
mss. exemple
rara •
no 1199- data testimonium , quod ex Isidori historié gothomm ,
vandalorum, et sueuorum pro suae sedis iuribus protulerat , tam-
quam genuinum agnouit : Isidorus autem in chronicis de gothis ti-
tulo de sueuis testatur, quad Remismundus ad Lusitanum transiit etc.
Ita in historia sueuorum era dii. Remismundus etc. inde ad Lusi-
taniam transit. Ac notandum , Historiae gothorum nomine com-
prehendi chronica de gothis , vandalis , sueuis in titulos diuisa. Historia
enim de gothis praecipuam partem obtinet : et quae de vandalis
adduntur, appendix potius videntur. Trithemius vero de Isi-
doro 5 Historiam , siue chronicam lib. ni. Ac fortasse quod frequens
non sit in catalogis veterum expressa mentio historiae Isidori de
gothis, vandalis , et sueuis , ea causa est, quod chronicorum nomine
has omnes historias multi intellexerint : quamquam nonnulliea Isidori
opera , quae ad secularem literaturam pertinent, praetermit-
tere se professi sunt. In editione Isidorianae historiae de gothis,
vandalis, et sueuis , curante Lindenb'rogio, haec Leonis Marsicani
verba lib. 3. Chronici Casin. cap. 62. de Isidori historia exponun-
tur : Desiderius subiunctos codices transcribi curauit. . . Historian
Longobardorum , Gothorum, l'Vandalorum . Historian îordanis epi-
scopi de Romanis, et Gothis. Auctor quoque Chronici Albelden-
sis seculo ix. Chronicam gothorum simpliciter vocat Isidori nostri
historiam t. 13. Hisp. sacr. num.84. pag.462. Et quia gothorum gens
e x Magog v e n i t , affirmât Chronica gothorum : Gothorum antiquis-
simam esse gentem , etc., quod est inirium historiae Isidorianae.
, 6. Neque nobis quidem, sut cl. Zaccariae vlla mss. exemplaria
historiae gothorum videre limit, nisi quod in codice Vaticano-Pa-
latino 927. pag. 122. terg. fragmentum ego reperi historiae gothorum,
tacito Isidori auctoris nomine. Titulus : De primo aduen-
tu gothorum ad I ta l ia n , et Roma capta. Era quadrigentesima tri-
gesima septima, anno imperii Honor'd , et Arcadii IV. Grotius men-
dose : Era quadringentesima trecentesima septima . Desinit hoc fragmentum
era 448. Inter ffiamiliares fabulas vu'gulatur . Cohaeret
cum .editionibus Grotii , et Labbei in his , quae , deletis piiorir.
bus , manus Longobardica antiquo exemplari Claromontano ascri-
pserat. Pauca alia leuioris momenti discrepant, vt era 447. in fine :
defunctus in Italia e s t. Grotius : defunctus Italia . Labbeus : defun
c t i I ta lia . Editio regia Matritensis : defunctus est in I ta lia . In
codice Ottoboniano 1 7 5 8 .,de quo cap. 106. dicam, extat Genea-
logia Regum Hispanorum, ascitis multis ex historia Gothorum ,
et Wandalorum Isidori.
7. Quibus mss. Io. Bapt. Perezius vsus fu e rit, vt hanc histo- eUtiones.
riam ad editionem regiam emendaret, non constat . Earn auctiorem,
multoque magis correctam exhibuit , quam ante prodierat.
Deceptus Fabricius fu i t , qui in bibl. med. affirmat , chronicon ,
siue historiam gothorum prodiisse Taurini cum scholiis Garciae
de Loaisa in 4. ; nam Loaisa chronicon ab orbe condito, non historiam
gothorum , eo anno Taurini publicauit suis scholiis illu-
stratum . Historia gothorum primum, quod sciam , prodiit Parisiis
cum libris 12. legum Wisi-gothorum apud Sebastianum Niuellium
1579. in folio ex bibliotheca Petri Pithoei . Recusa deinde fuit
in editione Bignaeana operuin Isidori anno 1580. Bonauentnra Vul-
canius Lugduni Batauorum post Iornandem a pag. 203. eandem
historiam Isidorianam gothorum cum notis suis subiunxit : quae
editio est in 8. anno 1597 . peracta, addito breui chronico Wisi-
gothorum , quod Wulsae episcopo nonnulli ascribunt.
8. Similis est Lindebrogii editio hoc titulo : Diuersarum gen- Lmdcnirog
tium historiae antiquae scriptores tres, lornandes episcopus de regno- tiUia •
rum, ac temporum successionibus . Eiusdem historia de origtne gothorum
. Isidorus Hispalensis de gothis , vandalis, et sueuis . Eiusdem
Chronicon regum Wisigothorum . Pauli Wamefridi F. diaconi
de gestis Longobardorum lib. vi. Frid. Lindenbrogius recensuit, et ob-
seruationibus illustrauit, Hamburg! apud Michaelem Heringium 1 6 1 1.
In 4. Hanc editionem , quum vellet, Florezius nancisci nonpotuit,
vt cum ea editionem -Aguirrianam Chronici Wulsae nuncupati
conferred Chronicon enim regum Wisigothorum , quod a Vulca-
nio, et Lindenbrogio subiungitur, solum exhibet annos, quibus re-
ges regnarunt , praemissa breui praefatione, et hac inscriptione:
Chronica regum Wisigothorum . Era quadringentesima in gothis primus
rex Athanaricus efficitur etc. , et hoc ipsum est chronicon, quod
falso Wulsae nomine inscriptum e st, et a nonnullis Iuliano Tole-
tano tributum. Ex mss.,vt videtur, codicibus Vulcanius,et Lin-
denbrogius Isidoro hoc breue chronicon ascribunt: neque vlla con-,
traria ratio apparet, si intelligamus , Isidorum chronicon ad Sise-
nandum vsque regem perduxisse, atque inde Iulianum-, siue aljum