
aduersüm hîspatws gerens , eosdem acie supermît . Causa autent
huius certaminis Ista fu it . Childebertus rex Ingundem sororem suam
Hermenegildo , Leouigildi régis filio , in coniugium tradiderat. Qui
Hermenegildus praedicatione Leandri episcopi Hispalensis , atque
adhortatione suae coniugis ab ariana haeresi , qua pater suus lan-
guebat , ad catholicam fidem conuersus fuerat : quern pater impius
in ipso sacrato paschali die securi percussum interemerat. lngundis
<vero post mariti , et martyrisfunus de Hispaniis fugiens , dum Gal-
lias repedare v e lle t, in manus militum incidens, qui in limite ad-
uersum hispanos, gothosque residebant, cum paruo filio capta, atque
in Siciliam deducta e st, ibique diem clausit extremum , filius vero
eius imperatori Mauricio Constantinopolim est transmissus . Non ex-
plicat Paulas, quo anno id bellum accident, quo gothi a Childe-
berto superati sunt : neque ea Gallorum victoria aiiorum histori-
corum testimonio comprobatur . Nam Childebertus post martyrium
Hermenegildi bis aduersus gothos arma mouit , ac bis magna suo-
rum strage superatus fu it, primum anno 585.3 turn anno 589.3
vt Pagius computat.
38. Gregorius Turonensis loquens lib. 8. cap. 28. de gestis-
anno 10. Childeberti régis, qui annus est Christi 585.,, ita habet:
lngundis a viro cum imperatoris exercitu derelicta, dum ad ipsum
principem cum filio paruulo duceretur , in Africa defuncta est, et se-
pulta . Leouigildus vero Hermenegildum filium suum , quem ante
dicta mulier hdbuit, morti tradidit. Quibus de causis commotus
Guntramnus rex exercitum in Hispaniam destinât etc. Hoc bellum ,
viuente adhuc Leouigildo, per Recaredum gestum fuit , qui , vt
auctor est Biclarensis , victor ad patrem , patriamque rediit. Dein-
de anno 58 7 ., vt narrat Turonensis lib.9. cap.i 6., Recaredus iam
catholicus legatos ad Childebertum , et Guntramnum pro pace,
et amicitia stabilienda misit, quos quum Childebertus benigne ac-
cepisset , Guntramnus respondit : Qualem mihi fidem promittere
possunt, aut quemadmodum a me credi debent , qui nepteni meam
Ingundem in captiuitatem tradiderunt, et per eorum insidias et vir
eius interfectus est, et ipsa in peregrinatione defuncta ? Non recipio
ergo legationem Recaredi, donee me deus vlcisci iub.eat de his inimi-
eis . Secutum ergo est anno 588. bellum , quo Claudius dux Lusitaniae
‘ taniae exercitum Francorum penitus deleuit, vt vno ore Biclarensis,
Turonensis, Isidorus, aliique narrant.
39. Dum ergo res in eo erant statu, nihil est mirum , si sen-
ptores hispani causae Hermenegildi non multum fauerint, praeser-
tim quia filius eius Athanagildus superstes Constantinopoli cornmo-
rabatur. Quandiu is vixerit, incertum : sed ad eum quidem veluti
ad regem, et nepotem extant literae Brunichildis reginae , et Childeberti
régis Francorum tom. 1. Chesnii Scriptor. Histor. Franc,
pag. 8 6 7 ., et in append, ad opera S. Gregorii Turonensis editionis
Maurinae . Apud Eminentiss. Aguirrium tom. 2. Concil. Hisp.
pag.407. indicari video dissertationem ms.D. Ioannis Lucae Cortes s
qua antiquis monumentis is probabat , ex filio S. Hermenegildi
Athanagildo post aliquot generationes interiectas Hispaniae reges
prodiisse . Semel autem ac ratio isthaec politica de martyrio Hermenegildi
tacendi hispanorum animis insedit, facilius fuit, vt silen-
tiurn deinceps continuaretur, donee , gloriosi martyris cultu in ex-
terorum martyrologiis , et historiis passim celebrato , rebus quoque
Hispaniae in alium ordinem conuersis , publica illi veneratio in
Hispania fuit exhibita.
40. Haec satis probant obsequium , quod dixi, veterum Hispaniae
episcoporum erga reges, vt multa saepe dissimulauerint, ne
offensio aliqua , ac rerum perturbatio exoriretur . Erant multa alia,
quae adderem : sed quum longior haec , quam putaueram, euase-
rit oratio , vnum tantum indicabo , quod ad historiam quoque Isi-
dori de gothis pertinet. In fine Chronici de Sisebuto ait : ludaços
sui regni subditos ad Christi fidem conuertit. Viuebat scilicet tunc
Sisebutus : adeoque eius factum improbare prudenter praetermisit.
At in historia gothorum post Sisebuti obitum sentendam suam
aperuit : Qui initio regni iudaeos ad fidem christianam permouens,
aemulationem quidem habuit, sed non secundum scientiam ; potesta-
te enim compulit, quos prouocare fidei ratione oportuit. Eadem erat
aiiorum episcoporum sententia , quamuis Sisebuti legi neminem
répugnasse constet : "nam in concilio Toletano congregati anno 633.
cap-57- praeceperunt, nemini deinceps ad credendum vim inferre
( f. inferri) . . . sicut factum est temporibus religiosissimi principis
Sisebuti etc.
4 1 . Peculiaris quaedam animaduersio est Thomassini De v e t .,
Torn.I. X x x x
Constantinopoli
dm superstes «
Is ido r i prüden-
tia ,
Thomassini
animaduersio •