
Ildefonsi text us
de lsidoro •
et Caietano éditas
.
clseruationes in
lldefonsum *
C A P V T V.
Elogium Isidori ex Ildefonso in libro de viris illustribus,
ad vetera exemplaria recognitum.
i . „ Xsidorus post Leandrum fratrem Hispalensis sedis prouinciae
Baeticae cathedram tenuit : vir decore simul, et ingenio pollens : nam
tantae iucunditatis affluentem copiam in eloquendo promeruit,vt
vbertas admiranda dicendi ex eo in stuporem verteret audientes,
ex quo audita bis qui audisset, non nisi repetita saepius commenda-
re t. Scripsit opera et eximia, et non parua, id est, librum de ortu
et obitu Patrum : librum lamentationis, quem ipse synonymorum vo-
cauit : libellos duos ad Florentinam sororem contra nequitiam Iudaeo-
rum : librum de natura rerum ad Sisebutum Principem : librum diffe-
rentiarum : librum sententiarum. Collegit etiam de diuersis auctori-
bus,quod ipse cognominat, Secretorum expositiones sacramentorum :
quibus in vnum congestis, idem liber dicitur Quaestionum. Scripsit
quoque in vltimo ad petitionem Braulionis Caesaraugustani Episco-
pi librum Etymologiarum, quem cum multis annis conaretur per-
ficere , in eius opere diem extremum visus est conclusisse . Floruit
temporibus Reccaredi, Liuuanis , Witterici, Gundemari, Sisebuti,
Suinthilanis, et Sisenandi Regum : annis fere quadraginta tenens Pon-
tificatus honorem, insignemque doctrinae sanctae gloriam pariter,
et decorem „ .
2. Caput IX. hoc est libri Ildefonsi de vir. illustr., quod etiam
a Constantino Caietano inter Isidori elogia repositum , his anitnad-
uersionibus subiunctis.
N-otae Constantini Caietani.
3. » Ex iis , quae nos paulo inferius de S. Ildefonso notanda
censuimus, eum a S. lsidoro summam virtutem , ac summam doctri-
nam hausisse, iam elucescere poterit. Praeterea, quod ad S. Ildefonsi
librum de viris illustribus attinet, editus est is a loanne Griale, vi-
ro sane erudito, Madrid MDXCIX. , et a Iacobo Breulio Gallo-be-
nedictino MDCI. Parisiis 3 inter S. Isidori opera : habetur etiam tom.il*
Hispa-
(
Hispaniae illustratae, Francofurti excusus MDCIII. Nos ex vetustissi-
ltio MS. Bibliothecae Casinensis codice aliquot in locis scatentem
mendis correximus. Sed de eodem codice iterum inferius, , .
„ Nam. Francofurt. ed. illam . - I s . Ita MS. Casin. sed bis, leg.
Madrit. et Breul. His, Francof. - El obitu Patrum , vel obitu Prophe-
tarum, Francof. et Casin. - Quod ipse cognominat secretorum . Fran-'
cof. Quot ipse nominat secret. - In eius opere . Francof. Inexpleto
opere. - Floruit. Francof. Claruit „ .
4. Loaisa in Concil. Hisp. e suo codice sic legit : Post Leandrum varUeiectienes,
Hispalensem sedis . . . pollens : illam tantae . . . ex ea . . . audientes .
Scripsit opera eximia , et non pauca , id e s t . . . de ortu , ve l obitu
prophetarum . . . lamentationum quem ipse synonyma vocitauit . . . ad
Florentiam . . . quem ipse nominat. . . idem liber ...quoque vltimo...
perficere , inexpleto opere . . . Claruit temporibus Reccaredi , Gundemari
, Sisebuti, Suinthilani, et Sisenandi regum etc.
5. In codice Albanio , de quo iam dictum , hae sunt variaele- var. u c t.
ctiones : vir doctrina simul - audita is qui - opera eximia - librum de
obitu , et ortu Patrum - ipse synonyma vocitauit - sororem suam contra
- cognominauit expositiones sacramentorum . Omittit secretorum , pro
quo alicubi fortasse errore typographico legitur sacratorum. Red-
nendum est secretorum-. dicuntur enim secreta sacramenta, quae in
operis prologo mystica nuncupantur.
6 . Vaticana exemplaria non multa exhibent Ildefonsi lib rillTI Ildefonsi liber
De vir. illustr. Ottobonianus 17 2 0 ., Vrbinas 3 82., vt in libro Içi- mss'
dori de vir. illustr. consimiles sunt Albanio codic i, ita etiam in libro
Ildefonsi. Alii codices, qui librum Isidori referunt, librum Ildefonsi
omittunt. Codex Vaticanus 4 8 7 7 ., in q u o , praetermisso Isidori
libro, extat liber Ildefonsi, cum his tribus fa c it, vir doctrina
simul - is qui audisset etc.
7. In editione Patrum Toletanorum tom. 1. pag. 288. ad ver- locus affidih
ba : audita bis qui audisset, haec nota margini appingitur : BIS l e -^ efomL
gitur in edit. omn. Nos in ms. Tolet. legimus H IS , quod non cohaeret
, nisi male scriptum dicamus HIS pro IS in nominandi casu :
quae lectio omnibus esset probanda : nisi placeret VIX pro BIS conie-
ctari .Reuera satis frequens e s t ,v t in membranis his pro is exara-
tum reperiatur . Immo Caietanus ex ms. Casinensi edidit is : quae
scriptura sese Nic. Antonio probauit Biblioth. vet. 1. s . n 8 s c 2
Tom.!. D J