
Expositie Missae
•
fragmenta
ntum sanctum, quae extrema sunt in Cochlei editione , adduntur
in hac duo ilia capita De sujfragiis ecclesiae, et Quorum suffragia
prosunt , quae in nonnullis desunt , neque in tabula quidem ca-
pitum huius editionis sunt indicata. Haec editio a me nuper com-
parata e s t . Titulus idem e st, atque in editione Cochlei : eadem
praefatio . Non indicatur, vndenam duo ilia , quae d ix i, extrema
capita desumpta s in t.
1 1 . Ex hoc Isidori opere petitam esse innuit Fabricius Exegesin
in Missae canonem, Parisiis anno 1548. editam in 8. Aperte id
affirmât Zaccaria in Biblioth. Rit. tom. 2. ad annum 595. Ex hoc
Isidori opere, ex libri scilicet primi cap. 3 6. decerptum est De in-
stitutione ieiunii quadragesimalis , quod in notis ad Clodium Albt-
num Spartiani Boxhornius se editurum promiser a t , vti et Exegesis
in Missae canonem Parisiis 1548. in 8. Fragmentum de institu-
tione ieiunii quadragesimalis ex hoc Isidori opere desumptum,
Fabricius non asseruit , sed suspicatus est : ac fortasse est sermo
S.Isidori in capite ieiunii, qui in breuiario Mozarabico recitatur,
vt cap. 72. fusius exponam . Exegesis vero , siue expositio Missae
certe omnino diuersa est ab his libris de officiis ecclesiasticis ;
de qua cap. 84. singillatim erit agendum .
12. Boetius Epo quaedam S. Isidori fragmenta typis edidit,
quae, ipse nondum excusa credebat : sed re vera in opere iamtum
vulgato Isidori de diuinis officiis extabant. Ea fragmenta ab Epone
subiecta sunt S. Iuliani operi ita inscripto : Antiqui scriptoris ecclesiastic's
luliani archiepiscopi olim T'oletani nPOrNOSTIKON, siue
de futuro seculo •libri très a Boetio Epone Rordahusano Frisia I. V.
professore regio, et ordinario in academia Duacena , ex vetustissi-
mis membranis , in Marchianensi bibliotheca repertis , in lucem
prolati . Cum eiusdem Boetii Eponis ad D. N. Philippum regem Ca-
tholicum praefatione Duaci anno 15 64. typis Ludouici de Winde .
In 8. Post librum 3. Sequuntur fragmenta quaedam elegantissima
D. Isidori Hispalensis, viri sanctissimi, De vitae monasticae varus
generibus, et institutis . Item de percipienda Eucharistia . Primum
fragmentum est caput 16. integrum libri 2. de ecclesiasticis officiis;
secundum fragmentum est pars capitis 18. libri 1. Dicunt aliqui,
nisi aliquo inlercedente peccato , Eucharistiam quotidie accipien-
dam etc. vsque ad accedere dignius possit, vel, vt in editione Grialii
In, dignius accedere possit : vbi statuitur, q'uibus quotidiana , vel
frequens Eucharistiae susceptio vtilis esse possit.
13. Primum fragmentum , quod est de sex monachorum generibus
, iam olim in aliis codicibus separatum, a reliquo corpore
videtur extitisse,et extat etiamnum in codice Casanatensi D . iv. 23.,
quern cap. 107. describam . Hue refero , quod inter opera S. Va-
lerii abbatis, qui seculo vn. floruit , tom. 16. Hisp. sacr. pag.387.
edita, sunt Dicta S. Valerii de genere monachorum : Hinc subsistit
septimum genus monachorum nuper adiectum, peius prioribus etc.
Subiicitur haec Florezii nota : E x concordia regularum cap.3. §.7.
Quumque non integrum caput de genere monachorum , Menardo teste,
citetur , locupletiores D. Valeris codices possumus sperare . Sed qui
Isidori sex genera monachorum legat , facile intelliget , Valerium
septimum genus addidisse : quurn ex dictis his Valeri! constet,
versatum eum in libris De officiis : vt quum ait : Vt scribitur
habentes religionis signum , non religionis meritum , hippocentau-
ris similes , nee equi , nec homines facta discretio , v ti superius
dictum est. Videlicet eodem lib. 2. cap.3. Habentes signum religionis
, non religionis officium , hippocentauris similes , neque equi,
neque homines etc. In Concordia Regularum Dictis S. Valerii prae-
mittitur cap. 16. lib. 2. De offic. ecclesiast. cum notis Menardi,
quas suo loco proferam . Epo epistolam dedicatoriam his fragmen-
tis praefixit , quae ita habet.
Prudenti, doc to, et pio viro D. Arnoldo Gantois, antistiti
Marchianensi, Boetius Epo S.
14. Inter eos libros sane antiquissimos , Arnolde Gantois, praesul or-
natissime , quos ex bibliotheca vestra Iacobus Magnus , decessor tuus , vir
doctus, et humanus mihi concesserat , quosque ad me tu ipse misisti,
erant et fragments haec, nunquam ante hac, quod sciam, excusa, Isido-
n episcopi Hispalensis, hominis et scriptorum multitudine, et vitae in-
tegritate clarisslmi : quem anno Christi Liberatoris 630. temporibus Si-
sebuti regis gothorum in Hispania floruisse , et ob sanctissimam vitam
catalogo Sanctorum inser-tum esse, Trithemius Abbas annotauit : dignis*
sima profecto, quae quum in omnium, turn praecipue vestri ordinis ho*
mmum manibus perpetuo versentur . Scripsere de monasticis institutis
complures antiqui, et omnium copiosissime loannes Damascenus , et loan-
nes Chmacus graeci, et nouissime Matthaeus Galenus Vestcappeilius
amicus noster, diligentissimus antiquitatum theologicarum obseruator • sed
Tom.I. E e e e
T)e sex monachorum
generi—
■ bus «
cpïsïóta '(leeUca-
toria Eponis T