
rationes %
a lii seriptores de
numeris «
quo ego alibi . Neque item referendus liber De numeris est ad
quoddam opusculum , siue fragmentum , quod in codice- Ottobo-
niaiio 6. hac rubrica notatur : Item de numéro Ysidori : Cardinales
sunt etc. ; vbi plures numerorum species recensentur, cardinalium,
ordinalium : quod fragmentum ad Etymologias potius pertinet. De
eo codice cap. x o 5. agam . Numeri enim' Ecclesiasticis scripturis
insert!, vt Braulio loquitur, non alii esse possunt nisi numeri, qui
in sacris literis occurrunt, quorum allegoriae, et mysteria in hoc
libro exponuntur'.
4. Genium quoque Isidori sapiunt stilus operis, ratio interpre-
tandi, varia eruditio sacra , et profana e multis scriptoribus collecta
: nonnullae quaedam phrases , vt quum cap. 2. infinitiuus ad-
hibetur sine verbo , a quo regatur : eundemque solum esse mensu-
ram, et incrementorum causam, statumque decrementorum :.vbi sup-
plendum constat, vel quid simile, vt passim in operibus editis Isi-
dori, et frequentius in mss. Prologus quoque simplicitatem Isido-
rianam in aliis eiusdem prologis perspicuam redolet : Non est su-
perftuum numerorum causas in scripturis sanctis attendere : habent
enim quamdam scientiae doctrinam, plurimaque mystica sacramenta.
Proinde régulas quorumdam numerorum , vt voluisti, plaçait breui-
ter intimare . Sententia eadem extat lib. 3. Etymol. cap. 4. Ratio
numeri contemnenda non est : in multis enim sanctarum scriptura-
rum locis , quantum mysterium habeant , elucet. Non enim frustra
in laudibus Dei dictum est : Omnia in mensura , et numéro , et pondéré
fecisti etc. Exempla adducit ex senario, et quadragenario numéro
, quae in hoc etiam opéré apparent, vti quaedam alia de numerorum
doctrina ex eodem lib. 3. Etymol. petita.
5.. Isidorum in paucis quibusdam numeris mystice explicandis
praecessit Epiphanius breui opusculo inscripto, De numerorum mysteriis,
quod tamen multi volunt alterius esse Epiphanii: nam pluies
fuere Epiphanii etiam Cypri Episcopi praeter celeberrimum
scriptoiem libri contra haereses, et aliorum operum. EucheriusLug-
dunensis Episcopus in formulis spiritualibus cap. xi. De numeris
sic ait : Numéros quoque breui ter digeramus, quos mystica exemplo-
rum ratio inter sacros celebriores fecit , a primo ad millenari.um ,
multis omissis . De numerorum mysteriis, et doctrina haec notauit
Morhofius in Polyhistpre tom. 1. lib .i. cap. 12. n. 19. In mathematicis
porro scientiis quid non diuini est ? Hic numerorum doctrina
primum se offert, tota mérita diuina vocanda . Quantae , quam
arcanae numerorum potestates sint , ne in hune quidem diem satis
cognitum e s t . Quod quum bene nosset Pythagoras , non inuenit com-
modiorem rationem , qua philosophiae suae sécréta celaret, et intelli-
gentibus tamen omnia panderet, quam si numeris suis, quos formates
recte dixeris , absconderet. Quum enim numeri nominantur, non
intelliguntur, nisi naturae occultae proportions, progressas, operationes
reuolutiones a Deo ipso definitae . Quomodo non difficile admodum est
omnia diuinae , humanaeque sapientiae mysteria illis adumbrare . Non
credat quis temere fie r i, sonos septenario, numéros nouenario absolut :
atque hinc per easdem àmx.ux.Acoireu; in centenariis , et millenariis redu-
c i . Illic abstrusarum rerum typi latent , atque his quasi praefigu-
rantur. In quibus velut in tenebris palpitant, qui tamen quasi per
nebulas vident, auctores , quorum de numerorum mysteriis integra
extant volumina etc.
6. Idem Morhofius ib. libr. 2. cap. 7. num. 30. ex Ghilino in mysteru numt-
Theatro homin. liter, pag. 219. obseruat, Theodotum Osium py_ rorum,
thagoricam de numeris doctrinam instaurare voluisse, scripto libro,
cui titulus : Meditationes rhythmicae in duas partes distinctae, quarum
vna the ore tic am , altera practicam facultatis sciendi per numéros
, siue restitutam pythagoraeorum doctrinam pollicetur : qui liber
an editus fuerit, Morhofius ignorabat . In eadem pythagorica numerorum
doctrina versatus est Iamblicus Chalcidensis , cuius sunt
lntroductio in Nicomachi arithmeticam, et Arithmetica Dheologume-
na ; e recentioribus vero Petrus Bongus, siue Bungus de mysteriis
numerorum, et accuratius Meursius in Denario PhytaCTorico.
7. De numeris, quantum quidem ad res ecclesiasticas maximeRhatmus. Odo
pertinent, post Isidorum egit Rabanus Maurus, cuius opera mul-aM'JS •
turn de Isidoro referifnt, de quo confer codicem Vaticanum 939.
cap. 9 s . recensendum . Editus liber est a Baluzio libr. 1. Miscell.
pag. x . Rhabani Mauri Abbatis Fuldensis liber de computo. Dilecto
fia tr i Marcario monacho Hrabanus peccator in Christo salutem .
Legimus scriptum etc. Quia te ,venerande praeceptor ,saepius audiui
de numeris disputantem etc. Cap. 2. Vnde Isidorus dicit : Nummus
numéro nomen dédit etc. ex cap. 3. lib. 3. Etymol. A ° it etiam de
significations numerorum per digitos, de tempore, de decemno