit ; quam Nic. Antonius Margarinianae editionis
veluti exemplum censet, correctius tamen, et luculentius, necnon
quibusdam editis de nouo libellis locupletatum . Fallitur tamen,
quod addit, Breulium editionem nostram Hispanam non vidisse,
vt mox constabit. Breulius suae editioni hunc titulum affixit.
2. S. Isidori Hispalensis episcopi Opera omnia , quae extant, tituius -
partim aliquando ’uirorum doctissimorum laboribus édita , partim
nunc primum excripta , et ad chirographa exemplaria accuratius ,
quam antea , emendata . Per Fratrem lacobum Du Breul , mona-
chum S. Germani a Pratis . Parisiis apud Michaelem Sonnium via
Iacobaea sub scuto Basiliensi m. dci.
3- Epistola dedicatoria Breulii digna est , quae hoc loco re-jeiicatio
ponatur , quamuis et nonnulla de Isidoro falsa commemoret, vt
postea notabo, et magna ex parte ne ad Isidorum quidem per-
tineat.
M m 2