
mss. exempta-
ria «
editions s y
praefatio Co
ehlei .
e/c. Alia ibidem ex iisdem libris sumit . Quin etiam ipse
S. Ildefonsus in opéré de cognitione baptismi plura continenter
capita ex libris Isidori de officiis ecclesiasticis producit : cuius
quidem nomen tacet, vt aliorum Patrum, ex quitus profecit, con-
tentus in prologo dixisse , se non suas nouitates , sed antiquorum
monita proponere . Fuit autem , vt notum est , Isidori discipulus
Ildefonsus . Eosdem Officiorum libros Anonymus Mellicensis,
Pastrengus, et alji eodem cap. 47. prolati, commémorant.
3. Catalogi veterum bibliothecarum , quorum mentio cap.46.
/acta e s t, saepe libros Isidori de Officiis recensent -, et in antiquis-
sima bibliotheca monasterii Bobiensis quinque Officiorum Isidori
libri , hoc est , quinque exemplaria extitisse dicuntur . Codices
4. mss. , quorum collationes in schedis Zaccarianis habeo,
cap. 44. descripti sunt . Ad duo mss. exemplaria eosdem libros
Io. Grialius emendauit, vt ipse in praefatione narrat ; Breulius autem
ad vnum ms. codicem S. Germani a Pratis . Bayerius in bibliotheca
Escurialensi extarê ait aliud exemplar sic inscriptum :
De genere , et origine officiorum ecclesiasticorum ad Fulgentium
libri duo . Codices Vaticanos mox indicabo .
4. Antiquissima huius operis editio , quant ad anVium 1510.
Nie. Antonius pertinere existimabat, anno demum 1534. peracta
est . En titulum : Beati Isidori, Hispalensis quondam Archiepiscopi,
de officiis ecclesiasticis libri duo ante annos d c c c c . ab eo ed iti,
et nunc ex vetusto codice in lucem restituti. Lipsiae m . d . x x x ï i i i .
sub illustri , ac orthodoxo principe D. Georgio Saxoniae Duce etc.
In 4. In fine : Lipsiae excudebat Michael Bloum anno Domini 1534-
Liber 2. desinit : qui iam baptizatis traderent Spiritum sanctums
vt illud caput finitur in Bignaeana editione : et omittuntur duo capita
, quae in Bignaeana, et Breuliana'editione adduntur de suffragiis.
Partem epistolae dedicatoriae Cochlei Bignaeus initio suae editio-
nis , et Breulius initio librorum De officiis ecclesiasticis descripse-
runt. Integram hoc loco exhibere oportunum nobis visum est.
Eximiae pietatis , ac eruditionis viro , Domino Roberto Ridleio Anglo
, insigni artium , ac sacrae theologiae doctori, ac reuerendiss.
domini Cutheberti episcopi Dunelmensis a secretis etc.
loannes Cochleus S. P. D.
* 5. Si locorum distantia, temporumque iniquitas , et hominum rnalitia
tara pertinaciter mihi obstant , Ridleie mi charissime , quo minus
pateat tibi per literas priuatas cor meum , et animi mei erga te tarn
pium , eruditura , et bene meritum amicum gratitudo, tentanda sane mihi
est alia tandem via, vtpote per libellos publicos, an forte per eos efficere
queam, ne videar tibi ad tot tua in me pia studia ,'ac benefica obsequia
perpetuo mutus, obliuiosus , et ingratus . Qualis certe tibi non iniuria
videri queam , dum tarn raro tibi meae redduntur literae . Scripsi pro-
fecto ad te hac ex vrbe non raro, scripsi ex Augusta ante triennium,
dum inuictiss. Imperator noster CAROLVS V. , totius sacri Ro. Imperii
Principes, et Proceres ob publicam salutem , ac pacem ibi congregatos
haberet . Scripsi et ex Ratisbona in Caesareis Comitiis per Regium Ora-
torem , dominum Thomam Cranmerum, virum eruditum , et Theoiogum
insignem j cuins colloquia eo mihi iucundiora erant, quod non leuia pie-
ta t i, ac eruditioni tuae dabat ille testimonia, affirmans, te sibi olim egre-
gium fuisse in Philosophia praeceptorem . Scripsi denique ac ex Mogun-
tia Rheni confisus nauigiis , quae inde vsque in Britannicum decurrunt
Oceanum. Quod si haec inter nouas Germaniaé sectas temporum mali-
gnitas tot modis vota mea frustrare non veretur, ignosces mihi, spero,
pro summa humanitate tua , dum aliam quaero viam , qua dulcissirno in-
notescat animus meus amico, quo nullum vnquam habtii candidiorem .
Singulari enim benignitate , ac plane diuina ( vt arbitror ) dispositione
temetipsum paruitati meae per literas insinuasti prior, atque amicitiam
tuam, vitro mihi oblatam , confestim tot benefaciendi studiis, ac exqui-
sitis promerendi occasionibus decorasti, in diesque magis , ac magis confir-
masti, vt ferreus videri iure possem , atque etiam chalybe durior , et qua-
uis caute stupidior , magisque insensatus, si tot officia tam p ii, ac sinceri
amici me ad mutuam charitatem, debitamque animi gratitudinem , qui-
buslibet indiciis vtcunque significandam , ac exhibendam non excitarent.
Caeterum dignas tibi referre grates, ac iustas rependere vices, non opis
est meae, Ridleie mi suauiss. pariter , et doctissime • Nam quam curta
mihi sit domi supellex eruditionis , ingeniique tenuitas,ex aliquot libellis
meis , iam pridem editis, proculdubio intellexisti. Cum igitur literae ,
quas ad te priuatim scribere soleo, a malignis insidiose intercipiantur,
et libelli mei, quos incessabilis mihi nouarum improbitas sectarum extor-
queat , lectione digni non sint, decreui sane alios ad te quaerere inter-
nuncios , quos et improbi reuereantur magis, quam literas priuatas , et
eruditio tua facilius in colloquium admittat . E quorum venerabili coetu,
ac ordine prodit punc sanctus, ac eruditus Pont. Isidores, qui apud Hispa-
nos , ob eximiam et vitae sanctimoniam , et doctrinae pietatem , rectitudi-
nem, ac vbertatem , non solum regibus , ac populis charus , et admirandus
extitit, verum etiam in publicisPatrum Conciliis dignitate conspicuus , atque
autoritate praecipuus cunctis praeeminebat, adeo vt Patres in octauo Concilie
Toletano publicis eum laudibus in haec verba efferre dignati fuerint:
Afostri ( inquiunt ) seculi Doctor egregius , Ecclesiae Catholicae nouissimum
decus , praecedentibus astats postremus, doctrinae comparatione non infimus,
atque et quod maius est, iam saeculorum finitotum doctissimus , cum reue-
rentia nominandus Isidoras etc. Huius igitur viri tam probati iam olim,