
Collectanea
Csoldasti •
57$ I S I D O R I A N A
sub Arnulpho Imp., Rabanus Maurus, Gratianus, alii, quos loco suo com«
memorabo . Quae res abunde fidem facere potest , fuisse haec semper,
et esse auctoritatis minime aspernandae, et digna admodum, in quibus il-
lustrandis modicum temporis sumam . Continent profecto-insignia, et Iu-
culenta testimonia non solum in Anabaptistarum, Mynzerianorum , et eius-
modi hominum monstruosos Furores , verum aduersus eos etiam, qui in
diuini propugnatione cultus, et protectione publicae, sanctaeque in Ecclesia
"Brnulioms, et
Jlrlefonsi testi■ *
mon in ,
Catholica pacis negitant esse vllas Christiani magistratus partes in
haereticos homines , et inofdinatos • Quos et plurimorum optimorum Regum
, ac Imperatorum Edicta sanctissimis omnibus exemplis statuta,at-
que sancita, et ipsae etiam quoque setnpiternae diuinae leges satis su-
perque repugnant. Nee e s t,v t quemquam tueri, ac defendere possint furiosi
Origenis furiosae enarrationes in tertium decimum ad Roman. Na nique
peruersos eius errores , et ab Anabaptistico spiritu delira somnia ,
B. Hieronymus fecit, vt funditus euerteret . Exstat item elegantissimus ,
De vna »eligione, et doctissimus liber a Cl. lusto Lipsio conscriptus , ex
quo argumenta multo plurima, et probatissima hanc ad rem dicentur •
14. Goldasti Collectanea non indigna mihi visa sunt , quae
in Isidoriana editione locum suum habeant, subiectis tamen oppor-
tunis notationibus , quibus heterodoxi hominis nonnullae senten-
tiae , a vera catholica religione aberrantes , ita dilucide refellan-
tu r , vt nostris lectoribus minime possint nocere .
C A P V T L X IX .
Libri duo de ecclesiasticis officiis Isidoro asserti . Editiones.
Praefatio Ioannis Cochlei. Excerpta . Opuscula De variis vitae
monastieae generibus , et de percipienda sacra Eucharistia :
praefatio in haec fragmenta. Codices mss.
I , X raeclarum Isidori opus de ecclesiasticis officiis Braulio inPrae-
notatione his verbis descripsit : Ad germanum suum Fulgentium
episcopum Astigitanum officiorum libros duos , in quibus originem
officiorum , cur vnumquodque in ecclesia dei agatur, interprète suo
stilo , non sine maiorum auctoritate elicuit. Ea scilicet Brauliö re-
petit , quae in Isidori epistola ad Fulgentium legerat : Quaeris
a me originem officiorum etc. . . . libellum de origine officiorum
misi , ordinatum ex scriptls vetustissimis auctorum , v t locus obtu-
l i t , commentatum, in quo pleraque meo stilo elicui etc. Udefonsus
C A P V T L X IX .
breuiter opus hoc indicauit vocans librum de Penere officiorum :
quae verba, a Grialio initio suae editionis , vbi caput hoc 9. Ilde-
fonsi descripsit, omissa, Nic. Antonium ,.et Rodriguezium de Castro
in errorem traxerunt, vt Ildefonsum huius Isidoriani operis recor-
datum non fuisse crederent; quod Bayerius vehementer mirabatur,
vti iam olim monui.
2. Quum autem opus a Braulione , et Ildefonso apertissime 'Br.romu.smta
Isidoro ascriptum innumeri mss., etiam antiquissinii, atque omnes tur'
editi constanter Isidoro attribuant, quae tanta esse potuit Baronio
contraria ratio , vt supposititium esse existimaret ? Quainquarp
Caueus, qui id asserit, locum Baronii non indicat. Bayerius Ba-
ronii librum mihi ignotum , De script, ecclesiast. ad annum 630.
pag. 239. (ve l 2 5 9 ., nam secundus numerus in meo exemplari
non satis dignoscitur ) allegat. Putabam Baronii nomen pro Bellar-
mino irrepsisse : sed neque apud Bellarminum id reperio . Nic.
Antonius obseruat, huius Isidoriani operis meminisse Sigebertum ,
et Ionam Aurelianensem lib. 2. de institutione laicali cap.i. tom.i.
Spicilegii Dacheriani pag. 64 ., ac praeterea ex Posseuino in Appa-
ratu sacro monet , Alcuinum caput 29. integrum in suo opere
de diuinis'officiis transcripsisse . Pezius in praefat. tom.i.Thesauri
Anecdot. num.13. refert , in bibliotheca Abbatiae Salisburgensis
S. Petri Ord. Benedict, extare codicem seculi xm. Magistri Praepo-
sitiui De diuino officio■ , et diurno , in cuius prima pagina notantur
nomina eorum , qni de diuinis officiis libros scripserunt , Isidori,
Rabani etc. Hie ipse Rabanus ex Isidori libris de officiis plura in sua
Institutione Clericali transcripsit . Caueus contra Baronium profert
etiam testimonia Bedae , Fulberti Carnotensis, et Freculfi Lexouien-
sis . Egregie de officiorum Isidori libris Balbulus cap. 47. relatus ,
vbi inter alia Isidori opera ad' Salomonem, postea Constantiensem
episcopum, sic refert : Item alius de officiis, et ordinibus ecclesiasticis
, qui tibi mox dei gratia futuro sacerdoti maxime sunt necessa-
rii , in quibus omnem rationem , et nomina singularum festiuita-
tum , et ieiuniorum reperies, vt praeco dei populo futuras stationes
praenunciare possis etc. Auctor anonymus regulae monastieae,
de quo dicam cap. 7 1 . , qui non multo post S. Isidorum vixisse
a Martenio creditin' , cap. 5. sic refert : De his autem diebus
S. Isidorus in libro officiorum ait : Post pascha autem ad Pente-
D d d d 2